1557 Conrad Lycosthenes - Prodigiorum ac ostentorum chronicon [page] 1 Anno Mundi 1, Ante Christum 3959 Constructo jam a Deo optimo maximo rerumque omnium creatore, amplissimo absolutissimoque totius mundi universitatis eorum theatro, in ipsis statim paradisi voluptatibus serpens callidissimus atque totius humanae salutis hostis, Evae non uno atque altero verbo tantum, sed justo atque distincto omnibus numeris sermone loquutus est: Imo non simpliciter loquutus, sed tam astute etiam percontatus est, ut de divino mandato jam dubitantem deceperit, Moises Geneseos 3. Unde statim secuta est divina propter inobedientiam ultio, qua Adam Dei, quam habebat, imaginem amisit, ac peccati vitium in omnes posteros suos cum morte, ac aliis peccati poenis transfudit. Anno Mundi 50, Ante Christum 3910 Cain atque Abel fratres germani Adami, atque Evae primorum parentum filii, cum quisque de suis facultatibus Deo bonorum omnium datori sacrificium obtulisset, Cain agricola de fructibus terrae, Abel vero ovium pastor, de primogenitis gregis ac de adipibus eorum: Deus retributor bonorum, respiciens [page] 2 Abelis munus, per ignis flammam, quae sacrificium consumpsit, suae benevolentiae signum dedit. Unde Cain statim non tantum fratrem postea odio habuit, sed structis hinc inde insidiis, demum in agro crudeliter occidit. Moises Geneseos 3. Anno Mundi 1656, Ante Christum 2307 Visitavit Deus iniquitatem populi, ac diluvio totum submersit mundum, posteaquam quadraginta diebus continuis magno cum impetu pluisset in terram. Quo tantum servatus est Noë cum uxore, filiis, ac filiorum uxoribus, qui in arca habuerunt ex mundis animalibus septem utriusque sexus: De animalibus immundis duo. De volatilibus coeli septena, ut servaretur semen in terra. Moises Geneseos 7. Anno Mundi 1656, Ante Christum 2307 Finito jam diluvio, cum Deus Noë atque filiis ejus, foecunditatem, atque in omnia, quae terra progenerat, potestatem dedisset, in super perpetuum foederis cum Noë et posteris signum, ac mundi post hac nunquam eodem poenae genere puniendi testimonium in coelo ejusque nubibus conspiciendum proposuit, arcum scilicet, coelestem variis coloribus depictum, quam philosophi iridem vocant. Anno Mundi 1760, Ante Christum 2297 His Temporibus vixit Janus, qui primum post diluvium generale populum literas, astrorum cursus, atque alias disciplinas docuit, vitem plantavit, annum ad solis cursum distinxit, ac 12 menses, ad Lunae ordinavit motum. Cui adjungendum putavi Marem eodem seculo [page] 3 Italiae accolam, magni quidem nominis, si animum inspicias, virum, si corpus vero, monstrosissimum, pubetenus scilicet hominem, reliqua vero equum referentem. Hunc scribunt 120 annos vixisse, ac ter a morte revixisse, ut author est Aelianus libro 9 capite 16 de varia historia et Volaterranus libro 17 Anthropologiae Anno Mundi 1790, Ante Christum 2173 Nimbrotus postquam in Campum Sinner venisset, urbemque designasset, fundavit maximam turrim, ad altitudinem ac magnitudinem montium, in signum atque monumentum, quod primus in orbe terrarum fuisset populus Babylonicus, ac quasi regnum omnium regnorum, ut Berosus [page] 4 libro 4 memoriae prodidit, sed Deus superbiae atque ambitionis hostis, turrim diversarum linguarum divisione dissipavit. Unde ejus nomen Babel vocatum est, qua ibi confusum est labium universae terrae. Et inde dispersit aedificantes in omnes regiones terrae. Geneseos 10. ... (les pages 5 à 34 ne contiennent pas de prodiges, et ne font que recenser les bizarreries de la création) ... [page] 35 Anno Mundi 1906, Ante Christum 2057 Zoroastes primus Bactrianorum rex, qui primus artes magicas invenit, quadringentis ante bellum Trojanum annis, hoc anno igne coelesti absumptus est. Marcus Fritschius in Meteoris. Anno Mundi 2047, Ante Christum 1916 Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim, et Segor, civitates propter peccata igni, sulphure, et pice coelitus eversae sunt, quo deinde loco poma virentia, et formatos uvarum racemos invenias, ut edendi quidem gignant cupiditatem: si carpas vero in cinerem fumumque excitant, et quasi ardeant. Hujus rei meminit etiam praeter Mosem Geneseos 19. Orosius libro 1 capite 36. Ex cujus vetustissimo, et in membranis scripto codice bibliothecae Oschacensis, quod longè aliam capitum dispositionem habet, descripsimus. Sodomae autem atque aliarum civitatum extinctarum meminere etiam Cornelius Tacitus libro 21. Solinius post Plinium, et alii quam plurimi. Sodoma posteaquam cum reliquis civitatibus coelesti igne ad internitionem deleretur, uxor Lothi contra angeli jussum retrospiens, marito atque filiis ex diro illo incendio liberatis, in salis statuam conversa est. Moyses Geneseos 19. [page] 36 Anno Mundi 2073, Ante Christum 1890 Abraham cum jussu divino jam filium Isaacum deo sacrificium offerret, atque gladium ad filium mactam dum jam stringeret, coelitus ab angelo domini, ne faceret, inhibitum est. Geneseos 22. Anno Mundi 2106, Ante Christum 1857 Quo tempore Phaeton in Italiam venit, Italia tribus locis arsit multis diebus, circa Istros, Cymaeos, et Vesuvios, vocataque sunt a Janigenis loca illa Palesana, id est, regio conflagrata. Berosus. Anno Mundi 2168, Ante Christum 1798 Nilus fluvius crebrioribus imbribus per totam Aegyptum exundavit. Functius. Anno Mundi 2210, Ante Christum 1753 Mare apud Articam terram exundavit, ac regionem illam aliquam diu vexavit. Authores vocarunt diluvium Ogygis, qui eo tempore regnavit: ejus meminit Orosius libro 1 capite 7. Nec desunt, qui falso Noaht ascripserunt. Anno Mundi 2222, Ante Christum 1741 Cecidit ignis de coelo, et cunctas oves puerosque Hiobi consumpsit, mox filiis et filiabus ejus vescentibus et bibentibus, in fratris primogeniti domo repente ventus horrendus irruens a regione deserti, concussit suo impetu quatuor angulos domus, quae corruens omnes oppressit, uno tantum relicto, qui patri nuncium adferret. Hiobus 1capite. [page] 37 Anno Mundi 2407, Ante Christum 1556 Ingens terraemotus infestavit, ac terruit Babylonios sub Spareto 17 Assyriorum rege. Berosus. In Jasii Italici regis nuptiis adfuit Io Aegyptia, quae sola foeminarum uno plus Didone contemnario vixit, et universum fermè orbem lustravit post viri interitum. Anno Mundi 2439, Ante Christum 1524 In Thessalia diluvium fuit non solum ex imbribus, sed quod obturatis montibus casu flumina impleverunt, et subsequuto terraemotu, apertis ostiis montium aquae in alveos regressae sunt. Vocant autem authores diluvium Deucalionis, cujus meminere Xenophon in aequivocis, Eusebius, Functius ac alii. Eodem tempore factum est dirum incendium Graeciae sub Phaëtonte rege post Thessaliae terraemotum. [page] 38 Anno Mundi 2453, Ante Christum 1510 Apparuit Moysi Dominus, dum oves pasceret, in rubo ardenti, cui tamen ignis nequaquam nocebat, et loquutus est servo suo, quem legatum ad Israel tas tum temporis misit, ut capite 3 Exodi legimus, et Actorum 7 fit mentio. In monte Sinay dum Moyses cum domino sermonem misceret, coeperunt audiri tonitrua, et micare fulmina, fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat, ut timorem omnibus in castris habitantibus vehementissimum incuteret. mons Sinay fumabat quasi fornax, audiebatur horrendus sonitus, et paulatim crescebat magis atque magis, et ablata jam omni tempestate, dominus decem praeceptorum tabulas tradidit, Exodi decimo. [page] 39 Exeunti populo ex Aegypto in terram promissionis, ducem ac viae demonstratorem habuere per diem quidem columnam nubis, per noctem vero columnam ignis, quasi facem lucentem. Exodi capite 7 8 9 10 et 13. Anno Mundi 2453, Ante Christum 1510 Aaron dei altissimi jussu projecit virgam coram pharaone, et servis ejus, quae versa est in colubrum. Et virga Aaronis devoravit virgas magorum Pharaonis. Exodi 7. Moses virga sua quum fluminis aquam percussisset, in sanguinem versa est, pisces suffocati, aqua ipsa adeo computrefacta est, ut ex ea bibentes mirum in modum sint afflicti. Exodi 7. Aaron extendens manum super aquas Aegypti, ac super fluvios eorum, rivos, paludes, ac omnes aquas, ac versae sunt in sanguinem aquae, ac cruore ligna, vasa, atque saxa, per omnem Aegyptiorum terram commaculata, atque foedata sunt. Exodi 7. Aaron cum extendisset manum suam super aquas Aegypti, [page] 40 ascenderunt ranae, et operuerunt terram, sed ex jussu Pharaonis orante et deprecante Moyse, ranae demortuae sunt in domibus, villis, ac agris. Exodi 8. Anno Mundi 2453, Ante Christum 1510 Moses extensa manu percussit terrae pulverem, ac facti sunt cinifes in hominibus ac jumentis per totam terram Aegypti. Exodi 8. Immisit Pharaoni dominus plagam muscarum diversarum per omnes domus Aegyptiorum, quibus omnis Aegypti terra longè lateque devastata est: Et deprecante Pharaonis jussu Moyse, omnis muscarum pernicies a Pharaone, ejus servis totoque populo ablata est. Exodi octavo. Ultione divina omnia animalia Pharaonis, utpote asini, equi, cameli, oves, boves, atque ejus notae alia gravissima peste interiore per Aegyptum. De animalibus vero filiorum Israel nullum omnino interfectum est. Exodi 9. Anno Mundi 2454, Ante Christum 1509. Sparsit coram Pharaone ex manu cineres de camino, et pulveribus tota Aegypti terra repleta est, ac non tantum iumenta, sed homines etiam perniciosis ulceribus ac vesicarum doloribus vexati sunt. Exodi 9. Anno Mundi 2454, Ante Christum 1509. Praetera extendit Moses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte, et mane facto ventus [page] 41 urens excitavit locustas. Quae ascenderunt super universam terram Aegypti, sederunt in cunctis finibus regionis, tanta multitudine nunquam visae. Operueruntque universam terram, devastantes omnia. Devorata est igitur omnis herbas terrae, et quicquid pomorum in arboribus fuit Nihil quoque omnino virens relictum est in lignis, et herbis terrae, in cuncta Aegypto. Iterum Mose manum extendente in coelum, factae sunt tenebrae horribiles in universa Aegypti terra, et adeo quidem, ut nemo tribus diebus nec fratrem viderit, nec loco, quo quisque erat, se moverit. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. Exodi 10. Cum extendisset Moses manum super mare rubrum, abstulit illud dominus flante vento vehementi, et urente tota nocte et vertit in siccum: divisa est aqua, et ingressi sunt filii Israel, per medium sicci maris. Erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva. Persequentesque [page] 42 Aegypti ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis per medium maris, in quo totus ejus periit exercitus. Exodi capite 14. Anno Mundi 2490, Ante Christum 1473. Posteaquam populus Israeliticus cantico Deum glorificans venisset in Marath et Enim ac amaras, ad bibendumque omnino inutiles aquas invenisset, cum Moses lignum misisset, in dulcedinem versae sunt. Exodi capite 15. Tempore sitis Moses jussu divino percussit bis virga silicem, et statim egressae sunt aquae tam large, ut non tantum omni populo, sed jumentis etiam sufficerent. Quae aqua contradictionis ob israëlitarum rebellionem dicta est. Numeri 20. Exodi 16. In Aegypto pluit Deus mannam ac panes de coelo quemadmodum et carnes, coturnicesque magna copia. De manna igitur collegerunt filii Israel jubente Mose, alius plus, alius vero minus, [page] 43 ac mensi sunt ad mensuram gomor, nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, reperit minus, sed singuli juxta id, quod edere poterat. Verum quicquid contra Mosis jussum in crastinum esset servatum, vermibus scatere coepit atque computrivit. Moses Exodi 16. Misit dominus murmuranti ac seditioso contra Mosem populo ignitos serpentes, quorum ictibus obierunt multi, sed qui aeneum serpentem ab Moyse erectum (qui Christi venturi nobis mysterium repraesentabat) aspiciebant, sanabantur. Numeri 21. Chore, Datan, et Abiron seditiosi contra dominum, cum tabernaculis, ac universa sustancia, cum multis divina ultione terra absorpti sunt Descenderuntque vivi in infernum operti humo. Numeri decimo sexto. Sed et ignis egressus ab domino, interfecit ducentas, [page] 44 quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Numeri 17. Anno Mundi 2490, Ante Christum 1473. In seditione praeterea populi contra Moysem et Aaronem, postquam nubes tabernaculum operuisset, incendio gravissimo quatuordecim millia hominum, et septingenti absumpti sunt, absque his, qui cum Chore in seditione perierant. Numeri 17. Moyse jussu divino virgam in coelum extendente, audita sunt tonitrua et fulgura, in terram decidit grando ingens, cui ignis mixus pariter ferebat super terram: Unde tanta fuit tempestas, quanta antea nunquam apparuit in terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. Et percussit grando per totam Aegyptum omnia, quae fuere in agris, ab homine usque ad jumentum. Extinxit omnes herbas regionis, nec etiam lignis per sylvas pepercit, sed omnia in populi convertit perniciem. Exodi capite nono. Anno Mundi 2490, Ante Christum 1473. Virga Aaronis inter caeteras principum ex duodecim tribubus virgas in tabernaculo testimonii adeo floruit ( caeteris omnibus exarescentibus ) ut et [page] 45 gemmae turgentes, et inde mox flores, qui foliis dilatatis in amygdalas deformati sunt, in signum rebellionis filiorum Israël. Numeri decimoseptimo. Balaam filius Sephor, ad maleficendum populo Dei veniens, redarguitur ab asina, quae apertis verbis loquebatur in hunc modum? QUID FECIT TIBI! CUR PERCUTIS ME? ECCE JAM TERTIO: NONNE ANIMAL TUUM SUM, CUI SEMPER INSIDERE CONSUEVISTI? USQUE IN PRAESENTEM DIEM: DIC QUID SIMILE UNQUAM FECERIM TIBI? Numeri 22. Anno Mundi 2492, Ante Christum 1471 Adduxit Dominus filios Israël per desertum 40 annis et non sunt attrita vestimenta eorum, nec calciamenta vetustate consumpta. Deuteronomium 29. Anno Mundi 2493, Ante Christum 1470 Josue primo ducatus sui anno, die decimo primi mensis, posteaquam filios Israël in terram promissionis ducere decrevisset, aperto [page] 46 Iordanis alveo, adeo fluvius intumescebat, ut instar montis superior pars ascenderet, inferior vero descenderet in mare mortuum. Iosuae capite tertio. Hermannus Contractus, et Functius in Chronicis. Anno Mundi 2495, Ante Christum 1468. Post sex dierum circuitus filiorum Israël, ac septem buccinarum clangoribus corruerunt muri Hiericho, oppidi munitissimi, it ut unusquisque populi Israëlis absque impedimentis potuerit pervenire ad locum, qui contra se erat, coeperuntque civitatem, ac interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, imo boves etiam, oves atque asinos. Josuae capite 6. Josue dux populi Israelitici post Moysem, cum quinque reges oppugnantes Gabaon vinceret armis, sed contra Gabaon non motus est, nec luna contra vallem Ajalon, sed stetit sol in moedio coeli, ac non festinavit ad occasum unius diei spacio. Nec fuit antea et postea tam longa dies, obediente divino voci Josue, ac pugnante pro Israel. Josue 10. Anno Mundi 2503, Ante Christum 1460 Josue cum pugnaret contra quinque reges, qui venerant ad destruendum Gabaonitas, misit dominus super illos lapides magnos de coelo, et multo plures de lapidibus mortui sunt grandinis, quam quos gladio percusserunt filii Israel. Et tunc apud vocem Josuae stetit sol [page] 47 per spacium unius diei, ut posset delere funditus inimicos suos. Josuae decimo. Anno Mundi 2616, Ante Christum 1347 Sysara cum numeroso exercitu contra Barachum pugnante, subita procella tonitruis, et fragore coeli confestim orta milites Sysarae diverberat: Secuta grando ingens tantaque coeli intemperies, ut Palaestini prae nimio torpore tela abjicerent quum nullis penè sensus hujus rei ad Judaeos perveniret, vel quia a tergo tempestas illa ex coelo dejecta esset, vel (quod magis credibile est) quod ita praesens numen evenire voluit: Estque res eo facilius in prodigium versa, quo magis ejusmodi tempestas a locorum natura abhorrebat. Coelesti itaque vi potius, quam pugnantium virtute Palaestinae sunt copiae deletae. Multi in acie occubuerunt, sed plures omnino in fuga, Sysara ubi res perditas vidit, in Aberis cujusdam Cynaei domum est fuga delatus. Judicum quarto. Sabellicus libro quinto, Ennaeadis primae, folio sexagesimo quinto. Anno Mundi 2719, Ante Christum 1244 Amphiaraus vates dum apud Thebas praeliaretur, terrae hiatu cum curru (cui insedebat) absorptus est. Properti libro 2. Non Amphiareae prosunt tibi fata quadrigae. Item libro 3. Tu quoque ut auratos generes Eriphyla [page] 48 lacertos, Delapsis nusquam est Amphiaratus equis. Ovidius libro tertio de Ponto quoque meminit. Plutarchus in Parallelae. Fuit autem unus ex Argonautarum vatibus, quorum enumerationem habes apud Coelium libro 29 capite15. Anno Mundi 2751, Ante Christum 1212 Hoc anno Mirabile quiddam contigit in Nili fluminis exundatione. Amenophis quartus Aegypti Larthes Sestoris filius ob impietatem, quod in Nili exundatione spiculum in medios vortices extorserat, excaecatus est, qui rursum tamen post undecimum annum oraculo monitus, ut locio mulieris, quae unum tantum cognovisset virum, oculos lavaret, lavit, visumque recepit. Herodotus 2. et Funccius in Chronicis. Anno Mundi 2781, Ante Christum 1182 Protei Aegypti sacerdotis temporibus fuit diluvium, quod Pharaonicum vocant, in quo insula Pharos Aegyptiis aquis omnino texta est. Hujus meminit Horatius Flaccus in Oda: Jam satis terris etc. Prothei vero Herodotus libro secundo: Diodorus libro secundo antiquitatum, et Functius. [page] 49 Anno Mundi 2782, Ante Christum 1182 Dido cum rem divinam faceret, vinum in pateram infusum repente in atrum sanguinem converti non sine magno terrore visum est. Qua de re Virgilius horrendum dictu, latices nigrescere sacros, visaque in obscoenum se vertere vina cruorem etc. Anno Mundi 2798, Ante Christum 1165 Fulgure a sinistra parte coelo sereno, Ascanio Aeneae filio, contra Mezentium belligeranti, emicante contra hostes victoria potitus est. Dionysius libro 2. Anno Mundi 2881, Ante Christum 1082 Paulo ante initium belli Peloponnesiaci ingens cometes post Solis occasum enituit, et continuos 75 dies exarsit: mox tanta ventorum coorta vis, ut fragmenta monte avulsum in sublime abripuerint: quod ubi ad urbem Thraciae Aegospotamos decidisset, e coelo praecipitatum fuisse creditum est. Non ita multo post bellum Peloponnesiacum exarsit, quod totos 28 duravit annos, et toti Graeciae exitiale fuit. In fine belli ad illum Thraciae locum [page] 50 Athenienses navali praelio victi a Lacedaemoniis, Lysandro duce, cum classe imperium Graeciae amiserunt. Casparus Beucerus de meteorologia folio 252. Anno Mundi 3040, Ante Christum 923 Helias Thesbites circa torrentem Canith, qui est contra Jordanem, habitans bis in die ab coruis coeli volatitibus, carnes ac panem, quibus sustentabatur, accepit, quo tempore super terram ad tres integros annos ac sex menses nunquam pluit. 3 Regum 18. Anno Mundi 3042, Ante Christum 925 Helias in conspectu Regis Achab et ejus prophetarum, quorum numero 450 erant, bovem, fructo ex duodecim lapidibus altari, domino mactans, atque insuper lignorum struem ponens, invocato nomine divino, alta voce clamavit. Domine deus Abraham ac Isaac ac Israël, et ego servus tuus, exaudi quaeso, et declara huic populo aliquo ligno, quod tu verus sis deus. Quo dicto, cecidit deni ignis de coelo, ac voravit holocaustum, ligna ac lapides, [page] 51 Imo pulverem quoque, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. 3 Regum 18. Anno Mundi 3049, Ante Christum 912 Ad Heliae preces duos quinquagenarios ignis de coelo consumpsit, quiquaginta viros similiter in unoquoque. 4 Regum 1. Anno Mundi 3050, Ante Christum 913 Tandem divisit pallio aquas Jordanis, ac curru igneo receptus est in coelum. 4 Regum 2 (note: il s'agit du prophète Elie) Anno Mundi 3055, Ante Christum 908 Remulus filius Tiberini regis fulmine percussus est, de quo Ovidius libro 14. Remulus maturior annis, Fulmineo periit imitator fulminis ictu. (interiit. Eutropius libro 1. Alladius Silvius 12 Latinorum rex, ob impietatem fulmine tactus Anno Mundi 3108, Ante Christum 855 Regio circa Hiericho cum propter aquarum putredinem fuisset omnino sterilis, Elisei verbo sanatae non tantum sunt a primo fonte regionis aquae, sed omnis etiam ager, fertilitatem, fecunditatemque accepit. 4 Regum 3. Elisaeo in Bethel ascendente, deriso propter calvitiem a pueris, evocati ex saltu ursi, ex eis 42 pueros propter contemptam atque irreverenter tractatam senectutem tanti viri immaniter dilaniarunt. 4 Regum 3. [page] 52 Anno Mundi 3109, Ante Christum 854 Prophetarum filii cum ad fluvium Jordanis ligna cederent, ad erigenda in terra, quae nimis angusta erat, habitacula, postque laborantium uniferrum securis cecidisset in Jordanis aquam, Helisei beneficio instar ligni, contra ferri naturam ita natavit super aquam, ut manu sit facile extractum. 4 Regum 6. Anno Mundi 3149, Ante Christum 814 Occasione Ionae prophetae mare mirum in modum commotum: quo projecto, tempestas desiit, piscis autem marinus eum deglutivit, in cujus ventre incolumis vixit, ac post triduum sanus ejectus Ninivitis praedicavit poenitentiam. Ionae primo et secundo. Anno Mundi 3157, Ante Christum 806 Amos propheta vidit ignem, vastum pelagum atque agros consumentem, praeterea dominum stantem super muro regulari, habentem in manu regulam, atque dicentem: En ego ponam regulam inter meos Israelitas, quam non amplius transcendam, ut Isaacidarum sacella vastentur, et Israëlitarum sacraria desolentur, consurgamque gladio in Jeroboami domum. Reliqua lege Amos 6. Anno Mundi 3185, Ante Christum 778 Esaias propheta eo anno qui rex Ozias mortuus est, vidit in nubibus coeli dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quem sub ipso erant, replebant templum: Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant pedes ejus, duabus vero volabant, et clamabant alter ad alterum, sanctus, sanctus, [page] 53 sanctus dominus deus exercituum etc. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo: Reliqua lege Esaiae capite 6. Anno Mundi 3194, Ante Christum 769 Romulus et Remus Rheae Sylviae vestalis ex Marte filii, cum ab Amulio exponerentur, ac abiicerentur in Tyberim, aqua in siccum ejecit, ad quorum vagitum lupa, voracissimum alias animal, accurrens, uberibus suis aluit, donec a Faustulo pastore inventi, ac Accae Laurentiae uxori traditi sunt, a qua inter servos ac pastores educati, non tantum urbis conditores, sed totius etiam imperii Romani primi authores fuerunt. Testes sunt Fabius Pictor, Dionysius Halicarnassus, Livius, Plinius, Plutarchus, ac alii Romanae historiae scriptores. Anno Mundi 3211, Ante Christum 754 Alcmene Amphitryonis corpus, cum ad sepulturam effereretur, repente evanuit, lapisque pro cadavere inventus. Sabellicus libro 1 capite 8 de insigni vitae exitu. Exemplorum prophana.§ 3. Hoc autem de Cleomede Aristipaleo scribit. Plutarchus in Romulo. Anno Mundi 3213, Ante Christum 730 Romulus et Remus fratres germani, eo loco, ubi expositi et reperti erant, atque a lupa enutriti, Romam urbem condunt. Romulus praesagio 12 vulturum victor factus, occiso Remo summam imperii obtinet. Haec inciderunt in annum ante Christum natum septingentesimum et tricesimum, quando scilicet Romulus rerum potitus est Romae. Roma vero initium sumpsit anno ante restitutam salutem, teste Eutropio, septingentesimo et quinquagesimo [page] 54 tertio, post captum vero Ilium quadrigentes. tricesimo primo. Anno Mundi 3226, Ante Christum 737 Parens conditorque urbis Romulus, cum jam Fidenas oppidum cepisset, coloniamque Romanorum fecisset, guttae sanguinis e coelo magna omnium admiratione ceciderunt. Statim pestis urbem invasit, quae hominibus absque ulla aegrotatione mortem inferret subitam: sterilitas quoque agrorum et frumentorum omnium praecipuè tamen annonae summa inopia sequuta est. Romulus expiationibus civitates expurgavit, quas longo deinceps tempore ad portam Ferentinam observatas, memoriae traditum est. Livius libro 1 Decadis 1. Plutarchus in Romulo ac Julius Obsequens Prodigiorum capite 1. Eo tempore cum a Spartanis Messana caperetur, prodigiis Deus futura praemonstravit. A Dianae enim simulacro, quod cum ipsum aeneum fuit, laxatus clypeus decidit. Et Aristodemus, cum victimas Jovi Ithomathae esset immolaturus, arietes ultro ad aram vi cornua illiserunt, atque ex plaga periere. Aliud item tertio evenit. Canes in unum congregati, totam noctem ulularunt: tandem frequentes ad Lacedaemoniorum castra excurrerunt. Aristodemum et haec perturbarunt, et tale praeterea somnium per quietem oblatum. Viderat in somnis, cum armatus jam ad pugnam esset exiturus, sacrificiorum intestina ad mensam jacere: filiam item apparuisse ei nigra veste indutam, et ostendisse pectus, ac ventrem resecta. Denuo post haec visam abjecisse à mensa sacrificia, et arma patri detraxisse, et horum loco injecto pallio candido, auream coronam imposuisse. Dum jam et ob alia consternatur Aristodemus, et vitae finem sibi a somno denunciari arbitratur, (nam Messenii illustrium virorum funera, cum efferenda sunt, coronarunt, et candidis palliis texerunt.) Pausanias libro 4. Messanae autem captae meminit Funccius etiam, ac Eusebius, cujus tamen supputationem [page] 55 ut mendosam non sumus sequuti. Anno Mundi 3230, Ante Christum 733 In Pelusiaca obsidione milites nulla alia re quam murium improbitate, et infestatione discedere coacti sunt. Mures enim omnibus nervis nocte una improviso incursu abrosis, totum pene exercitum scutis et arcubus spoliarunt: testes sunt Herodotus libro 2 et ex eodem Sabellicus libro 3 Aeneadis 2. Sennacherib rege Assyriorum urbem Hierosolymam obsidente sub rege Ezechia, misit deus de coelo angelum qui delevit omnem exercitum fortitudine pollentem et principem exercitus regis Assyriorum, qui magna cum ignominia ad sua reversus est. 2 Paralipomenon 32. Anno Mundi 3232, Ante Christum 735 Ad petitionem Hezechiae, sol retrocessit per decem lineas in horologio. Achaz 4. Regum 20. Esaias 38. Funccius. [page] 56 Anno Mundi 3343, Ante Christum 720 Prester filius Hippomenis, quum deos detestaretur, fulminatus est. Sabellicus. Anno Mundi 3245, Ante Christum 718 Veientes cum in Romanum agrum excursiones facerent, quibus Fidenates auxilium tulisse dicebantur, mira eo anno siccitate laborantum, ut non coelestes modo aquae defuerint, sed terrae ingenito humore pene amisso, vix ad perennes fluvios sufficerent. Exaruerunt torridi fontes, pecorumque siti morientium passim strages edita, pleraque scabie assumpta, vulgarique attactu in homines morbi, primoque in agrestes et servitia, mox et civitatem corripuit, tetra lues, orta ex ea clade multiplex superstitio, ita ut non minus animi affecti essent, quam corpora. Passim omnibus sacellis vicisque peregrina et insueta sacra fieri, multique sacrificuli tota urbes existere. Id patres indigné ferentes, negocium aedilibus dedere, ut diligenter adverterent, ne alio ullo in urbe ritu, quam primo sacra fierent. Sabellicus Aenneadis libro 5 folio 383. b Anno Mundi 3248, Ante Christum 715 Romulus Romanae conditor urbis cum apud Capraeam paludem exercitum lustraret, nymbo et turbine in coelum sublatus est, et in deorum numerum, ut fabulosa credidit antiquitas, non sine suorum admiratione receptus, ut est apud Livium libro [page] 57 primo, Decadis 1. Plutarchum in Romulo et Numa, Florum libro primo, capite primo. Augustinum libro tertio, capite decimo quinto Civitatis. Plinium capite secundo de viris illustribus. Messalam Corvinum de progenie Augusti. Marlianum Patriitum libro 6 Topographiae capite nono. Sabellicum libro tertio Aenneadis 2 et libro 1. Ovidius libro 2 Fastorum. Est locus antiqui. etc, et alios. Eodem anno facta est etiam solis eclipsis teste Dionysio Halicarnasseo libro 2 historiae Romanorum. Anno Mundi 3258, Ante Christum 705 Annum jam octavum regnante Numa, morbus pestifer Italiam occupans, Romam quoque invasit: moerentibus vero cunctis, peltam aeneam e coelo in Numae manusdecidisse memoriae proditum est: quae in urbis salutem a superis missa celebratur ad cujus figuram cum Numae instinctu undecim a Veturio Mamurio insigni artifice fabricatae essent, Salii Martis sacerdotes ad earum custodiam a rege instituti sunt. Livius, Plutarchus, Obsequens. Pestis gravissima urbem et Italiam invasit. Anno Mundi 3271, Ante Christum 692 Aristaeo Athenis praetore anno 4 olympiadis vicesima primae, ingens cometes hyeme coelo sereno et frigore intensissimo, vesperi ab occasu solis conspectus est, cujus splendor tertiam coeli partem occupavit. Ab occasu equinoctiali versus austrum processit, et cum at cingulum Orionis pervenisset extinctus est. Hyemis illius [page] 58 reliqua pars, fuit admodum sicca, et abundans flatibus septentrionalibus. Postea cum contrarii venti simul spirarent, aquilo in sinu Corinthiaco fluctus concitavit, extra sinum vero Auster obluctans, cum fluctus intra sinum cogeret, post aliquot terraemotus, quibus Achaiae urbes Helice et Bura corruerunt, accidit etiam diluvium, quod magnam Achaiae vastitatem attulit. Anno Mundi 3368, Ante Christum 595 Anno secundo post Lacedaemonii a Thebanis ad Leuctra Beotiae victi, fractique uno praelio nunquam amplius pristinam recuperarunt potentiam. Casparus Beucerus folio 253. ( En réalité 372 AC) Anno Mundi 3315, Ante Christum 648 Vidit Jeremias propheta in coeli nubibus ingentem virgam, atque ad caedemdum jam paratam: ollam praeterea succensam, et faciem ejus (ut scripturae sacrae verbis utar) a facie aquilonis: et audivit dominum dicentem: Vigilabo super verbo meo, ut faciam illud, et ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae, quia ecce ego convocabo omnes cogitationes regnorum aquilonis et venient, ponentque unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem. Reliqua vide apud Jeremiam capite I. Anno Mundi 3322, Ante Christum 642 In monte Albano lapidibus pluit, quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere de coelo lapides. Vox ex summi cacuminis luco audita est, quae monebat, ut patrio ritu sacra Albani facerent. Novemdiale igitur sacrum publice susceptum [page] 59 est, et solemne mansit, ut quandocunque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Haud ita multo post gravi pestilentia laboratum est. Hostilius dum Numam sacrificiis imitatur, Jovi litare non potuit. Livius et Julius Obsequens Anno Mundi 3322, Ante Christum 639 Tullium Hostilium Lucius Piso apud Plinium author est, fulmine suffocatum, quod quaedam parum rité fecisset, et sacrificio Jovem ipsum coelo devocare voluisset: author etiam Plutarchus in numa Pompilio. Solinus capite 2. Obsequens capite 3. Anno Mundi 3338, Ante Christum 625 Lucumo Graeci Demarathi filius, ac Aruntis frater, generosus adolescens, cum, parente apud Tarquinios defuncto, divenditis bonis omnibus, Romam migraret, Janiculoque jam appropinquaret, in carpento cum uxore sedenti, aquila e sublimi demissa, pileum sustulit: atque mox super carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa, capiti apte reposuit quo viso. Tanaquil auguriorum perita, eo prodigio regnum ei portendi intellexit. Pecunia igitur et industria dignitatem, atque etiam Anci regis familiaritatem consequutus, atque ab eodem tutor liberis relictus, dum Tarquinii Prisci nomen sibi vendicaret, post Anci mortem regnum intercepit, atque ita administravit, quasi jure adeptus fuisset. Livius, Dionysius, Fabius Pictor, Obsequens capite 4. Plinius capite 4. de viris illustribus. [page] 60 Anno Mundi 3349, Ante Christum 614 Ezechiel propheta vidit per visionem tempestuosum spiritum et nubem magnam a septentrione venientem, ignemque collectum, splendore circumdatum, ex quo existebat species electri, et identidem forma quatuor animalium, in quorum ea erat facies, ut homini formam haberent. Ea singula quaternos vultus habebant, quaternasque alas: pedes rectos, pedum vestigiis vitulinorum similibus, in aeris politi speciem coruscantibus, alis suberant humanae manus, secundum 4 eorum quadrati partes, habebantque quatuor illa ita compositas facies atque alas, ut alae essent inter sese conjunctae, nec ipsa converterentur inter eundum. Erant autem eorum facies ea figura, ut illa quatuor haberent dextra parte humanam, leoninamque faciem, sinistra bovinam, atque aquilinam. Hic conjunctae erant rotae, quae chrysoliti speciem prae se ferebant, ea forma atque opere, quasi esset rotae interposita rota. Habebant etiam quatuor ipsae canthos, eosque altos et formidabiles undique oculorum plenos. Harum copiosiorem descriptionem leges apud Ezechielem capite 1 Anno Mundi 3355, Ante Christum 608 Servio Tullio puerolo Dormienti caput ardere visum est, quod prodigium Tanaquil Prisci Tarquinii uxor auguriorum perita, regnum illi portendere dixit. Cum igitur eumdem adoptasset, post Tarquinii fata dolo Romanorum rex factus est. Dionysius libro quarto. Livius libro primo Decadis primae. Plinius libro secundo, capite 110 et libro tricesimo sexto, capite vicesimo septimo. Cicero libro primo de Divinatione Florus libro primo, capite sexto. Valerius Maximus libro primo, capite sexto. Plinius de viris illustribus capite septimo. [page] 61 Anno Mundi 3365, Ante Christum 598 Nabucadonosar Babyloniae rex, cum Sidrach, Misach et Abdenago, qui statuam erectam contra Dei Praeceptum adorare nolebant, in fornacem ardentem mittere jussisset, laetabundis ac deum collaudantibus, ignis adeo non nocuit, ut capillos etiam ac vestimenta non attigerit, sed potius eos ex insperato, qui iniecerant, invaserit, penitusque absumpserit. Danielis 3. Anno Mundi 3367, Ante Christum 596 Daniel conjectus in Lacum leonum fame laborantium, contra omnem hominum expectationem, non tantum divino auxilio a septem leonum rabie servatus, sed per dei angelum ac prophetam Habacuc sustentarus est. Qui autem Danielem intromiserant in lacum, a leonibus in momento temporis coram eo devorati sunt. Danielis 6 et ultimo. Anno Mundi 3368, Ante Christum 595 Nabuchodonosor Magnus, quartus Babyloniae rex, e regno demum ob insaniam pulsus, cum feris atque brutis animalibus in agro egit, atque communem cum his victum habuit. Decretum enim a Deo, ut ros et pluviae transirent super eum, aestas, hyems, ac frigora. Inhorruit ejus etiam pilus, ac totam cutem operuit densis velaminibus, creverunt ex pedore ungues ad similitudinem avium. Ac sic qui alios in exilium ejecerat multos, ipse a suis in exilium actus est. Qui delicatis cibis abusus, bestiis compascuus factus: qui purpura indutus, horrido pilo tunc obtectus, qui balsamo ac preciosis unguentis inunctus, imbribus ac rore coelesti per septem continuos annos abluit. Danielis 5. [page] 62 Anno Mundi 3368, Ante Christum 595 Finito bello Sabino, cum Tarquinius Priscus in monte Tarpeio aedem Jovis, quam in eodem bello voverat, aedificare vellet, et jam exaugurare fana sacellaque alia juberet, ut libera a caeteris religionibus area esset, jamque omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini tantum fano nequaquam addixere. quod prodigium, firma, stabiliaque cuncta portendere Romanis visum est. Sequutum est et aliud prodigium, magnitudinem imperii portendens. Nam posteaquam futuri aedificii fundamenta aperiret, caput hominis integra facie, recenti tamen tabo et sanguine aspersum, in imo repertum est. Cujus prodigii gratia haruspices interrogati, responderunt, hunc locum non imperii tantum Romani, sed totius etiam mundi caput fore. Livius, Plinius junior, et Julius Obsequens capite 5. Anno Mundi 3375, Ante Christum 588 Tarquinio in Hetruriam secundum Romanis bellum moliente, magnum signum extitisse dicitur. Cum eum regnaret adhuc Romae Tarquinius, Templumque Jovis Capitolini fere ad finem perduxisset, sive vaticinio admonitus, sive quod ei aliter visum esset, currum superne fictilem Thuscis quibusdam ex Veiorum gente figulis fingendum mandarat. Nec ita multo post regno exactus est. Cum autem Thusci currum illum confectum in fornacem intulissent, aliud longè evenit, quam luto in ignem immisso accidere consentanum est. Condensari enim atque coire expressa humiditate [page] 63 solet, tunc autem relaxatum est, et intumuit, eoque magnitudinis concepto robore duriciaque increvit, ut vix sublato fornacis culmine, dejectisque parietibus, ullo modo efferi potuerit. Plura leges apud Plutarchus in vita Publicolae. Ejus belli meminit etiam Functius. Anno Mundi 3380, Ante Christum 583 (en fait 585 AC) Facta est solis eclipsis sub Astyage 8 Medorum rege, quam Thales Milesius apud graecos longè ante futuram praedixit refert, ut Plinius libro 2 capite12 in quo tamen numeri Olympiadum nescio quo errore depravati sunt. Nobiscum consentit Functius in Chronicis. Anno Mundi 3383, Ante Christum 480 (en fait 485 AC) Quotidie coelesta prodigia Romae et in agris visa sunt, minas ostentantia. Mox Appia virgo Vestalis, quam tamen alii Popiniam, alii Popiliam vocant, incesti damnata poenas dedit. Anno Mundi 3384, Ante Christum 481 (en fait 481 AC) Anno sequenti non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit: ab Aequis arma sumpta, et Veientes in agros Romanorum incursiones fecerunt. Livius, Julius Obsequens. Anno Mundi 3385, Ante Christum 482 (AUC 273 selon Fritschius, en fait 480 AC) Movente e Sardibus Xerxe, contra Graecos cum ingenti exercitu bello profecturus, sol mane defectum passus est. Etenim equa in exercitu leporem peperit. Apparuit et cometa Ceratias dictus, quod instar cornu incurvetur. Maxima rerum publicarum, et omnium statuum orbis vicissitudo postea est subsequuta. neque enim sine subsequenti incommodo aliquo, hujusmodi signa conspiciunt, quibus deus semper suam iram minatur. Marcus Frytschius in meteoris. [page] 64 Anno Mundi 3386, Ante Christum 477 (en fait 480 AC selon Tite Live) In bello contra Veientes, Manlii praetorium de coelo tactum, laceratum fulmine tentorium, eversus foculus, arma foedata, ambusta, ac in totum contrita: occisus eximius equus, quo in praeliis uti consueverat. Interrogati igitur interpretes prodigiorum, responderunt, significare castrorum oppugnationem, et clarissimorum virorum interitum. Cum Hetruscis cruento praelio pugnatum. Quintus Fabius, Marci frater, bis consul, et tunc legatus, lancea per pectus ictus interiit. Manlius consul in clade occubuit, et vallum Romanorum captum est. Livius et Julius Obsequens capite 12. Anno Mundi 3406, Ante Christum 557 Hippocrates cum tyrannus Athenis esset hostiamque immolasset, ahena (ut imposita erant) plana et carne et aqua absque igne efferbuerunt, ita ut aqua redundaret. Quod portentum conspicatus Chilon Lacedaemonius, qui forte aderat, suasit ei primum ne uxorem foecundam duceret domum, secundo loco, si uxorem haberet, eiiceret, et siquidem ex illa filium sustulisset, abdicaret. verba sunt Herodoti libro 1 folio 11 in Clio. Factum est autem Croesi Lydorum regis temporibus. Anno Mundi 3408, Ante Christum 555 Arcesilao regnum tenente candidus cornuus apparuit de quo grave responsum ferebatur. Et mox ad Democratiam status civitatis recidit, Bessus cum ad Hesperidas decessisset, occisus est. Heraclides in Politiis regni ejus meminit, et Herodotus libro quarto. Anno Mundi 3411, Ante Christum 552 Bos in Sabinis, Androno Coratio Latino, miranda magnitudine ac specie nata est: cujus gratia cum Aruspices interrogarentur, responsum est, eum populum summam imperii habiturum, qui prius bovem illam immolasset. Latinus igitur bovem in Aventinum egit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Ille [page] 65 vero astutus, dixit prius eum vivo flumine manus purgare debere: at latinus dum ad Tyberis profluenta descendit, Romanus illo absente bovem immolavit: et sic imperium civibus, sibi vero gloriam facto consilioque vindicavit. Livius, Julius Obsequens capite 6. Anno Mundi 3416, Ante Christum 547 Croesus Lydorum rex cum a Cyro debellaretur, semestris filius in crepundiis articulate loquutus fertur, magno et pernitioso prodigio regnum amittendum praedicente. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 31 et libro 3 capite 15. Chroeso Lydorum rege ratiocinante, omnia suburbana colubris impleta sunt, quos equi inter ambulandum, cum ad pascua irent, comedebant. Croesus igitur statim misit suos ad coniectores consulendos Telmissas, qui, ubi accepere responsum, didicereque, quid sibi vellet portentum, non tamen contigit, ut Croeso [page] 66 renunciarret. Nam prius quam retro Sardis reveherentur, Chroesus est captus. Thelmisses ita cognoverant exercitum externum Chroseo illuc affuturum, qui cum afforet, indigenas subigeret, quod dicerent colubrum terrae filium esse, equum hostem et advenam. Herodotus libro 1 folio 16. Anno Mundi 3420, Ante Christum 543 Daniel propheta anno Balsasaris Babiloniae regis primo vidit coeli ventos vasto mari ruentes, et quatuor ingentia animalia, ex mari existere inter se dissimilia. Eorum primum erat simile leoni, aquilinis alis, aliud animal secundum ursae simile, in ore habens tres costas inter dentes, deinde animal pardi simile in dorso habens quatuor alas, instar volucris, quatuorque capita: quartum animal erat terrificum, horribile, ac praevalidum, dentibus ferreis magnis, comedens ac comminuens, et reliquum pedibus conculcans, habens decem cornua. Harum omnium copiosiorem descriptionem leges Danielis capite 7. Anno Mundi 3422, Ante Christum 541 Ab eodem Balsasaris regis tertio anno, dum esset Susis in arce, quae est in in Elamitide provincia, visus est aries stans ad fluvium Eulaeum, habens duo cornua sublimia, quorum alterum altero sublimius erat, eum arietem cum nullum aliud animal impeteret, caprinus hircus cornu habens inter oculos eum [page] 67 invasit et vicit Plura lege in capite 8 Danielis et ejus interpretes. Anno Mundi 3424, Ante Christum 539 Balthasar rex cum lautum ad convivium optimates suos vocasset , in eodemque vasa aurea atque argentea templi a Nabuchodonosore depraedata apposuisset, eadem hora apparuere digiti quasi manus hominis, scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae, Mane, Thecel, Phares. Quae verba cum ab ariolis neque legi neque interpretari possent ad id a rege vocatis, demum Daniel, praemissa concione de Nabuchodonoseris sacrilegio, ac Balthasaris filii factus superbia ac impietate, breviter ita interpretatus est. Mane, numeravit deus regnum tuum ac complevit illud: Thecel, appensus es in statera, ac inventus es minus habens: Phares, divisum est regnum tuum, ac datum est Medis ac Persis. Eadem autem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeus, cui Darius Medus successit, annos natus sexaginta duos. Danielis 5. Anno Mundi 3440, Ante Christum 523 Cum mox Cumarum civitas a Dauniis, Umbris et aliis circumjectis gentibus oppugnaretur, (quo tempore quinquaginta peditum millia, duodeviginti equitum uno tempore barbari in armis habuerunt,) constat Vulturnum et Clanium [page] 68 amnes hostium castra praeterlabentes, retro cursum suum flexisse: eoque miraculo Cumanos in spem bene gerendae rei erectos, in pugnam egredi ausos, fretosque locorum oportunitate, immensum profligasse exercitum. Dionysius Halicarnassus libro 7. Dionysius Erentriensis et Sabellicus libro 9 Aeneadis 2. Anno Mundi 3443, Ante Christum 520 Anno Darii regis secundo die vigesima quarta mensis undecimi, quem Sabath vocant, Zacharias propheta vidit per visionem propheticam noctu hominem rubro equo insidentem, eumque stantem inter myrtos, quae erant in profundo, post quem erant equi rubri, varii et albi, cui homo, qui stabat inter myrtos, apertis verbis pronunciavit, Hi sunt, quos dominus misit ad peragrandam terram etc. Plura leges Zachariae primo, et apud ejus interpretes. Anno Mundi 3449, Ante Christum 514 Tages quidam dicitur in agro Tarquinensi, cum terra araretur, et sulcus altius esset impressus, extitisse vocem repente, et eum affatum esse, qui arabat. Is, ut in libris est Hetruscorum, puerili aspectu, [page] 69 sed senili prudentia, ubi ei bubulco visus est, extemplo rei miraculo totam eo Hetruriam excitavit. Scriptis tradita dein, quem ille dixerit, quae aruspicinae rationem omnem continerent. Cicero de divinatione. Anno Mundi 3450, Ante Christum 513 Dario Babylonem obsidenti vox è muris reddita est, urbem ipsam tunc a Persis captum iri, quum mula pareret. Quo praesagio omnes capiendae urbis desperatio jam ceperat, donec Zopiri Persae mula enixa est: Ravisius Textor. Anno Mundi 3454, Ante Christum 509 Tarquinius cum jam Signiam Circeiosque colonos misisset, praesidia urbi terra marique futura, prodigium horribile visum est. Anguis enim ex columna lignea elapsus, non tantum terrorem fugamque in regia fecit, sed ipsius etiam regis animum subito pavore perculit, anxiisque curis universos implevit. Aquilae etiam, quae regiae incumbebant, nidum fecerunt, in quo pulli subito vulturum incursu discerpti sunt: quod mali imminentis prodigium esse putabant. Anno Mundi 3455, Ante Christum 508 Mox cum Rutulis bellatum, Ardea obsessa, et post nefandum Tarquinii cum Lucretia facinus, reges sunt exacti. Tarquinius autem dum Gabios tanquam in regnum suum proficisceretur, canis et serpens etiam verbis expressis sunt loquutae. Livius, Julius Obsequens capite septimo, Alexander ab Alexandro libro tertio, capite decimo quinto. Anno Mundi 3457, Ante Christum 506 Silentio noctis ex sylva Arsia ingens vox audita est, quae Sylvani credita est fuisse. Proclamavit autem in acie Romanorum contra Veientes, uno plus Hetruscorum cecidisse, et vicisse bello Romanum. Livius et Julius Obsequens capite octavo. [page] 70 Anno Mundi 3463, Ante Christum 500 Hastae militares ad multam noctem in coelo ardentes visae. Sequuta est tertia Sabinorum in Romanorum agros irruptio, qua Posthumius consul magnam accepit ex sua indiligentia cladem; quam ejus collega nisi mox vindicasset, male de republica Romana actum esset. Duae Romanorum coloniae, Pomeria et Cora, ad Aruncos defecerunt, et contra Aruncos bellatum. Livius et Julius Obsequens capite 9. Anno Mundi 3467, Ante Christum 496 Aulus Posthumius dictator cum contra Latinos, qui in Romanos conjuraverant, ad lacum Regillum pugnaret, ac victoria jam nutaret, duo juvenes candidis equis insigni virtute apparuerunt, pro Romanorum salute fortissime dimicantes: quos dictator post victoriam quaesitos ut dignis muneribus honoraret, non invenit, Castorem et Pollucem ratus. Florus libro 1 capite 11 et Julius Obsequens capite 10 ex libro 2 Livii decadis 1. [page] 71 Anno Mundi 3472, Ante Christum 491 Pizelus Atheniensis in pugna Marathonia dum praeliatur, visum est monstrum, quod cum ipse quoque ante se videret, occidere visus, luminibus captus perpetuo mansit. Herodotus. Meminit pugnae Eusebius. Anno Mundi 3473, Ante Christum 490 Eclipsis lunae magna, de qua cumprimis mentionem facit Ptolemeus libro 4 capite 9. Athenienses, duce Calimacho, consilio Milciadis apud Marathonem, quo Hyppias Persarum exercitum duxit, vicerunt, atque ex Persis ea pugna 6300 ex Atheniensibus vero (Herodoto ac Thucidide testantibus) 192 perierunt. Prodigia multa Romae audita, et visa Quintilio Sulpitio, Camerino, et Spurio Largio Russo consulibus. Livius. Dionysius. Eutropius libro 1. In muliebris fortunae sano in via Latina quarto ab urbe miliaro constructo, quo in loco Coriolanus matris precibus adactus ab urbis excidio temperavit, fortunae simulachrum erat, quod non semel humanam vocem emisisse fertur. Alexander ab Alexandro libro 1 capite 13. Anno Mundi 3483, Ante Christum 479 Laodiceae adventu Xerxis platanus in oleam mutata est. Eo vero e Sardibus exercitum movente, sol mane defectum passus est. Pugnavit Leonides Lacedaemonius cum Persis ad Thermopylas, et primum navale praelium ad Artemiscum commissum est, ut authores sunt: Herodotus libro septimo et octavo, et Dionysius libro nono. [page] 72 Anno Mundi 3488, Ante Christum 479 A Ceratus propheta vidit ante delubrum Minervae sacra arma prolata e conclavi, quae intus proposita fuerant, quae nefas erat cuiquam mortali contingere, quod ostentum iis, Delphis qui aderant, perrexit nunciatum. Ubi barbari properantes ad fanum Minervae pervenere, ubi majora, quam superius, repraesentata sunt. Martia enim arma sua sponte extra delubrum proposita adparuerunt. Cum autem barbari ad sacellum Minervae, quod est ante templum, accederent, interea a coelo fulmina in eos deciderunt et a Parnasso duo abscissi vertices magno cum fragore sunt devoluti, per multosque eorum interceperunt. Atque ex ipso sacello Minervae vociferatio jubilatioque extiterunt, quibus omnibus pariter ingruentibus terror incussus est barbaris etc. Herodotus libro 8 Uraniae. Cimon Atheniensis cum suos contra Cyprios aut Aegyptios pararet milites, et jam in littore maris constitissent copiae, horrenda illi species oblata est. Vidit enim canem quendam [page] 73 lacessitam latrare, et inter latram dum vera humana voce uti. Astyphilus igitur Possidoniates vir vaticinii peritus, eique familiaris, mortem ait hanc sibi speciem praesagire. Sub hanc speciem ecce et aliud ei, dum Libero patri sacrificaret, prodigium visum. Cum enim vates de more victimam cecidisset, id sanguinis, quod jam humi congelatum erat, formicarum caterva paulatim corripientes, ad Cimonem deportabant, et circa pedis pollicem extendentes, diu huic rei intentae singulos latuere. Simul itaque cum Cimon huic miro formicarum studio mentem adhibuisset, aderat et sacerdos jecur victimae sine capite ei ostentans. Haec cum sic obtigissent, enavigavit tamen Cimon, qui tanti apparatus militiam honeste detrectare non poterat. Sexaginta itaque navibus in Aegyptum transmissis, ipse cum reliquis ea maria perlustravit, regiam classem, in qua Phaenissae et Ciciliae naves erant profligavit, circumjacentes deinde urbes subegit, et in Aegyptios omnem belli converterat molem. Plutarchus in Cimone. Anno Mundi 3456, Ante Christum 467 Xerxes Persarum rex cum adversus Graecos numerosum duceret exercitum, in castris equa leporem peperit, quo genere monstri tanti adparatus significatus est eventus. Nam qui mare classibus, terram pedestri operuit execitu, ut lepus fugacissimum animal, pavidus in suum regnum se recipere coactus est. Herodotus libro septimo musarum. Valerius maximus libro primo, capite sexto. Sabellicus libro secundo Aeneides rapsodiae. Alexander ab Alexandro libro secundo capite 31. Idem Xerxes cum montem Athon, qui Idae proximus est, ascendisset, priusque Athenas deleret, in admirabile inter coenam prodigium [page] 74 incidit. vinum enim cum pateris in funderet, subito in sanguinem conversum est, nec semel tantum, sed iterum atque tertio. Qua de re magi consulti monuerunt regem, ut ab incepto desisteret. Valerius Maximus libro 1 capite 6. Anno Mundi 3496, Ante Christum 467 Themistocles cum navali praelio contra Xerxem regem pugnaret, flammam magno lumine ab Euleusine illuxisse, sonitum quoque ac vocem toto Thriasio agro ad mare usque exauditam esse, velut ex hominibus multis mysticum Jachum educentibus, scribunt ex multitudine vero vocum referri a terra paulatim nebulam, ac in triremes rursus reverti, deciderèque visam. Alii imagines et simulachra affirmarunt ab Aegina apparuisse armatorum hominum, manusque pro Graecis attolentium, quos Aearidas esse conjecerant, a quibus ante pugnam precibus et votis implorarant opem. Ac sic Graeci Themistoclis atque Lycomedis Atheniensis tetrarchi virtute victores contra barbaros facti Xerxem fugarunt. Authores sunt ejus rei Simonides, ac Plutarchus in Themistocle. [page] 75 Anno Mundi 3499, Ante Christum 464 Lapis in Aegis fluvio de coelo ruit et eodem anno Themistocles taurino sanguine sublatus, natus Socrates. Mox Artabanus Persarum rex diem obiit, in cujus locum Artaxerxes, quem Longimanus cognominatus est, suffectus. Hermannus Contractus. Anno Mundi 3500, Ante Christum 463 Coelum ardere visum, et annus tam hominibus quam pecori longè fuit pestilentissimus. Aequi Antiatum suscipientes exules, contra foedera cum Romanis facta, excursiones in Latinorum agros fecerunt: contra quos anno sequenti missus Quintus Fabius Vibulanus, qui prius pacem cum iis fecerat, strenue pugnavit. Verum cum se ad Volscos attraxissent, et fides Antiatum laboraret, cum ingenti exercitu iterum in Romanorum agros populandi gratia ingressi, a Posthumio victi atque fugati sunt. Livius et Julius Obsequens capite 13. Anno Mundi 3502, Ante Christum 461 Coelum iterum ardere visum plurimo igni, portentaque alia aut observata oculis, aut vanas exterritis ostentavere species, quibus avertendis terroribus, in triduum feriae indictae: per quos omnia delubra pacem Deum exposcentium virorum, mulierumque turba implebantur. Bellum gestum est cum Aequis, contra quos Furius primum parum feliciter, Posthumius vero prospere pugnavit. Antiates milites propter serum auxilium cum ignominia sunt dimissi. [page] 76 Anno vero sequenti, pestis crudelissima Romae grassata est. Livius et Julius Obsequens capite 14. Anno Mundi 3503, Ante Christum 460 Iterum coelum ardere visum, et bos loquuta. Aequis omissis Latinis, Hernicisque, properato itinere Roman properarunt, ut ob juventutis ad sentiam urbem caperent. qui tamen a Lucretio mox circumventi, ac magna strage fugati sunt. Volscorum agri a Veturio vastati sunt, quorum etiam nomen fere eo anno deletum est. Livius et Obsequens. Anno Mundi 3504, Ante Christum 459 Anno ab urbe condita 292 juxta Orosii supputationem, dum bellum Punicum surrexisset secundum, multa prodigia praecesserunt: Romae bos mugitum suum in humanum sermonem convertit: in Picaeno lapides pluit: in Gallia lupam vigili gladium e vagina abstulit: in Sicilia duo scuta sudaverunt sanguinem, et a metentibus cruentae spicae inventae sunt. Apud Cerites aqua sanguine commixta fluxit, cui prodigio post Valerium Maximum, et alios, ipse etiam Augustinus [page] 73 (77) libro 4 de civitate Dei astipulatur, dum ait, Etiam tum natos infantes de uteris matrum quaedam verba clamasse: volasse serpentes, foeminas et gallinas, ut homines in masculum sexum fuisse conversas: Vincentius libro 6 capite 40. Cujus tamen numeri sunt mendosi. Anno Mundi 3505, Ante Christum 458 Terra ingenti motu concussa, bos loquuta, et coelum iterum ardere visum, cui rei priore anno fides non fuerat data. variae spectrorum facies, horrendaeque voces oculis et auribus hominum observatae sunt. Carne pluit, quae nivis instar e coelo, fructis majoribus et minoribus demissa, ab omni genere avium intervolantium direpta, priusquam terram attingeret, reliquum vero, quod intercidit, in Urbe agrisque sparsum jacuit multo tempore, nec colore mutato, nec odore, contra morem veterascentium carnium. Id vates indigenae interpretari non potuerunt. [page] 78 Libri autem Sibyllini monuerunt, cavendum ab externo hoste, et civium seditionibus. Hoc autem anno lex Terentilla maximo conatu de Decemviris creandis tentata est, maximaeque subortae inter patricios et plebeios dissensiones. Anno Mundi 3506, Ante Christum 457 Proximo autem anno exules Romani ac sevi numero 4000 duce Appio Herdonio Sabino, Capitolium occuparunt, unde non absque magna civium strage sunt expulsi. Livius, Dionysius, Obsequens capite 16. Anno Mundi 3508, Ante Christum 455 Lupi in Capitolio visi, qui a canibus fugati sunt, cujus prodigii causa totum Capitolium est lustratum. Aequi, quibus superiore anno pax data erat, fracto foedere, duce Graccho Choelio Latinum agrum ac Tusculanum populati, in Algido castra locarunt: contra quos Lucius Minutius profectus infeliciter in castris obsessus ac demum a Quinio Cincinnato liberatus est. Aequi victi, ac sub jugum missi sunt. Livius Julius Obsequens capite 17. [page] 79 Anno Mundi 3527, Ante Christum 436 Marcomirus Trojanorum exulum rex cum in Scythia a Gothis hinc inde vexaretur, ac de aliis sedibus quae rendis rationes iniret, facto gentilium more sacrificio, monitus est oraculo, ut adiret eum locum cum suis, ubi Rhenus in mare labitur, ibi adepturus optatam quietem. Atque ut certor esset, supervenit maga quaedam Alruna nomine, quae ad idem illum est cohortata. Effecit autem mulier illa arte sua, ut noctu regi Marcomiro appareret spectrum quoddam cum tribus capitibus, nempe cum capite aquilae, capite bufonis, ac capite leonis. Dixitque aquila, genus tuum ô Marcomire opprimet me, ac conculcabit leonem, interficietque bufonem, quibus significavit futurum, quod posteri ejus habituri essent dominium in Gallos, Romanos et Germanos. Relicta igitur Scythia, pervenit in Germaniam et occupavit illa loca, ubi hodie est Geldria et Hollandia, vocatique a Saxonibus Neomagi, id est, novi affines, seu novi vicini. Annales Franciae, Munsterus libro 2 Cos. et Funccius. In Italia terraemotus ingens factus Proculo Gegano Macerino et Lucio Menenio Lanato Consulibus. Fames maxima inde subsequuta est, adeo quod multi inopia coacti sese in Tiberim praecipitaverint. (note: 440 AC d'après les consuls) Anno Mundi 3531, Ante Christum 432 Terraemotus Marco Cornelio Maluginensi, Lucio Papyrio Crasso Consulibus, pestis consequuta. Johannis Funccius. (note: 436 AC d'après les consuls) Anno Mundi 3558, Ante Christum 425 Dum regnaret quartum annum in Spartanis Archidamus Zeuxidami filius, terraemotu facto omnium ante eam aetatem memorabilium maximo, ingentibus Lacaedemonia tellus hiatibus soluta est. Concussis Taygetis montibus, quidam eorum vertices patefacti, [page] 80 universa cicitas diruta atque confusa, donos singulas, prater 5 cum ingenti fragore, et ruina perstravit. Exercebant tunc forte in medio porticus puberes simul atque adolescentes. Ante eam terrae concussionem leporem quendam in conspectu ejus advenisse ferunt. Hunc adolescentes (ut erant) unctos joco extra gymnasium insectatus fuisse, puberes vero, quem intus se continuerant, ruina gymnasii obrutos omnes ad unum pariter periisse, ea propter eorum sepulchrum et nunc quoque Sismatium appellatum est. Plutarchus in Cimone. Anno sequenti maxima siccitate laboratum est, Plato philosophorum Deus natus, Pericles obiit, Postquam Atheniensibus praefuisset annis 40. Eusebius et Thucidides libro 2. Gravissimo terraemotu tota Sicilia concussa est, et in super Aetna mons ejectis ignibus favilisque calidis agros et villas vastavit, tunc etiam Athalante civitas Locris adhaerens terrae contigua, repentino maris impetu obscissa, atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis invasit, diuque depopulata est. Orosius libro 2 et Vicentius libro 4 capite 59. Eusebius cujus tamen supputationem hic non sequuti sumus. Contractus et Johannis Funccius. Anno Mundi 3542, Ante Christum 421 Athenienses a sociis persuasi, cum sexaginta navium classem ad Siciliense bellum jam comparassent, proluvium ignis ex Aetna quantum ante nullum memoria hominum vanavit, corrupitque aliquantulum Catinensis soli [page] 81 Aetnae radicibus adjecti terad summum violenta illa vis ignium ad id tempus extitisse dicit, ex quo Sicilia a Graecis coeperat habitari. Solis facta est eclipsis. Exiitque cum his sextus Peloponnesiaci belli annus. Sabellicus libro 6 Aeneades 5. Darius Artaxerxes filius Xerxis diem obiit, ut author est Thucidides in 4. Anno Mundi 3552, Ante Christum 411 Clitodemus omnium, quotquot Atheniensium res parvas descripserunt, antiquissimus in Attica historia inquit, cum Athenienses classem jam Siciliam versus instruxissent, infinitam corvorum multitudinem provolasse Delphos, et mutilasse has simulachri partes, aurumque ab eo rostris detraxisse. Addit idem hastam fregisse corvos, et noctuas, et quicquid ad imitationem fructuum autumnalium erat ad palmam effictum. Recensuit item Clitodemus alia complura signa, quae prohibuerunt, in Siciliam Athenienses ne solverent. Pausanias libro 10. Anno Mundi 3553, Ante Christum 410 Ante cladem Atheniensium in Sicilia, quae accidit olympiade nonagesima secunda, Euclea Athenis praetore, cometa in septentrionali parte coeli, sole circa hybernas versante conversiones, visus est. Casparus Beucerus de meteorologia Mox Syracusani ab Atheniensibus victi, obsessi sunt: Lacedaemonii Syracusanis auxiliares copias misere. Athenienses [page] 82 victi, ac Nicias cum Aliis interfectus est. Thucidides libro 6 et Plutarchus in Nicia. Anno Mundi 3554, Ante Christum 409 Statim post bellum Corcyriense in ipsa hyeme, quae sequuta est, perniciosa pestis Athenis orta est, quae per annum deinceps, nihil remittens, civitatis opes vehementer afflixit. Mota est praeterea plerisque Graeciae locis terra, in Hiera noctu ignes extitere, interdiu fumus velut ex camino quodam redditus est. Circa candem regionem crebri fuerunt terrarum motus, qui, Lacaedemoniis in Isthmum procedere cupientibus, et in Atticam iter instituentibus, fuerunt impedimento. In Euboea circa Orobias partem terrae et urbis etiam cum pernicie multorum subitus pelagi aestus inundavit. Ad Athlantam quoque insulam apud Locros similis alluvio facta est, quae sine motu terrae haud quidem accidere potuisse credunt. In Sicilia Chariada Atheniensium duce a Syracusanis in pugna interfecto, Laches, penes quem unum erat navium potestas, Mylas Mesceniis ademit, duabus ibi hostium cohortibus oppressis. Sabellicus libro 6 Enneadis 3 ex Thucidide et Plutarchus qui ejus belli mentionem faciunt et Funccius. Anno Mundi 3560, Ante Christum 403 Lysandro contra Athenienses maritimo praelio dimicante, Castorem [page] 83 et Pollucem in ejus nave ex utraque parte extitisse, a Pluta, memoriae proditum est. Quidam et lapidis casum ad earum rerum eventum prodigio fuisse ferunt. Nam ut constans multorum est opinio, mirae magnitudinis saxum ad Aegospotamos e coelo delatum esse. Quod post longam aetatem miraculi loco ostentum est, id praecipua religione prosequentibus Cherronesi incolis. Plutarchus in vita Lysandri Lysander Athenienses apud Aegos flumen navali praelio vicit, in quo omnes Athenarum vires ceciderunt. Muri Athenarum ad tibiae cantum diruti. Tyranni triginta ad Rempublicam administrandam constituti sunt. Anno Mundi 3569, Ante Christum 395 Lacus in Albano nemo re sine ullis coelestibus aquis, causa ve alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit. Cum autem ab oraculo sciscitaretur, quid ea res portenderet? responsum est, ut aquam ejus lacus emissam per Agros diffuderent. Sic eum Veios, quos acri ac diutino bello vexabant, in potestatem populi Romae venturos. Quod ubi factum est, hostium urbe potiti sunt. Anno Mundi 3570, Ante Christum 394 Tarquinienses novi hostes exorti Romanorum agros, quos multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, Aequorum ad Lavicos, et ad hoc Veienti quoque, Valisco, Capenatique bello occupatos videbant, depopulabantur: contra quos tamen Aulus Posthumius et Lucius Julius volontariorum manu, profecti, turpiter fugarunt. Livius libro 3 decadis 1. Plutarchus in Camillo. Cicero de divinatione, Valerius Maximus libro 1 capite 6. Julius Obsequens capite 18. Anno Mundi 3571, Ante Christum 393 Veiis jam post longam obsidionem expugnatis, cum Romani milites in urbis direptione, Deorum etiam statuas Romae [page] 84 transferre conarentur, ac quidam seu spiritu divino tactus, seu juvenili joco ad statum Junonis diceret, Visne Romam ire Juno? posteaquam capite annuisset, se libenter ituram, magna omnium admiratione respondit. Unde Romam in Aventinum aeternam sedem suam ducta est, quo vota dictatoris vocaverant, templumque ei a Camillo dedicatum est. Livius libro 5 decadis 1. Lactantius libro 2 capite 8. Plutarchus, Obsequens et alii. Anno Mundi 3574, Ante Christum 389 Brennus gallorum rex, cum magno exercitu ad delphos properaret, ut diriperet omnia, Barbaris signa a deo celeriter sunt exhibita, omnium quod scimus manifestissima. Omnis eam terra, quam tenebat Gallorum exercitus, violentis motibus maxima diei parte est quassata. Tonitrua item et fulgura continua coruscarunt, quae et perterrefecerunt Gallos, et quo minus, quae annunciabantur, auribus perciperent, venerunt. Haec autem coelitus demissa prodigia, non in unum tantum grassabantur, sed in vicinos etiam , et cum homines, tum arma incendebant . Apparuere eis et heroum spectra, Hyperochus , Laodorus , et Pyrrhus. Nonnulli et his annumerant, Phylacum , Delphorum indigenam . Ceciderunt in acie cum alii Phocenses permulti, tum Aleximachus, qui in hac pugna præ reliquis Græcis, flore ætatis, corporis robore, animique fortitudine ad necem Barbaris inferendam alacerrime eft usus . Pausanias libro 10. Anno Mundi 3576, Ante Christum 387 Marcus Ceditius homo de plebe, nunciavit Tribunis, se noctis silentio audisse vocem clariorem humana, quae Magistratibus dici [page] 85 juberet : Gallos et Teutonas, atque Germanos adventare , id , ut fit, propter authoris humilitatem spretum est, et quod longinqua tum eoque ignotior gens erat, verum illis non sibi providentibus, Roma tandem a Gallis exusta, duce Brenno rege ipsorum. Camillus autem, quem antea ex urbe ejecerat populus, hoc tempore, ut late apud Livium ac alios leges, boni viri functus est officio. Nam omni prorsus dissimulata injuria, quae praeter meritum passus erat, collectis ex ipsa vicinia copiis, inopinato oppressit Gallos et Germanos in urbe, servata ab obsidione arce, et civibus omnibus qui reliqui erant. Cladem hanc passa est urbs temporibus Artaxerxis Mnemonis, et sub idem fere tempus a Lacedaemoniis Athenae captae, et davastatae sunt. Alexander ab Alexandro libro 3 capite 15. Anno Mundi 3585, Ante Christum 378 Magno terraemotu Helice et Bura Peloponnesi urbes absorptae sunt. Eusebius. Eutropius libro 1. Anno praeterito natus Aristoteles praeceptor Eximius Alexandri magni. Gellius libro 17 capite 21. Eusebius, Eutropius, Funccius. Mauseolus rex Cariae hoc anno obiit. Cui ab uxore Artemisia sepulchrum factum est nomine Mauseolum, quod postea inter septem orbis miracula a Plinius libro 36 capite 5 atque aliis numeratum est. Anno Mundi 3596, Ante Christum 367 Ingens universam Romam pestilentia corripuit, nata quidem, non ut assolet plus minus ve solito tempore ex turbata temperie, hoc est, ex intempestiva hyemis siccitate, aut ex repentino veris calore, aut ex incongruo humore aestatis, vel ex autumni pinguis indigesta illecebra, vel expirata de Calabriae saltibus, corrumpente aura, quae repentinos acutarum infirmitatum solet adferre transcursus, sed gravis diuturnaque incidit, quae in nullo sexu erat dispar, in nulla aetate dissimilis, quin cunctos per biennium jugiter tabe confecit, ut etiam, quos nulla non egit in mortem, turpi macie exinanitos, afflictosque dimiserit. Marcus Fritschius. Anno Mundi 3605, Ante Christum 358 Romae in medio foro, sive motu terrae, sive qua vi alia, terra specu vastissimo collapsa est, quam terrae voraginem nemo neque terrae conjectu, neque ulla quavis materia explere potuit. Inficiebantur autem ex editis inde vaporibus pestilentissimis multorum hominum corpora, quae cum remedia omnia respuerent, rebus jam desperatis, deorum monitu, Marci Curtii strenui demum equitis animoso facinore liberati [page] 86 sunt. Posteaquam enim se pro salute patriae in specum armatus praecipitasset, pestis statim post multorum funera sedata est. Livius libro 7 decadis 1. Orosius libro 3 capite 5. Obsequens capite 20. Anno Mundi 3606, Ante Christum 357 Dion Syracusanus quum exul in Dionysium juniorem Siciliae tyrannum bellum moveret, sues sine auribus natas ferunt. Tum Dionysius suis viribus diffisus, hosti principatum cessit, in exilium concedens. Ita significatum fuisse in hominum mentibus inhaesit, ut brevi tempore civium aures ab auditione tyrannidis vacuae essent. Polydorus Vergilius libro 3 Prodigiis Anno Mundi 3609. ante Christum 354. Cometes in quo tubae effigies in hastam mutata est, hoc anno apparuit. Plinius libro 2 capite 25. Fit hic annus alter, quo conceptum Alexandrum Magnum constat, quod eque mirari potest. Nam ea nocte, qua conceptus est Alexander, ferunt per quietem visum esse Philippo, quod reginae Olimpiadis utero sigillum impressisset, cui leonis effigies insculpta erat, significari hoc somnio interpretati sunt, Olimpiadem reginam gravidam e Philippo potentissimum regem parituram esse. Eo anno Illyrici victi sunt, atque mox bellum sacrum ortum, de quo Justinus libro 8. Diodorus Siculus de gestis Philippi regis. Anno Mundi 3614. ante Christum 349. Philippi Macedonum regis temporibus quum multi direptis hinc inde templorum bonis ditescerent, essentque, qui jam Apollinis templum aperuissent, atque locum circa focum ac tripodem (ubi thesaurus erat) excavere coepissent, magnis terrae tremoribus factis, Phocenses valde sunt proterriti, planeque ita deis animadversionem in sacrilegos praemonstrantibus a furto destiterunt. Ac Philon, qui facinoris tam impii dux ac autor fuerat, brevi poenas meritas exolvit: sed enim pecuniae sacrae interversae, licet crimen totum Phocensibus acriberetur. Diodorus Siculus de gestis Philippi anno 14 folio 35. Anno Mundi 3615. ante Christum 348. Chasma ingenti incendio decidit in terras. Plinius libro 2 capite 27. Occhus Aegyptum, Cyprum, et Phoeniciam recuperavit. Sidonemque proditione accepit. Orosius et Diodorus. [page] 87 Anno Mundi 3617. ante Christum 346. Valerius Corvinus tribunus militum sub duce Camillo reliquias Senonum persequente, adversus Gallum provocatorem solus cum processisset, corvus ab ortu solus galeae ejus insedit, et inter pugnandum ora oculosque Galli reverberavit. Unde quoque, hoste victo, Valerius Corvinus dictus est. Livius libro 7 decadis 1. Plinius de viris illustribus capite 29. Obsequens capite 21. Anno Mundi 3619. ante Christum 344. Carthaginenses cum magno impetu in Graecos atrocissimos hostes irruissent, et armis jam gliscentibus res geri coepta esset, subito ex montibus stupenda tonitrua sonuere, fulguraque coelo cadentia pugnantium strinxere oculos, inde imber vento permixtus a vertice Graecis illatus, Carthaginensium ora occupat, Et jam prae nimio coeli strepitu ducum imperium exaudiri non poterat. Degravari interim imbribus vestes, arcusque et caetera instrumenta inutilia fieri, sed nihil aeque Paenorum animos turbavit, quam quod transeuntium studio refractis Crinisii aggeribus, vorticosus et violentus amnis coepit omnia circa loca inundare, ut jam aliis alii auxilio esse non possent. Postremo lectissima cohors a Timoleonte in hostem sua sponte turbatum immittitur, tum vero Carthaginensium multitudo coeno et aquas foede colluctata in fugam avertit. Multi ipsa planitie sunt oppressi, alii vi aquarum et fluminis verticibus absorpti perierunt. Decem barbarorum milia eo praelio desiderata, et in his tria Carthaginis opibus et dignitate inter suos longe principum. Nullo ad his tempus praelio Carthaginis tot viros una pugna [page] 88 amiserant. Nam Caeteris bellis mercenario milite plurimum usi fuerant, vincereque, non vinci consueverant. Castris Timoleon, potitus quinque millia hostium coepit, mille thoraces, scutorum decem millia, aurique et argenti maius omnino pondus, quam pro numero hostium credi possit. Punica spolia Corinthum missa, solennique titulo dedicata. Sabellicus libro 3 Aeneades 4 ex Plutarchus Timoleonte et Diodoro Siculo in vita Philippi. Anno Mundi 3621. ante Christum 342. Timoleonte in Delphum trajiciente, facte re divina, cum in templum Apollinis atque in adytum venisset, miraculum sibi evenit. Nam vitta quaedam coronis, et trophaeis insignis de suspensis donariis defluxit, et caput ejus, ut a deo coronatus ad res gerendas praemitti videretur, coronavit. Cum itaque naves decem haberet, Corinthias septem, Corcyreas duas, unam Leucadam, iter ingressus est. Cui noctu pelagus ascendenti, et sequundis ventis mare percurrenti, repente coelum scindi visum est, et supra navem multum, lucidissimumque ignem effundi. Deinde cum lampas quali in mysticis sacrificiis utuntur, elevaretur, et cursu Italiam versus dirigeretur, quo nautae maxime intenti erant, in terram veluti fulmen irruit. Plutarchus in Timoleonte. Quum Dionysus junior suo principatu pulsus est, accifit prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. Ravisius Textor. Hoc autem anno Dionysius Timoleonti se dedidit. Siciliam reliquit atque Corinthum navigans vitam miserrime traduxit. Timoleon autem Syracusanis libertatem restituit. Plutarchus, Diodorus, Justinus libro 21. Anno Mundi 3623. ante Christum 340. Alexander cum exercitum ad urbem Thebanorum adduceret, signa, prodigiaque dii ipsis miserunt, pronunciantes tantam, quantam nunquam antea, cladem. Nam palus Onchesti sonitum horribilem continuumque edidit, ita ut portus et stationes contremiscerent. Fons item, qui secundum Ismenum, ipsaque moenia est, [page] 89 nomine Dirce, cum reliquo omni tempore pura dulcique lympha fluxisset, repente praeter spem omnium sanguine impleta est, qua de re Thebani deos Macedonibus exitium minitari credebant. Tum in civitate in delubro Cereris, aranea juxta faciem imaginis, suam artem exercuit, consuetamque telam duxit. Simulachrum etiam Minervae Alalcomeneidis cognominatae, spontanea flamma combustum est, nullo igni subjecto, atque alia innumerabilia ejus modi contigerunt. Aelianus libro 12 De varia historia. Lychomaquo Athenis praetore anno 4 Olympiadis centesimae nonae, cometa visus est juxta circulum Aequinoctialem. Hunc sequutus est ventus horribilis prope Corinthum, et paulo post Athenienses Demosthenis suasu cum Philippo Macedone congressi ad Chaeroneam caesi sunt, amissis duobus millibus civium, desiitque cum hac clade Graecorum potentia et libertas. Casparus Peucerus de meteorologia. Anno Mundi 3622. ante Christum 341. Cum Junoni Monetae in eo urbis loco, ubi Manlii domus fuit, aedes dedicaretur, prodigium ex templo dedicationem sequutum, simile vetusto montis Albani prodigio. Lapidibus enim pluit et nox inter diu visa est intendi. Feriae proinde sunt indictae, nec tantum a Romanis tribubus supplicatum, sed a finitimis etiam populis. Judicia eo anno populi in foeneratores facta, quibus [page] 90 est ab aedibus dicta dies. Proximo vero anno bellum cum Samnitibus ortum est, gente tum opibus et armis validissima: quod bellum mox aliud cum Pyrrho rege, et cum Poenis gravissimum peperit. Livius et Julius Obsequens capite 22, Plinius libro 16 capite 4. Anno Mundi 3628. ante Christum 335. Quo tempore ex Macedonia cum Alexandro abiit Seleucus, Pellae cum rem sacram Jovi faceret, ligna arae imposita, sponte sua ad simulachrum se converterunt, et sine igne incensa arseunt. Pausanias libro 1. In Abisari regione, Alexandri Magni temporibus constat dracones nutritos, unum cubitorum 80 140 alterum, ut a legatis eo a rege missis certo relatum est. Author est autem ejus rei Onesicritus mirabilium rerum scriptor. Quod si veritati non consentaneum videatur, non mirum videbitur, page] 91 si leges in Aphrica, Regulo bellante, serpentem centenum pedum ac vicenum ad Bagradam fluvium a Romanis militibus balistis expugnatum esse, cujus corium postea in Aphricam missum est. De quo infra suo loco ex Tuberone, Livius et aliis authoribus. Alexander autem rex Thebas captas disrupit, Asiam cum exercitu trajiciens, ad Granicum Persas collatis signis superavit, omnes regiones Ciliciam usque obtinuit. Darius vero ad Issam victus, mater et uxor ejus cum duabus filiis captae, ab Alexandro summo honore habitae. Anno Mundi 3629. ante Christum 334. Alexander Macedoniae rex omnium bellicosissimus dum in India praeliatur, concussis armis, visus est barbaris lumen infundere et monstrum ante se genere. Alexander ab Alexandro libro 1 capite 20. Ejus expeditionis meminit Contractus. Anno Mundi 3630. ante Christum 333. In templo Cereris Thesmophorae signa sunt visa, contraria illis, quae ante Leuctricam pugnam apparebant. Tunc enim supra templi fores aranei candidam telam texebant, atram vero sub Alexandri et Macedonum irruptionem. Dicitur et in agro Atheniensium cineribus pluisse anno priusquam, bello illato, Sylla eos multis calamitatibus affecit. Ejectos itaque nunc ab Alexandro Thebanos et Athenas profugientes, Cassander postea Antipatri Filii reduxit. Pausanias libro 9. page] 92 Alexander Macedo cum in Syria, Aegypto alisque regionibus sibi ob locorum difficultatem insuetis, hinc inde cum exercitu castra mutaret, interdiu exinsperato demissi imbres solvere metum, ac humectantibus arenis, siccitatem insolitam extinxerunt. Quibus in se condensatis, ac suaves spiritus, ac purior impendebat aër. Inde dum ductores confusa samisissent metas, jamque errare coepissent, dispersis ex ignoratione comitibus, corvos qui praevolantes eis iter monstrarent, ac tardius subsequentes praestolarentur, apparuisse constat. Et quod longe mirabilius est, tradit Clisthenes noctu palantes cantu ac vocibus ad sequenda comitum vestigia revocasse. Plutarchus in Alexander. Anno Mundi 3631. ante Christum 332. Alexandro corona capiti imposita sacrificanti, cum pro ritu sacrificii libasset, avis quaedam ex eo genere, quae praedae asuescunt, aram praetervolans, cum lapis, quem forte unguibus ferebat excidisset, caput ejus percussit. Arrianus libro 2 de rebus gestis Alexandri Magni. Fuit per eos dies ingens Lunae defectio, quapropter Alexander lunae ac soli, et item Telluri, a quibus eclipsin generari ferunt, page] 93 sacrificium instituit. Quam quidem rem Aristander contemplatus, Macedonibus atque Alexandro prosperam fore, eoque mense cum Dario pugnandum, extaque victoriam Alexandro promittere affeveravit. Arrianus libro 3 de rebus gestis Alexandri Magni. Alexandro Magno Tyrios debellante, in ipsa urbis oppugnatione dira ostenta extiterunt. In urbe quippe rivi sanguinis, follibus flare incipientibus, per ignem fluxere: et miles in castris quum panem fregisset, sanguinis guttae subito emicuere. Quo prodigio territus Alexander ab Aristandro vate est confirmatus, qui ad Tyrios id pertinere ostendit, quando cruor intus non foris fusus esset. Sabellicus libro 4 Enneadis 4. Polydorus libro 3. page] 94 Anno Mundi 3633. ante Christum 329. Alexandro ex media Babylonem petenti, corvi sublimi volatu se mutuo incessentes quosdam afflictos ac pene discerptos, in illius conspectu ad terram demisere. Apollodoro quoque Babylonis praefecto pro rege immolanti, sine capite jecur extitit, et ignotus quidam diademate et stola insignis, in regio solio ex improviso resedit, jussum a Serapide se id facere praedicans, qui augurum jussu confestim neci est deditus. His Alexander prodigiis territus, juxa deos hominesque suspectos habere coepit, atque omnium maxime Antipatrum, cujus filium Cassandrum capillis arreptum parieti afflixerat, quod barbaros intuitus regem adorantes, ut adolescens nuper domo profectus cachinno non abstinuisset. Sabellicus libro 6 Enneadis 4. Cum autem castra secus torrentem quemdam posita essent, circiter secundam noctis vigiliam improvisis imbribus auctus torrens, tanto sese impetu per agros effudit, ut pueros plerosque ac foeminas (quae aegre agmen sequebant) cum regia suppellectile, ac sarcinis, jumentisque (quae supererant) correptos abstraxerit: iis quoque, quae in castris erant, magna armorum parte amissa, difficulter servatis. Plerique etiam dum proficiscerent, aquarum copiam nacti, calore ac siti page] 95 stimulante, simul inopiae futurae metu immodico potu distenti, animam efflaverunt. Arianus libro 6 de rebus gestis Alexandri Magni. Cum Alexander magnus in Cabazam regionem exercitum duceret, jam biduum nubilo coelo foedamque tempestatem interminante, iter egerat, cum tertia dies multo nubilior orta, totam coeli faciem horrendo atrore fulgoribus intermicantibus vestiit, sequutus fragor cadentium fulminum, foedaque tempestate militum oculos et mentem perstringens, tum densa grando praecipiti casu supereffusa ita exercitum afflixit, ut eo, quo quisque fuerat, loco depraehensus, humi procumberet contegens se armis. Quidam arborum stipitibus haerebant, obrigescentibus interim membris, multi eodem habitu, quo haeserant arboribus inter se obversi exanimes reperti sunt. Fuisset eo saltu pars maxima exercitus consumpta, nisi exhortando singulos circuisset, aegre humo attolens corpora torpore defixa, deerantque vires ad continuandum iter, nisi toto saltu jussu regis ignes confestim excitati essent, quibus refectus miles paulatim gressum remolitus est, signaque observavit. Sabellicus libro 6 Enneadis 4. Alexander Magnus cum ad Oxum amnem castra posuisset, et tabernaculum suum militare statuis circumdedisset, fontem manantis olei, quod dictu mirum scaturisse apud Alexander ab Alexandro libro 1 capîte 12 legimus. page] 96 Alexander magnus cum magno exercitu in Indiam penetrans, posteaquam Flumen trajicere vellet, atque quartam jam partem enatasset, subito horrendum prodigium olatum est. Hippodami eum equi fluviales inter profundos aquarum gurgites emersi apparuerunt, raptosque in vertice vidente exercitu absorpserunt.. Unde iratus rex in duces, qui exercitum in periculum duxerant, centum ac quinquaginta ex his, in flumen mitti jussit, quos propulsos hyppodami justa poena affecerunt. Munitis castris Alexandri Magni juxta stagnum, militibusque quieti nocturnae deditis, ad primos radiantis lunae ortus, subito arrectis caudarum aculeis, scorpiones consuetam petentes aquationem, ad castra innumeri confluxere. Haec prodigia insequuta est immensa vis cerastarum, serpentumque variis distinctorum coloribus. Nam quidam rubentibus squamis erant, quidam nigri, et candidi coloris, quidam auri fulgore consimiles inspiciebantur. page] 97 Sibilabat tota regio, non parvum Macedonibus inferens metum. Sed illi frontem castrorum densaverant clypeis, et in manibus longas habebant hastas, quarum spiculis malas bestias configebant, et ignibus plures necabantur. Quae res eos propeduas horas sollicitos tenuit. Pota autem aqua minores abire coeperunt, et serpentes majores, cum ingenti exercitus gaudio, latebras petierunt. Tum ad horam noctis tertiam, Macedonibus aliquam sperantibus requiem, binorum ternorumque capitum cristati serpentes advenerunt columnarum grossitudine aliquanto proceriores, qui ad potandam aquam ex vicinis montium speluncis processerant, oribus squamisque suis humum atterentes. Quorum pectora cum trisulcis linguis fauces exertabant, scintillantibus veneno oculis, quorum halitus quoque pestifer erat. Cum his hora amplius una Macedones pugnaverunt, triginta servis, et viginti militibus amissis. Post discessum serpentum, cancri immodicae multitudinis, crocodilorum pellibus contexti ad castra venerunt. Quae prodigia duricia thoracis, vel loricae ferrum respuebant. Multi ignibus usti, multi se in stagnum receperunt. page] 98 Cumque castrenses putarent adesse finem inquietudinis, en supervenerunt albi leones, taurorum magnis comparandi corporibus, nec minus sera nocte apri ingentes, lynces. page] 99 Tigrides et horribiles pantheri miscebant praelia, illisque fugatis vespertilionum genus columbinis corporibus aequalem infestabat exercitum. Una praeterea novi generis bestia, major elephante comparuit, tribus armata in fronte cornibus, equo simile habens caput, atri coloris. Hanc Hindi appellant Odonta. Haec pota aqua intuens castra subito in milites impetum dedit, ne ignis quidem oppositi tardabatur ardoribus. Ad quam supprimendam triginta sex milites fuerunt occisi, atque tres et quinquaginta falcati inutiles facti, vixque tandem defixa venabulis occubuit. Venerunt et mures Indici in castra vulturibus similes, quorum morsibus vulnerata quadrupedia statim expirabant. Vincentius libro quinto, capire vigesimo quarto. Ab eodem Alexandro in Aegypto visae sunt nubes ardentes de coelo tanquam faces descendere, quarum incensu campus totus ardeat. Vincentius libro 5 capite 55 page] 100 Bucephalus Alexandri Magni Macedonum regis equus, forma fuit ac natura praeter caeteros equos insigni, magnitudine, quae mediocrem excederet, spiritu alto ac generoso, colore nigro, taurino (ut Arrianus in quinto de rebus Alexandri, ac Aulus Gellius in 5 noctium Atticarum capite 2 memoriae tradiderunt) capite albam maculam habente, ornatus regia ephippia nullum omnino praeter Alexandrum sessorem admittebat. De qua mira praeterea leges apud Plutarchum in vita Alexandri, Strabonem libro 15, Curtium libro 9, et alios. Anno Mundi 3647. ante Christum 315. Abderitas regionem suam nullam aliam ob causam deseruisse, patriumque solum reliquisse literarum monumentis traditum est, quam ob murium ranarumque multitudinem, a quibus tota regio longe lateque mirum in modum infestabatur. Sabellicus libro 7 Enneadis 4. Anno Mundi 3663. ante Christum 299. In Umbriae quadam spelunca duo millia armatorum fumo ignique consumpti. Titus Livius libro 10, et Funccius Anno Mundi 3667. ante Christum 295 Terra de coelo pluit, et in exercitu Appii Claudii plerique fulminibus icti sunt. Infestis eo anno armis cum Samnitibus pugnatum est. Pestis mirum in modum per totam Italiam, et in urbe page] 101 potissimum grassata est. Galli a Fabio victi, ac in fugam versi sunt. Fulvius in Hetruria feliciter contra Thuscos pugnavit. Titus Livius et Julius Obsequens, Sabellicus libro 7 Enneadis 2. Anno Mundi 3677. ante Christum 286 Illa tempestate, qua Lysimachus intulit Heracliensibus bellum in Hellesponti et Chersonesi regionibus, terra adeo horrende mota est, ut Lysimachia urbs altero et vigesimo anno ab eo, quo condita fuerat, magna ex parte conciderit. Fuitque prodigium illud Lysimacho, et ejus stirpi post paulo interiturae, ac malorum omnium, quae deinceps sequuta sunt. Eum vero Agathocles regis filius, haud longo interjecto tempore, ab Arsinoe noverca veneno sublatus est. Sabellicus libro 8 Enneadis 4. Anno Mundi 3685. ante Christum 278 Galli sub duce Brenno cum niterentur Parnassum montem un Graecia conscendere, et dispoliare Delphicum templum per excitatum a daemonibus terraemotum, cecidit in exercitum ipsorum portio montis, quae multos interemit, deinde insequuta est horrenda tempestas, tonitrua, fulmina et grando, unde bona pars exercitus prostata est, ut cogerentur abstinere a [page] 102 sacrilegio alii, Brennus quoque dux graviter laesus, et dolorem vulneris ferre non potens, ex impacientia sibi ipsi pugione mortem conscivit. Consimile evenit Xerxi quarto Persorum regi. Hic enim direpturus Graeciam, cum magnam vim hominum in eam transtulisset, contendissetque Apollinis templum spoliare, in maximum venit periculum. nam devolvebantur ex monte in ejus exercitum duo saxa, cadebantque ignita spicula cum horrendis tonitruis e coelo, unde, qui conscenderant montem, ceu insani praecipitabantur de monte, interieruntque tunc machinatione daemonis, ut Trogus scribit, quatuor millia hominum. Delphici liberati ex illa mortalitate laudaverunt Apollinem deum suum: usque adeo diabolus apud infideles potest aeris tempestates, quo vult, vertere, quo illos in errore et falsa superstitione contineat. Haec Munsterus et Aventinus. Anno Mundi 3686. ante Christum 278 Pyrrhus, cum in Latio militaret, in sacrificiis cor siliens in extis defuit: unde, cum magnas calamitates et fortunae minas futuras praedictum esset, Pyrrhus statim post multiplices clades Italia pulsus est. Alexandro libro quinto, capite 25. Anno Mundi 3690. ante Christum 274 Inter alia prodigia, fulmine est etiam dejectum Jovis in capitolio signum, cujus caput per aruspices inventum est. Anno Mundi 3691, ante Christum 273 Pyrrhus contra Romanos bellum suscepit, qui a Curio victus, et Tarentum fugatus est. Mox Tarentini iterum nova adversus Romanos arma moverunt, Carthaginiensium auxilia per legatos poscentes, quos tamen iterum vicerunt Romani. [page] 103 Anno Mundi 3691, ante Christum 272 Plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit. De nubibus guttatim in speciem pluviae lacte dimisso, ut ipsis visum est, terras ut imbres irrigaverunt. Vincentius libro sexto, capite 55 ex Orosio. Anno Mundi 3696, ante Christum 277 In Graecia cum decem et sex messores quemdam è sociis aquatum misissent, reperit is apud fontem serpentem, qui complexus aquilam, arctissimis eam spiris implicitam suffocabat, ille, ut falce messoria armatus erat, audacter progessus, ferro serpentem dissecuit, aquilam liberam abire permisit, cumque hausta in urnam aqua redisset, sociis singulis poculum ministravit: mox cum et ipse quoque bibere vellet, praesto adfuit aquila, quae poculum ab ore dispulit ejectum procul: dumque messor factum miratur, et aquilam, quam probè noverat, increpat, eamque apud socios ingrati animi ream agere meditatur, bidet eos et hic et illic concidentes vitam exhalare, unde simul et vaquam, quam illi biberant, veneno infectam, et se periculo subductum intellexit, beneficiumque in volucrem optimè collacatum, manifestissimè cognovit. Historiam latè descripsit Crates Pergamenusphilosophus, Stesichorus vero Graeco carmine prosequutus est, ejus autem meminit Pierius Valerius libro decimo nono Hierogliphic. [page] 104 Anno Mundi 3696, ante Christum 267 Obscoena prodigia, et dira Romae visa sunt. aedes enim Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo tacta. lupi tres ante lucem ingressi urbem, semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta, et dissoluta sunt. apud agrum Calenum repentè flamma scisso hiatu terrae eructa, tribus diebus et tribus noctibus exaestuans, quinque agri jugera, exhausto penitus succo hubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed etiam arbores cum imis stipitibus absumpserit. Hoc anno Picentes novi hostes facti, Romana in se arma excivere. Livius, Obsequens, Vincentius libro sexto, capite vigesimo tertio. Anno Mundi 3697, ante Christum 268 Sempronius consul cum adversus Picentes exercitum duxisset, et jam directè intra jactum teli utraque acies consisteret, repentè cum horrendo fragore terra ita contremuit, ut stupore miraculi utrunque pavefactum agmen hebesceret, verum mox in [page] 105 certamen progressi, bellum adeo atrox fuit, ut merito dicatur humanum tantorum hominum sanguinem suscepturam, etiam cum gemitu horrisono tunc terram tremuisse: in quo tamen praelio Romani, quorum pauci evaserant, vicerunt. Livius et Julius Obsequens capite 26. Anno Mundi 3698, ante Christum 265 De nubibus in specie pluviae lac descendit. Funccius in chronicis. Salentinis a Romanis bellum indictum, qui et ipsi armis victis, in deditionem venere. Captique sunt cum civitate simul Brundusitii, et de iis triumphatum est. Eutropius libro 2 capite 2. Florus libro 1 Titulo 20 Salentini Picentibus additi. Plura vide in Cuspiniano in consules Aurelii Cassiodori. Anno Mundi 3700, ante Christum 263 Inter multa alia prodigia, sanguis è terra, lac de coelo manare visum est. nam et plurimis locis scaturiens è fontibus cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri terram imbres irrigaverunt. Eo tempore Carthaginenses, dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumtam accumulavere periurio. [page] 106 Sequutum est quoque libertinorum Volsciensium adversus dominos conspirantium nefandum scelus, qui tamen mox duce Fabio Gurgite poenas dederunt. Pestilentia etiam crudelissima hoc anno urbem invasit. Livius et Julius Obsequens capite vigesimo septimo. avec gravure (note: c'est trois fois le même prodige) Anno Mundi 3704, ante Christum 260 Romae columna ante Jovis aedem, vi turbinis est decussa cum aureao signo. Quo viso ex aruspicum responso omnes magistratus se primo quoque die authoritate abdicarunt. Eo anno exercitus Romanorum ingens in Siciliam missus, multos ad defectionem compulit. Vastata est interea et Italiae ora ab altera Carthaginensium classe, cum interim Africa ab omni hostili injuria immunis esset. Livius et Julius Obsequens capite vigesimo octavo. Anno Mundi 3707, ante Christum 257 Attilius Regulus dux a Romanis contra Carthaginenses factus posteaque hostes atrocissimè vicisset, atque longè lateque per illorum agros sevagarus esset, demum ad Bagradam flumen veniens in novum et memorabile certamen incidit. Stabulabat loco flumini proximo serpens inusitatae magnitudinis, quem cum infesto occursu ex aquatoribus quosdam necasset, nec aliorum impune quisquam illi occurreret, consul balistis, et catapultis velut molem quandam gravissimam expugnavit. Ejus exuviae 120 pedum longitudine et maxillae usque ad Numantinum bellum in publico pependisse dicuntur. Sunt hujus rei authores, Gellius Tuberonem sequutus, Livius, Plinius, et alii plerique, quo magis miror Polybium, qui id bellum diligentissimè scripsit, totum locum silentio praeteriisse. Nec multi inde dies intercessere, quibus Attilius Tunes oppidum quindecim millibus passuum [page] 107 à Carthagine vi coepit, ubi castra fecit Romanorum Consul, inde adversus Carthaginem velut ex arce quadam decursurus. Sabellicus libro nono Enneadis quartae ex Livio vel potius Flori epitome libro octavo decadis secundae. Anno Mundi 3724, ante Christum 239 Tyberis insolitis auctus imbribus, omnia Romae aedificia in plano posita delevit, et quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit, et quae rursus torrens invenit, impulsa dejecit. Hanc aquarum cladem gravior ignis sequuta est vastatio. Is enim plurimas civitatis partes pervagatus, tantum opus uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre non potuerunt. Orosius libro 4 capite 6 cujus tamen numeri in annorum supputatione sunt depravatissimi. Romani eo anno cum Poenis pacem facientes Phaliscis bellum inferunt, ut authores sont Polybius libro primo, et Eutropius, licet Orosius diversum sentiat. [page] 108 Anno Mundi 3729, ante Christum 234 In Piceno flumen sanguine fluxit. In Thuscia coelum arsit. Arimini tres lunae visae. Eutropius et Cuspinianus in commentariis in Cassiodorum. Eo anno Carthaginenses Corsos, ac Sardos in Romanos incitarunt. Anno Mundi 3742, ante Christum 225 Caria et Rhodus ita terraemotu concussae sunt, ut Colossus solis, quem Chares Lindius Lysippi discipulus, duodecim annorum spacio 300 Talentis precio ex apparatu Demitrii regis secerat, rueret. Eusebius, Orosius, Vincentius Libro 6 capite 40. Munsterus, quorum tamen supputationes sunt diversae. Eo anno Demetrius Macedonum rex satis concessit. Cujus Philippus in ordine 37 successit. Obiit et Ptolemaeus Evergetes posteaque regnasset in Aegypto annos 26 cui successit Ptolemaeus Philopater. Victi sunt etiam Judaei et 60 millia armatorum ex numero eorum caesa sunt. Eusebius, Funccius. Caius Flaminius et Fulvius consulibus cum in insubres copias agerent, fluvius, qui per agrum Picenum illabitur cruore fluxisse visus est: Augures vero, cum malis auspiciis Consules creatos affirmarent, e vestigio illos per literas revocaverunt. [page] 109 Livius, Plutarchus in Marcello, Volaterranus libro 16 Anthropologiae. Romani contra Gallos profecti, ut Polybius in 2 scribit, contra Insubres, quorum quinquaginta circiter millia erant, fortiter strenueque pugnarunt. Vide Cuspinianum in suis in Cassiodorum commentariis, ubi de anni ab urbe condita 530 consulibus scribit. In Piceno flumen sanguine aeffluxit, apud Thuscos coelum ardere visum. Arimini nocte multa lux clara effulsit, très lunae distantibus coeli regionibus exortae. Anno Mundi 3744, ante Christum 220 Magno terraemotu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis, ingens quoque colossus corruerit. Eodem anno Flaminius adversus Gallos conflixit, et vicit. Anno vero proximo Claudius Marcellus iterum profligavit, capto Viridomaro rege, et inter multas [page] 110 Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam coepit. Livius et Julius Obsequens. licet haec alii in annum mundi 3720 et 3742 referant. Anno Mundi 3747, ante Christum 216 Sagunti eo tempore, quo Hannibalis excidium passa est, inter magna et assidua prodigia infantem quoque ex matris utero penè editum, in ipsam matris alvum revertisse legimus, quod prodigium, quasi divinatio futuri esset, teterrimum bellum, et fatale excidium, ac imminens fatum haud dubiè ostendit. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 31. [page] 111 Anno Mundi 3749, ante Christum 215 Hannibale Italiam devastante, Spei templum, quod in foro olitorio erat, fulmine tactum est, quod prodigium perniciem Italiae et imminens excidium, quo terra marique imperium agebatur, et fluctuabat, haud dubiè designavit. Alexander ab Alexandro libro 2 capite 4 ex Livii libro 1 Decadis 3. Flamminio contro Hannibalem fortiter ad lacum Trasimenum pugnante, cum jam milites praelia consererent, terraemotus factus est, qui multarum urbium magnas partes prostravit, vertit cursu rapido amnes, montiumque ardua loca lapsu ingenti proruit. Quae prodigiae etsi magnopere saevirent, nemo tamen pugnantium illa per tumultum atque furantium armorum crepitum sensit. Livius libro 2 decadis 3. Plutarchus in Fabio Maximo, Florus libro 2 et alii. Caius Flamminius pugnaturus ad Thrasimenum contra Hannibalem, cum equo delapsus esset, nihil eo prodigio inhibitus signiferis signa moveri sua sede posse negantibus, malum, ni continuo ea effodissent, minatus est, verum hujus temeritatis poenas satis dedit, cum in eadem clade 15 Romanorum millia caesa 6000 capta, 20000 fugata sint. Livius libro secundo de bello Punico. Cicero de divinatione libro primo. Valerius Maximus libro primo, capite sexto. [page] 112 Hannibal post conflictum cum Romanis ad Trasimenum ex hybernis cum exercitu prosectus, posteaqum in Hetruriam ire pergeret, consilio ejus gentis sibi, aut vi, aut voluntate adjungendae, et jam in summum Apenini jugum venisset, tempestas subito coorta ducem et exercitum itinere avertit. Ventus enim imbri mixtus ex adverso spirans primo agmen in vestigio tenuit, quum autem arma vis ventorum adimeret militi aut corpus turbine rotatum humi affligeret, sed quum ne dejectis quidem reciprocandi spiritus facultas esset, ventis ex adverso flantibus, parum per procellae aversae consederunt: sequutus mox ingens coeli strepitus, interque horrendos aëris fragores crebra coruscatio. Capti itaque auribus et oculis metu torpere primo cuncti, mox dejecto ad terram imbre, conati sunt ibidem metari castra. Caeterum cum nihil omnino statui posset, omnia vento proscidente, ancipitesque adhuc consilii starent, tam densae vis grandinis, quae vi frigoris in montium verticibus concreverat, [page] 113 stantes invasit, ut omisso opere ad terram procumberent milites, magis tegminibus suis obruti, quam recti. Obriguere interim jacentimum membra immensa vi frigoris adeo, ut, illa coeli intemperie remittente, ex miserabili strage sese aegerrimè attollerent. Postremo cum crebro conatu paulatim moveri coepissent, perrarique ignes accensi essent, refecti animo eo, quo depraehensi fuerant, loco esse perseverarunt. Biduum inde invitis omnibus, et velut obsessis, castra in Apennino habita, multique interim mortales, multaque jumenta frigore consumpta sunt, et in his septem elephanti, ex iis qui ex praelio ad Trebiam commisso supererant. Sabellicus libro 2 Enneadis 5. Anno Mundi 3749, ante Christum 214 Romae in foro Olitorio infans semestris triumphum exclamavit. In foro Boario bos in tertiam contignationem sua sponte ascendit, atque inde habitatorum tumultu territus, sese dejecit. [page] 114 navium species in coelo visae. Lanuvii hasta se commovit. Corvus in aedem Junonis devolavit, atque in ipso pulvinario consedit. In agro Amiterno multis locis hominum species procul candida veste visae. In Piceno lapidibus pluit. In Sardinia in muro circumeunti vigilias equiti, scipio, quem manu tenebat, et in Sicilia aliquot militibus spicula arserunt, litora crebris fulserunt ignibus: milites fulminibus icti , solis circulus minui visus est. Praeneste ardentes lampades de coelo ceciderunt. Arpis parma in coelo, luna cum sole certare, et interdiu etiam duae lunae visae, Caerete aquae [page] 115 sanguine mixtae fluxerunt, fons Herculis sparsis hinc inde maculis cruentis manavit. Ancii metentibus cruentae in corbem spicae ceciderunt. Faleriis coelum findi visum, sortes sua sonte attenuatae. Mavors telum suum quassavit, signum Martis in Appia via ad simulachra luporum sudavit. Capuae coelum ardere visum, caprae lanatae quibusdam factae: gallina in marem, gallus vero in gallinam versus. Eodem anno Hannibal Hetruriam invasit. Romani ad Thrasimenum lacum cruento praelio victi sunt. Livius et Julius Obsequens capite 31 [page] 116 Anno Mundi 3750, ante Christum 214 In Aventino Romae, et Ariciae simul lapidibus pluit, et multo cruore. ex frigidissimo fonte calidae aquae manarunt. in via Fornicata, quae ad templum erat, homines aliquot de coelo tacti, atque exanimati. Sequuta est memorabilis illa clades ad Cannas, Apuliae vicum, in qua Paulus Aemilius occisus est, et quadraginta millia peditum, cum duobus millibus equitum, et septingentis, et plusque tria Romanorum millia capta. et Hannibal Campaniam occupavit. Livius libro 3 decadis 3 et Julius Obsequens capite 32. Anno Mundi 3751, ante Christum 213 Mare arsit, ad Sinuessam bos equuleum peperit, (quod tamen mirum non videbitur, cum apud Aelianum de varia historia libro 1 capite 29. in pascuis Nicippi tyranni ovem [page] 117 non agnum nec agnam, sed leonem peperisse memoriae proditum sit, ac Nicippo, qui privatam tunc vitam agebat, tyrannidem portendisse creditum sit.) Signa Lanuvii Junonis Sospitae cruore manavere, lapidibus circa id templum pluit: ob quem imbrem, novendiale sacrum fuit, caeteraque, prodigia cum cura expiata. Eo anno in Galliis Posthumius cum omni exercitu deletus est. bellum Macedonicum inchoatum, res in Hispania feliciter à Romanis gestae. in Italia Campani caesi ad Cumas, Poeni in Lucania fusi ac fugati, caedes Poenorum quoque ad Nolam facta est. Sardi a Manlio caesi. Livius libro 23. Obsequens et alii. Anno Mundi 3751, ante Christum 212 In Apulia viridis palma ardere visa est. Mantuae stagnum Mincio amne effusum cruentum apparuit. Romae sanguine pluit [page] 118 in foro Boario. In Vico Istrico tanta vis aquarum repente terra erupit, ut suo impetu dolia forte obiacentia provolverit. Atrium publicum in Capitolio de coelo tactum, Aedes in Vulcani campo et alia loca publica privataque fulmine sunt icta. Hasta Martis sua sponte Praeneste mota est. Bos in Sicilia loquutus. In Marucinis infans in utero matris io triumphe exclamavit. Spoleti ex muliere vir quidam est factus, quod ipsum nequis pro mendacio repudiet, praeter Livium qui prodigii hujus author est, Plinius. Licinio Crasso et Caio Cassio consulibus. Casini puerum scribit sub parentibus ex virgine fieri contigisse, qui in desertam sit insulam aruspicum jussu deportatus. Licinius Mutianus visum a se Argis prodidit Aristontem, cui [note: Publius Licinius Crassus et Caius Cassius Longinus, furent consuls en 171 AC] [page] 119 nomen fuisset Aristusae, ac virginem nupsisse, moxque barbam et virilitatem adeptum duxisse uxorem. Smyrnae quoque hoc ipsum aliquando accidisse idem author prodidit. Et a Plinio in Aphrica visus, qui die nuptiarum ex foemina vir fuerat factus, Lucius quoque Cossitius appellatus. Nuntiata sunt per id tempus praeter ea, quae diximus, et alia prodigia. Adriae ara in coelo visa, hominumque species circa eam in candida veste. Affirmabant quidam se armatas legiones videre in Janiculo, atque hujusmodi voce civitatem ad arma concitarunt. Examen apum in foro Romano visum, quia id rarum, id circo prodigii loco acceptum. Sabellicus libro 3. Enneadis 5. ex Livii Libro 4. decadis 3. Lanuvii in aede Junonis Sospitae corvi nidum fecerunt. Calibus creta pluit. Tacta de coelo, atrium publicum, nux in Sabinis, publicaque via, murus ac porta Gabiis. quin et Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro visum. legiones armatae in Janiculo visae etiam, quae tamen mox cum ad arma concursum est, evanuerunt. [page] 120 Eodem anno Hannibal magna militum copia ad Nolam profectus est: a cujus expugnatione a Marcello prohibitus, magnam suorum stragem vidit, et ex Campania fugatus est. Cassilinum oppidum captum, Fabius Samnium depopulatus est, et multa oppida vi cepit. Syracusae obsessae: contra Philippum bellum susceptum, qui ad Apolloniam castris exutus est, res in Hispania prosperè a Scipionibus gestae, et Saguntum recuperatum. Livius et Obsequens. anno mundi 3753. ante Christum 210 Titus Gracchus consul cum Lucanis rem divinam faceret, duo angues ex occulto prolapsi, repente hostiae, quam immolaverat, adeso jocinore, in easdem latebras se receperunt: id cum aruspicum monitu sacrificium instauraretur, atque intentius exta reserata servarentur, iterum ac tertio tradunt libato jocinore intactos angues abiisse. Aruspices igitur cum ad imperatorem id prodigium pertinere praemonuissent et ab occultis hominibus caveret, praedixissent, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Hospitis enim dolo praecipitatus paucorum insidiis occisus est. Valerius Maximus libro 1 capite 6. Livius libro 5 decadis 3. Sabellicus libro 4 Enneadis 5. [page] 121 Murus ac portae tactae, Ariciae Jovis aedes de coelo icta fumine: navium longarum species in fluminae Tarracinae, quae tamen nullae erant, visae. In Jovis Vicillini templo, quod in Cossano agro est, arma concrepuerunt, et flumen Amiterni cruentum fluxit. Siphax Numidarum rex contra Masinissam regem pro Carthaginensibus pugnans victus est. In Brutiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini in fidem populi Romani redierunt. Livius et Julius Obsequens. anno mundi 3754. ante Christum 209 Tempestates foedae coortae, in Albano monte biduum continenter lapidibus pluit. tacta de coelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris, multisque locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati: murus, turresque, et quaedam alia Cumis fulminibus icta, et penitus decussa. Reate saxum ingens volitare visum. Sol rubere solito magis, sanguineoque colori similis apparuit. [page] 122 Hannibal proditione Tarentum cepit, excepta arce. Samniorum agri a Romanis depopulati sunt. Romani bis cruentas clades accaperunt ab Hannibale. Capua a Romanis obsessa, et capta. Publius et Gneus Scipiones in Hispania ab hostibus circunventi, et occisi sunt. Lucius Martius eques Romanus, cum in Hispania militaret, orationemque ad milites haberet, felicis eventus flamma concionanti a capite, sine ipsius sensu cum magna circum astantium pavore fusa est: cujus aspectu milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti, septem et triginta hostium millibus caesis, magnoque numero in potestatem redacto, bina castra Punicis opibus referta coepeunt. Hispania aliquandiu quieta reddita. Marcellus captis Syracusis, magna cum gloria Romam reversus est. Livius libro 5 decadis 3. Cicero libro 2 de divinatione, Valerius Maximus libro 1 capite 6. Julius Obsequens capite 35. Frontinus libro 2 capite 10 Stratagemata. [page] 123 anno mundi 3755. ante Christum 208 In aede Concordiae Victoria, quae in culmine erat, fulmine icta, decussaque ad Victorias, quae in aede fixae erant, haesit, neque inde procidit. Anagniae et Fregellis murus portaeque urbis de coelo tactae. in foro Sudertano sanguinis rivi per totum diem fluxere. Ereti lapidibus pluit, Reate mula peperit. Eodem anno incendium perniciosum Romae Campanorum malicia ortum. Marcellus in Campania Salapiam recuperavit. Romana classis ad Sacriportum infeliciter pugnavit. Scipio in Hispania novam Carthaginem expugnavit. Marcellus Hannibalis exercitum fudit, et magna pars Siciliae capta est. Tusculi agnus cum ubere lactanti natus. Jovis aedis culmen fulmine ictum, ac propè omni tecto nudatum, iisdem fermè diebus [page] 124 Anagniae terra ante portam icta, diem noctemque sine ullo ignis alimento arsit, aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquerunt. Tarracinae in mari haud procul portu, angues mirae magnitudinis lascivientium piscium more exultarunt. Tarquiniis porcus cum ore et capite humano genitus. In agro Capenate ad lucum Feroniae quatuor signa sanguine multo diem ac noctem sudarunt. Livius, Julius Obsequens capite 37. Sabellicus libro 4 Enneadis 5. Mox Valerius Messala agrum Uticensem depopulatus est, et lex post longas contentiones de reficiendis consulibus lata. anno mundi 3757. ante Christum 206 In Albano monte tacta de coelo sunt signum Jovis, arborque templo propinqua, Hostiae lacus, Capuae murus, Fortunae aedes, et Sinuessae murus cum porta. Albana aqua cruore fluxit. [page] 125 Romae intra cellam aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, in manus sponte sua prolapsum. Priverni bos loquutus, vultur frequenti foro in tabernam devolavit. Sinuessae natus infans, ambiguo inter marem ac foeminam sexu. Lacte pluit: puer cum elephanti capite natus. Marcellus cum Hannibale congressus, primo infeliciter, de hinc secunda pugna dimicavit, hostemque in fugam vertit. Fabius Tarentum recuperavit. [page] 126 Scipio in Hispania res prosperè gessit. Livius, Plutarchus in Marcello, Obsequens capite 38. anno mundi 3758. ante Christum 205 Capuae duae aedes, Fortunae scilicet et Martis, sepulchra aliquot de coelo tacta. mures in aede Jovis aurum roserunt. Cassini examen apum ingens in foro consedit. Hostiae murus, portaque de coelo icta. Caerae vultur in aedem Jovis volavit. Vulsiniis sanguine lacus manavit. Pestilentia gravis incidit urbem, agrosque, quae tamen magis in longos morbos, quam in perniciales evasit. Marcellus cum studio niteretur, ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret, aut Italia pelleret, in solenni sacrificio, quo voluntates Deorum explorare cupiebat, in prima hostia, quae ante foculum decidit, jecur sine capite inventum est: proxima jecinoris duplex caput habuit. quibus inspectis, Aruspex non placere sibi exta respondit, quoniam prima trunca, secunda nimis laeta [page] 127 apparuissent. Ita monitus Marcellus, ne quit temeré niteretur, in sequenti nocte speculandi gratia cum paucis ingressus, ab hostibus in Brutiis circumventus, dum improvidé contra Hannibalem pugnaret, lancea transfixus occubuit. Crispinus graviter vulneratus, etiam interiit: id quod nunquam antea acciderat, ut duo consules sine memorando praelio interfecti, velut orbam Rempublicam reliquerint. Livius libro 7 decadis 3. Valerius Maximus libro primo capite 6. Plinius capite 25 de viris illustribus. Obsequens capite 39. anno mundi 3759. ante Christum 204 Timoleon Corinthius adsumptus a civibus suis ad curam Syracusanae reipublicae, dum è Corintho conductis triremibus soluisset, continenti nocte fax ardens in coelo naviganti ei praeluxit, donec in Italiam cum omnibus suis copiis pervenit. Diodorus Siculus de Philippi Macedoniae regis rebus gestis, anno ejus 16. Apud quem tamen consulum nomina depravata esse suspicor. Propterea in computatione annorum consulto Funcccius sequutus sum. [page] 128 anno mundi 3759. ante Christum 205 Veiis de coelo lapidavit, Minturnis sanguinis rivus in porta fluxit. Jovis templum et lucus Maricae, item Atellae murus et porta de coelo tacta. Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniavit. In Armilustra lapidibus pluit. Frusinone infans natus quadrimo parem. In Aventino Junonis reginae aedes de coelo tacta. Apud Metaurum fluvium, Hasdrubal cum omni exercitu a Romanis deletus est: in qua clade quinquaginta sex hostium millia a Romanis caesa sunt, capta quinque millia et quadrigenti: civium Romanorum, qui capti erant apud hostes, quatuor millia recepta. Livius et Julius Obsequens capite 40. anno mundi 3760. ante Christum 204 Tarracinae Jovis et Satrici matris Matutae templum de coelo tactum. in aede Jovis ex foribus duo angues prolapsi: spicae cruentae a metentibus visae: Cerae porcus biceps et agnus mas, idemque foemina natus. Albae duo soles visi; Fregellis nocturno [page] 129 tempore lux oborta; bos in agro romano loquutus, in circo Flaminio ara Neptuni multo sudore manavit. aedes Cereris, Salutis et Quirini, de coelo tactae. Lucani in ditionem populi Romani sine certamine redierunt. Brutiorum urbes sese Romanis dediderunt. Masinissa rex a Romanis in amicitiam receptus est. Astapa urbs a Romanis oppugnata. Scipio rebellantes Hispanos in deditionem coegit. Livius, Obsequens. Sabellicus libro 5 Enneadis 5. anno mundi 3761. ante Christum 203 Crebro de coelo lapidatum est, lectis igitur Sibyllinis, inventum est, tunc demum hostem alienigenam, quae terrae Italiae bellum intulisset, pelli Italia posse, si Idaea mater ex Pessinunte Romae adveheretur. Eodem anno cum Hannibale in Brutiis frustra bellatum est, pestilentia [page] 130 utrunque exercitum molestante. in Hispania novi motus exorti. in Italia Locri a Romanis recipiunt. Livius et Obsequens capite 42. anno mundi 3762. ante Christum 202 Duo soles visi, et nocte interluxit. Fax Setiae ab ortu solis in occidentem porrigi visa. Tarracinae porta, Anagniae vero porta et murus multis locis de coelo tactus. in aede Junonis Sospitae Lanuvii, cum horrendo fragore strepitus editus. Scipio ex Sicilia in Africam trajecit, et evastatis agris, Hannonem juniorem occidit. Sempronius adversus Hannibalem, primo infeliciter, deinde vero prosperè pugnavit, caesis quatuor Poenorum millibus. Livius et Obsequens capite 43. anno mundi 3763 ante Christum 201 AC Aurum in Capitolio corvi non rostris tantum lacerarunt, sed comederunt etiam. Mures Antii coronam auream arroserunt. [page] 131 Circa Capuam locustarum vis ingens omnem agrum complevit, equuleus Reate quinque pedibus natus. Anagniae sparsi primum ignes in coelo, deinde fax ardens in coelo visa. Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est. Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit. Consulum alteri primam hostiam immolanti, caput jocinori defuit. in Africa per Scipionem juxta Uticam Poenorum castra sunt combusta. [page] 132 Romani multas in Brutiis ad se deficientes civitates receperunt, Hannibalemque in Agro Crotoniensi caeciderunt. Magonem Hannibalis fratrem cruento praelio vicerunt. Syphacis regis foedifragi castra incendio ac flammis expugnarunt, ipsumque regem ceperunt. Circa, regia urbs a Masinissa rege capta est. Livius et Julius Obsequens capite 44. anno mundi 3764. ante Christum 200 Cumis solis orbis minui visus, lapidibus pluit. In Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae. Ariciae forum, et circa tabernae, Frusinone item murus aliquot locis, et porta urbis de coelo tacta. [page] 133 in Palatio lapidibus pluit, magna Tyberis facta inundatio. Claudius eo anno consul, perniciosa tampestate ingruente, naufragium passus est. Insignis fuit hic quoque annus incendio ingenti, annonae vilitate, et Morte Quinti Fabii Maximi, qui viginti duos annos augur fuit. Hannibal magno exercitu Africam ingressus. Vermina Syphacis regis filius clade a Romanis profligatus est. Livius et Obsequens capite 45. [page] 134 anno mundi 3765. ante Christum 198 Frumenta in arboribus nata. Plinius libro 18 capite 18. Plautus ex Sarsina. Umbriae Romae moritur, quae propter annonae difficultatem ad molas manuarias pistori se locaverat. Eusebius. Juxta Theram apparuit insula, quae postea Hiera vocata est. Antiochus, Scopa superato, Syriae urbes recepit et Judaeis foedere cunjuctus est. Romani Graeciae libertatem dederunt. Eusebius et Funccius. [page] 135 anno mundi 3766. ante Christum 197 In Lucanis coelum ardere visum. Priverni sereno per diem sol sanguineus fuit. Lanivii in templo Junonis Sospitae, nocte strepitus ingens exortus. Animalium obscoeni foetus pluribus locis nunciati. In Sabinis incertus infans natus, masculus an foemina esset: alter sexdecim annorum, jam item ambiguo sexu inventus. Frusinone agnus cum suillo capite. [page] 136 Sinuessae porcus cum capite humano. In Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Foeda omnia, et deformia, errantisque in alienos foetus naturae visa. Ante omnia tamen abominati semimares, jussique in mare extemplo deportati. Bellum Macedonicum cum Philippo exhortum. Galli, Insubres, Cenomani et Boii, duce Hamilcare Poeno, irruptiones in agros proximos fecerunt, et oppida flammis ab incendio diripuerunt. Livius libro trigesimo primo, et Obsequens capite quadragesimo sexto, Sabellicus libro 6 Enneadis 5. anno mundi 3766. ante Christum 197 Inter insulas Ceramnem et Cerasiam medio utriusque ripae, et maris spatio, ingens terraemotus factus est: in quo cum admiratione navigantium repente in profundo cum calidis aquis insula [page] 137 emersit. In Asia quoque eodem die idem terraemotus Rhodum multasque alias civitates gravi ruinarum labe concussit, quasdam solidas omnino absorbuit, quibus prodigiis territi homines à vatum Antistite intellexerunt orientis imperium Romanis cessurum, Macedonum autem regnum vacaturum Vincentius libro 6 capite 53. Eodem anno Antiochus Scopam ad Jordanem fluvium vicit Livius libro 4 decadis 3. anno mundi 3767. ante Christum 196 Suessae duae portae, quodque inter eas muri erat, de coelo tactum. Formiani Jovis, apud Ostienses Jovis, Veliterni vero Apollinis et Sangi templa fulmine tacta. in Herculis aede capillus enatus, [page] 138 in Brutiis equuleus cum quinque pedibus, pulli gallinacei cum ternis pedibus nati. in Macedonia laurea in puppi navis longae enata. Orta est hoc anno in Macedonia atrox militum Romanorum seditio. Caius Bebius Pamphilus apud Gallos et Insubres infeliciter pugnavit. Carhaginenses argentum in stipendium impositum, primum Romam advexerunt. anno mundi 3768. ante Christum 195 De coelo tacta sunt, via publica Veiis, forum et aedes Jovis Lanuvii, Herculis ardeae, Capuae murus, turres, et aedes quae Alba dicitur. coelum Aretii ardere visum, terra Velitris trium jugerum spacio caverna ingenti desedit. Suessae agnus cum duobus capitibus natus. Sinuessae porcus cum humano capite. solis orbis diminui visus. Quorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et Consules rebus divinis operam dederunt. Eo autem anno Flaminius feliciter in faucibus Epiri, contra Philippum Macedoniae regem pugnavit. Thessalia, quae est vicina [page] 139 Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus, a Romanis vexata est. Lucius Quintius Flaminius consulis frater , navali praelio Euboeam, ac maritimam oram omnem cepit. Achaei a Romanis in amicitiam recepti sunt, et conjuratio servorum de solvendis Carthaginensibus obsidibus, detecta atque oppressa est. Livius et Julius Obsequens Capite 48. anno mundi 3769. ante Christum 194 Aedes Vulcani Summanique Romae, et Fregellis murus ac porta de coelo icta. Frusinone inter noctem lux orta. Asculo agnus biceps cum quinque pedibus natus. Formiis duo lupi oppidum ingressi, obvios aliquot laniaverunt. Romae non in Urbem modo, sed in Capitolium etiam penetravit lupus. In Galliis prosperè est pugnatum. Insubres qui in armis contra Romanos erant, a Cornelio sunt debellati. Minutius Genuam exercitu abducto, ab liguribus orsus bellum, oppida Clastidium, Litubium, item Celelates, Cerdiceatesque [page] 140 in deditionem accepit, atque omnia cis Padum, praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum, Romano imperio adjecit. Livius et Julius Obsequens capite 49. anno mundi 3769. ante Christum 194 Eo anno quo Mithridates Ponti rex, (qui Romanos bellos vexavit postea) nasceretur. Cometa stupendae magnitudinis visus est, octoginta continuis diebus. Cujus Vincentius libro sexto, capite centesimo meminit, proximo anno, Judaei intollerabilia passi sunt, a Samaritanis, quae latè describit Josephus libro 12 capite tertio. anno mundi 3770. ante Christum 193 Lucius Julius equestris in Sabinos proficiscens, fulmine una cum equo exanimatus est. aedes Feroniae in Capenate de coelo tacta: ad Monetae templum duarum hastarum spicula arserunt. lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis, cum in forum decurrisset, Thusco vico, atque inde Melio per portam Capenam propè intactus [page] 141 evasit. Haec prodigia majoribus hostiis sunt procurata. Hannibal frustra in Africa bellum molitus, ob metum Romanorum profugus, ad Antiochum Syriae regem, bellum contra Romanos gerentem fugit. Marcellus in Hetruria a Boiis est oppressus. Boii et Insubres a Romanis igni ferroque vastati. Philippus in Thessalia fusus et fugatus est. Livius et Julius Obsequens capite quinquagesimo. anno mundi 3772. ante Christum 191 Romani cum a Celtis praelio vincerentur, ac urbs ab eisdem caperetur in Palatio lituum amissum ferunt ( est autem lituus inflexus baculus quo ad inaugurandum sedentes coeli spatia designant.) Deinde ejectis barbaris in alto cinere intactum igni esse repertum, consumptis caeteris atque corruptis. Plutarchus in Romulo. Romae in foro, comitio, et Capitolio, sanguinis guttae visae sunt, terra aliquoties pluit, caput Vulcani arsit. Interamnae lac fluxit, pueri ingenui Arimini sine oculis et naso nati. in Piceno infans absque manibus ac pedibus natus. in Adrianorum agro [page] 142 lapidibus pluit. Ea Prodigia ex Pontificum decreto procurata, et sacrificium novendiale factum. In Gallia Lucius Valerius Flaccus proconsul, circa Mediolanum, cum Gallis, Insubribus et Boiis, qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. Marcus Porcicus Cato ex Hispania triumphavit. Titus Sempronius Boios primum ancipiti Marte, tandem vero insigni strage cecidit. in Macedonia Titus Quintius Romanorum praesidia e Graecia Brundusium deduxit. Livius et Julius Obsequens capite 51. [page] 143 anno mundi 3773. ante Christum 190 Maximi et gravissimi terraemotus fuerunt, aquae ingentes, unde et Tyberis loca urbis plana inundavit.Circa portam Flumentanam quaedam ruinis sunt collapsa, porta Coelimontana fulmine icta, murusque circa multis locis de coelo tactus. Ariciae, Lanuvii, et in Aventino lapidibus pluit. Capuae vesparum ingens multitudo in forum advolavit, et in Martis aede consedit, quae cum cura collecta, et igni cremata est. Horum prodigiorum causa, novemdiale sacrum factum, et urbs lustrata est. Minutius a Lucius guribus in extremum periculi adductus, vix Numidarum industria liberatus est. Antiochus Hannibale sollicitante bellum contra Romanos suscepit, et in Hispania res feliciter gestae sunt. Livius et Julius Obsequens capite 52. [page] 144 anno mundi 3774. ante Christum 189 Romae dies duodequadraginta mota est terra, et ob eam rem civitas totidem per metum et sollicitudinem feriata est dies. Quadrigae inauratae in Capitolio positae sunt, ac duodecim inaurata clypea a Marco Tutio et Publio Junio aedilibus. Atque ex multatitia pecunia foeneratoribus adempta. Incendio in foro Boario orto die nocteque aedificia in Tyberim versa arsere, tabernaeque omnes cum magni precii mercibus conflagraverunt. Livius libro 5 decadis4. Sabellicus libro 6 Enneadis5. [page] 145 anno mundi 3774. ante Christum 189 Capra sex hoedos uno foetu edidit in Piceno. Aretii puer natus unimanus. Amiterni terra pluit. Formiis porta murusque de coelo tacta. bos loquutus: Roma tibi cave. Caeterorum prodigiorum causa supplicatum est, bovem autem cum cura servari, alique aruspices jusserunt. Tyberis infestiore quam prius impetu illatus urbi, duos pontes, aedificia multa, et maxime circa portam Humentanam evertit. saxum ingens sine imbribus, sine terraemotu, leviori quam alioqui sentiretur labefactatum, in vicum jugarium ex Capitolio procedit, et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est. Quintus Minutius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit, et novem hostium millia occidit, caeteros fusos fugatosque in castra compulit. Boiorum regio longè lateque a Romanis vastata est. In utraque Hispania res feliciter gestae. Contra Vectones et Toletanos prosperè pugnatum. Antiochus rex in Hellespontum cum magno exercitu irrupit. Livius et Julius Obsequens capite 53. [page] 146 anno mundi 3775. ante Christum 188 Boves duo domiti in Carinis per scalas pervenerunt in tegulas aedificii, quos aruspices vivos comburi, cineremque eorum in Tyberim dejici jusserunt. Tarracinae et Amiterni aliquoties lapidibus pluit. Minturnis Jovis Templum et tabernae circa forum de coelo tactae. Vulturni in ostio fluminis, duae naves fulmine ictae conflagrarunt. Eorum prodigiorum causa jejunium Cereri est institutum, item novemdiale sacrum, et in unum diem supplicatio facta. Eo anno contra Ligures, acerrimos hostes, prosperè a Quinto Minutio est pugnatum, interfectis aliquot hostium millibus. Duobus ferè post mensibus, Publius Cornelius cum Boiorum exercitu signis collatis, duodetriginta hostium millia occidit 3040 cepit, signa militaria 124 equos 1230. [page] 147 Attilius Naupactum expugnavit. navali praelio cum Eumene et Antiochi regis praefectis prosperè est pugnatum. Livius et Julius Obsequens capite 54. anno mundi 3775. ante Christum 188 Sol quinto idus Quintilis defecit. Marcus Fritschius anno mundi 3776. ante Christum 187. Junonis Lucinae templum fulmine ictum, ita ut fastigium, valvaeque deformarentur. In finitimis pleraque de coelo icta. Nursiae sereno nimbi orti, et homines duo exanimati. Tusculi terra pluit. Mula Reate peperit. Supplicatio per decem pueros patrimos, matrimos, totidemque virgines habita. Aemylius Regillus eo anno feliciter contra Antiochum pugnavit, et Antiochus ipse a Scipione captus est. Livius et Julius Obsequens capite 55. [page] 148 anno mundi 3778. ante Christum 185. Luce inter horam tertiam et quartam tenebrae ortae, in Aventino lapidum pluviae novemdiali expiatae. In Hispania prosperè militatum. Sacrum novendiale factum, quod in Piceno lapidibus pluit, ignesque coelestes multifariam orti, levi afflatu complurium vestimenta adusserunt. Aedes Jovis in Capitolio fulmine icta. In Umbria semimas duodecim fermè annorum natus, aruspicumque jussu necatus. Galli qui Alpeis transierunt in Italiam, sine praelio ejecti. Foedus est cum Antiocho conscriptum, et a Thracibus [page] 149 Romani vexati sunt. Livius et Julius Obsequens capite 56. anno mundi 3779. ante Christum 184. In Sicilia Vulcani insula Saxosa, deserta, quae externis crateribus flammas eructabat, magna hominum admiratione nata est. Eodem anno Quintus Fulvius Flaccus praetor in citeriore Hispania 23 millia hominum fudit. Gracchus in Hispania ulteriore infinita oppida in deditionem accepit. Posthumius in citeriore Hispania feliciter etiam contra hostes pugnavit, ibidemque multa oppida expugnavit etiam Gracchus. Livius et Obsequens capite 57. anno mundi 3780. ante Christum 183. Eo anno quo Mithridates nasceretur, eodemque simul anno cum regnum suscepisset (qui fuit annus ab urbe condita 569) stella cometae per utrunque tempus 80 diebus ita luxit, ut coelum omne conflagare videretur, nam et magnitudine sui quartam partem coeli occupaverat, et fulgore sui solis nitorem vicerat. Et cum oriretur occumberetque, vel 8 vel 7 horarum spatium consumebat. Justinus et Vincentius libro 6 capite 100. Haec autem stella a vatum et oraculorum peritis magnitudinem Mithridati in rebus bellicis praedicere vaticinatum est. anno mundi 3780. ante Christum 183. Ludis Romanis, quos Publius Cornelius Cethegus, et Aulus Posthumius Albinus faciebant, malus circo instabilis, in signum [page] 150 Pollentiae procidit, atque id dejecit, qua religione moti patres, et diem unum adjiciendum ludorum celebritati, et signa duo pro uno reportanda, novumque auratum faciendum censuerunt. Gnaeus Manlius de Gallograecis triumphavit. Asiaticasque illecebras invexit. In Hispania Lusitanorum, et Caeltiberorum caedes sub idem ferè tempus facta est. Livius et Julius Obsequens capite 58. anno mundi 3782. ante Christum 181. in area Vulcani per biduum, in area Concordiae totidem diebus, sanguinem pluit, in Sicilia, insula nova maritima. Hannibal in Bithynia veneno periit. Celtiberi subacti. Obierunt clarissimi imperatores, Scipio et Philippemones. Livius libro 39 et Obsequens capite 59. anno mundi 3784. ante Christum 178. Procellosa tempestate strages in urbe facta, signa aenea in Capitolio dejecit. Signa in circo maximo cum columnis evertit. Fastigia templorum aliquot a culmine abrupta dissipavit. Mulus triceps reate natus. [page] 151 anno mundi 3785. ante Christum 178. Aedes Apollinis Caietae fulmine ictae. In area Vulcani, et Concordiae, sanguinem pluit. Hastae Martis motae. Lanuvii simulachrum Junonis Sospitae lachrymavit. Pestilentiae Libitina non sufficit. Ex Sybillinis supplicatum, cum sex mensibus non pluisset. Ligures praelio victi, deletique. Pestis urbem et villas invasit, quae adeo urbem exhausit, ut vix in Sardiniam contra defectionem Corsorum exercitus conscribi potuerit. Sex mensibus nunquam pluit. Livius et Obsequens capite 6 [page] 152 anno mundi 3785. ante Christum 178. Juxta Aeoli insulas, igne ex flatu suscitato apparuit insula quae nunc Hiera vocat. Et mox Averni nobilissima Galliarum urbs capta. Joannis Judaeorum dux et pontifex contra Hircanum bellum gessit, et a Romanis in jus amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Mox Narbonam deductae coloniae. Eusebius cujus tamen supputationem non sequimur. anno mundi 3787. ante Christum 176 .Nimbis continuis in Capitolio signa aliquot dejecta fulmine Romae et circa plurima decussa, in lectisternio Jovis terraemotu deorum capitase converterunt. Lana cum integumentis, quae Jovi erat opposita, decidit. De mensa oleas mures praeroserunt. De Celtiberis triumphatum. res in Hispania feliciter gestae, et cum Liguribus preosperè pugnatum. Livius et Obsequens capite 61. anno mundi 3788. ante Christum 175 Incendio circa forum cumplurima essent deusta. aedes Veneris sine ullo vestigio cremata. Vestae penetralis ignis extinctus. Virgo jussu Marci Aemilii Pontificis maximi flagro caesa, negavit ulterius interitorum supplicationibus habitis. In [page] 153 Hispania et Histria bella prosperè administrata. Livius, Julius Obsequens capite 62. anno mundi 3789 ante Christum 174 Lapis ingens in agro Crustumino in lacum Martis de coelo cecidit. puer truci corporis in agro Romano natus. anguis quadrupes visus. Capuae multa in foro aedificia de coelo tacta. Puteolis duae naves fulminis ictu concrematae. Lupus Romae interdiu cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu, evasit. Eorum prodigiorum causa, Consules majores hostias immolarunt, & diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Histrorum agri a Romanis depopulati sunt. Nesatium oppidum a Junio & Manlio oppugnatum. Mutila et Favieriavi captae, et deletae. In Sardinia res prosperè gestae. Ilienses et Ligures sunt devicti. In Crustumino, avis quam sanqualem vocant, sacrum lapidem rostro portavit. Bos in Campania loquutus. vacca aenea Syracusis ab agresti tauro inita, ac semine aspersa. In Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publicè data. Syracusanumque prodigium expiatum, [page] 154 editis ab aruspicibus diis, quibus supplicaretur. Pontifes eo anno etiam mortuus est. Livius, Julius Obsequens capite 63 anno mundi 3790 ante Christum 173 Cum immolassent victimas consules, jecur extabuit. Cornelius ex monte Albano rediens, membris captus ad aquas Cumanas mortuus. Petellius contra Ligures dimicans occisus est. Fax in coelo visa Gabiis. Gabiis Apollinis templum, et privata aedificia plura, Graviscis murus, portaque de coelo tacta. Ea patres procurari, uti Pontifices censuisset, jusserunt. Ligures victi, et Sempronius Sardos perdomuit. Livius et Julius Obsequens capite 64. anno mundi 3791 ante Christum 172 Gravi pestilentia hominum, boumque cadavera, non sufficiente Libitina, cum jacerent ulterius non apparuit. Celtiberi deleti, et Basternarum gens ferocissima, authore Persa Philippi filio, sine ulla pugna, vel aliquo hoste eversa est. Livius, Julius Obsequens capite 65. Orosius libro 4 capite 19. Cuspinianus in Cassidiorum [page] 155 anno mundi 3792 ante Christum 171 Quintus Fulvius Flaccus, cum ex Laciniae Junonis templo marmoreas tegulas ad fortunae equestris templum (quod juxta lapideum theatrum constructum erat) detulisset, mox miraculosè ob religionem (ut arbitrabantur) eodem relatae sunt. Alexander ab Alexandro libro 1 capite 13. Valerius Maximus libro 1 capite 2. Livius libro 2 decadis 5. Lactancius libro 2 capite 8 Divinarum institutionum. Fulvius Sabinus libro 5 capite 25. antiquitatibus urbis et alii. In Veienti biceps puer natus, Sinuessae unimanus. Oxini puella cum dentibus. Arcus interdiu sereno coelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, tres simul soles effulserunt. [page] 156 Faces eadem nocte plures per coelum lapsae sunt, in Lanuvino. apud Caerites anguis in oppido jubatus, aureis maculis sparsus apparuit. in agro Campano bos loquutus, et in Sabinis terraemotus ingens factus est. Carthaginenses eodem anno cum Graeciae urbibus adversus Romanos, Perseo sollicitante conspiraverunt. Livius et Obsequens cap.66. anno mundi 3793. ante Christum 170 Lanuvii classis magnae species in coelo visae; Priverni lana pulla terra enata; in Veinti apud Rementem lapidatum; [page] 157 Pomptinum omne velut nubibus locustarum coopertum. In Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emerserunt. Ob haec prodigia libri fatales inspecti, et supplicatio prodigiis expiandis facta est. In Aetolio perniciosae seditiones propter ingentem aeris alieni vim ortae. Perseus bellum in Romanos paravit. in Liguribus, in agro Statellati pugnatum, ad oppidum Carystum, ubi decem millia hominum caesa sunt, vincentibus Romanis. Livius et Obsequens capite 67. [page] 158 anno mundi 3794. ante Christum 169 Saturniae sanguine per triduum in oppido pluit. Calatiae asinus tripes natus. taurus cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimati. Oxini terra pluit. Horum prodigiorum causa supplicatio in unum diem instituta, et habitae feriae sunt. Issensium agri hoc anno miserè depopulati sunt, ac nihil memoratu dignum apud Romanos eo tempore gestum est. Livius et Julius Obsequens capite 68 anno mundi 3795. ante Christum 168 Antiocho secundam profectionem in Aegyptum parante, per universam Hierosilymam, quadraginta continuis diebus viderunt per aëra equites discurrentes, auratasque stolas hanentes, ac hastas quasi cohortes armatas, cursus equorum per ordines digestos, congressiones fieri cominus, et scutorum motus, ac galeatorum multitudinem gladiis districtis, ac telorum jactus, & aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. 2 Machabeorum capite 5 et statim Hierosolyma miserè direpta est. [page] 159 Praetera hoc anno si Plinio credimus libro 7 capite 4 puerum ex virgine sub parentibus factum refert, jussuque aruspicum deportatum in insulam desertam. anno mundi 3797. ante Christum 166 Castor et Pollux bello Macedonico secundo apud lacum Juturnae visi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae fonti junctae erant sua sponte patuissent. Lactantius libro 2 de origine erroris capite 8 et Valerius libro 1 capite 6 paragrapho 3. Cladem describit Livius libro 2 decadis 1. Praeterea in eodem bello equis albis insidentes Publio Vatinio Romam nocte venientise obtulisse dicuntur, nunciantes eo die regem Persen victum atque captum, Quod paucis post diebus literae Pauli verum esse docuerunt. Lactantius libro 2 de origine erroris capite 8. Livius libro 2 ab urbe condita. Dionysius libro 6. Valerius Maximus libro 1 de Mira. Florus libro 7 capite 12. Frontinus libro 1 capite 11. Plutarchus in Vita Aemilii. Anagniae fax in coelo conspecta, bos foemina loquuta. Minturnis per eos dies coeli ardentis species affulsae. Reate pluit lapidibus. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes integras lachrymavit. Romae in aede Fortunae anguis jubatus a conpluribus visus. Palma in area enata. Sanguine interdiu pluit. [page] 160 Fregillis, in domo Lucii Atrei, hasta quam filio militi emerat, interdiu plus horas duas arsit, ita tamen, ut nihil ejus ambureret ignis. Horum prodigiorum causa post supplicationem victimis majoribus circa omnia pulvinaria facta sacrificia. Perseus rex in Thracia feliciter pugnavit, victis Dardanis, et subactis Illyriis. Livius Julius Obsequens capite 69. anno mundi 3798. ante Christum 165 Eclipsis lunae totalis facta in fine aestatis, de qua Plutarchus in vita Pauli Aemilii pluribus verbis agit. Hanc Sulpitius [page] 161 Gallus Tribunus militum, postea Consul primus inter Romanos reddita causa praedixit. Plinius libro 2 capite 12. Facta est autem haec Eclipsis, quemadmodum ex Livio et Plinio conjici potest, quarto die mensis Septembris. anno mundi 3799. ante Christum 164 Romae aliquot loca sacra, profanaque coelo tacta. Anagniae terra pluit, Lanuvii fax ardens in coelo visa. Calatiae in agro publico per triduum, et duas nocteis sanguis manavit. Rex Illyrici Gentius, et Macedoniae Perses, devicti. Obsequens capite 70. [page] 162 anno mundi 3800. ante Christum 163 In Campania multis locis terra pluit. In Pranestino cruenti ceciderunt imbres. Veienti lana ex arboribus nata.Terracinae in aede Minervae mulieres tres, quae operatae sedebant, fulmine exanimatae. Ad locum Libitinae in statua equestri aenea, ex ore et pede aqua manavit diu. Galli Ligures deleti. comitia cum ambitiosissime fierent, et ob hoc Senatus in Capitolio haberetur, milvus volans, mustalam raptam de cella Jovis, in medio consessu patrum [page] 163 misit. Sub idem tempus aedes Salutis de coelo tacta. In colle Quirinali sanguis terra manavit. Lanuvii fax in coelo nocte conspecta, fulmine pleraque discussa. Cassini et sol per aliquot horas noctis visus. Theatri Sidicini puer cum quatuor manibus, et totidem pedibus natus. Urbe strata, pax domi forisque fuit. Obsequens capite 71 anno mundi 3801. ante Christum 162 Pestilentia Romae fameque ita laboratum, ut ex Sibyllinis populus circa compita, facellaque operaturus sederit. In aede Penatium valvae nocte sua sponte adapertae, et lupi Exquiliis, et in colle Quirinali meridie apparuerunt, exagitatique fuerunt. Urbe lustrata, nihil triste accidit. Julius Obsequens capite 72 anno mundi 3803. ante Christum 160 Machabaeus et qui cum eo erant, pugnantes contra Thimoteum, habuerunt manifestè de coelo auxilium, apparuerunt enim viri 5 in equis etc postea vero alia vice euntes ad praelium, contra Lysiam, apparuit praecedens eos eques, in veste candida, armis aureis hastam vibrans. 2 Machabeorum 10 et 32. [page] 164 anno mundi 3803. ante Christum 160 Capuae nocte sol visus. In agro stellati fulgure vervecum de grege pars exanimata. Terracinae pueri trigemini nati. Formiis duo soles interdiu visi. Coelum arsit. Concii homo ex speculo acie orta combustus. Gabiis lacte pluit. Fulmine pleraque decussa in Palatio. In templum Victoriae cygnus inlapsus, per manus capientium effugit. Priverni puella sine manu nata. In Cephalenia, turba in coelo cantare visa. Terra pluit. Procellosa tempestate tecta diruta, stragesque agrorum facta. Crebro fulminavit. [page] 165 Nocte species solis Pisauri adfulsit. Caere porcus humanis manibus et pedibus natus: et pueri quadrupedes, et quadrumanes nati. Ad forum Esii bovem flamma ex ipsius ore nata non laesit. Livius et Julius Obsequens capite 73 [page] 166 anno mundi 3804. ante Christum 159 Anagniae coelum nocte arsit. fulmine pleraque decussa. Frusinonae bos loquutus. Reate mulus tripes natus. Gnaeus Octavius legatus in Syria per Lysiam, tutorem Antiochi pueri, in gymnasio occisus. Julius Obsequens capite 74 anno mundi 3810. ante Christum 153 Procellosa tempestate in Capitolio aedes Jovis, et circa quassata. Pontis maximi tectum cum columnis in Tyberim dejectum. In circo Flamminio porticus inter aedem Junonis Reginae, et Fortunae tacta, et circa aedificia pleraque dissipata. Taurus ad immolationem cum duceretur, ob haec ipsa corruit. Dalmatae Scordis superati. Julius Obsequens capite 75 [page] 167 anno mundi 3812. ante Christum 151 In provinciam proficiscens Posthumius consul, cum immolatoret, in plurimis victimis caput in jocinore non invenit, profectusque post diem septimum, aeger Romam relatus, expiravit. Consae arma in coelo volare visa, fulmine pleraque decussa. A Gallis, et a Lusitanis Romani per arma graviter vexati. Obsequens capite 76 anno mundi 3814. ante Christum 149 Turbinis vi in campo columna ante aedem Jovis decussa, cum signo aurato. Cumque aruspices respondissent, magistratuum, et sacerdotum interitum fore, omnes magistratus se protinus abdicaverunt. Quod Ariciae lapidibus pluerat, ita supplicatio habita. Quod Romae multis locis species togarum visae, ad propinquantium oculos eludebant. In Lusitania variè, in Gallia prosperè pugnatum. Obsequens capite 77 [page] 168 anno mundi 3818. 145 ante christum Vasto incendio Romae cum Regia quoque ureretur, sacrarium, et ex duabus altera laurus, ex mediis ignibus inviolata est, et erunt. Pseudophilippus devictus. Julius Obsequens capite 78 anno mundi 3819. 144 ante christum Anno urbis sexcentesimo septimo arsit Cometes totos triginta duo dies, Casparus Beucerus de meteorologia. Eodem praeterea anno Andricus Pseudophilippus Macedoniam invasit. Publium Juvencum praetorem vicit atque fugavit. Ptolemaeus Evergetes Aegypti rex, qui ob corporis deformitatem physicon dictus est, in Ptolemaei Philometoris jam defuncti locum successit. Amiterni puer tribus pedibus, una manu natus. Romae et circa, fulmine pleraque icta. Caere sanguinis rivi terra fluxerunt, et nocte coelum ac terra visum. Frusinone aurum sacrum mures [page] 169 adroserunt. Lanuvii inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt, rubente alter, alter candida linea. Et cum Carthago obsideretur, in captivos Romanorum per Hasdrubalem barbaro more saevitum, mox Carthago per Aemylianum diruta. Obsequens capite 79. Cum adversus Achaeos regemque Aristonicum bellaretur, Apollo Cumanus quatriduo flevisse dicitur, quo prodigio aruspices territi, cum id simulacrum putassent in mare projiciendum, Cumani senes inhibuerunt, cum ejusmodi prodigium, et Persis et Antiocho haud infeliciter visum esse constaret. Augustinus libro 3 de civitate Dei, et Vincentius libro sexto, capite 83. [page] 170 anno mundi 3823. ante Christum 140 Amiterni puer tribus pedibus natus. Caurae sanguinis rivi è terra fluxerunt. Cum a Salassis illata clades esset Romanis, decemviri pronunciaverunt, se invenisse in Sibyllinis, quoties bellum Gallis illaturi essent, sacrificari in eorum finibus oportere. Obsequens capite 80. Mithridates rex eo anno Babylonem cepit, teste Eutropius libro 4 anno mundi 3824. ante Christum 139 Fames et pestilentia cum essent, per decemviros supplicatum. Lunae androgynus natus, praecepto aruspicum in mare deportatus. Tanta fuit Lunensibus pestilentia, ut jacentibus in publicum passim cadaveribus, qui funerarent, defuerint. In Macedonia exercitus Romanus praelio vexatus, adversus Viriatum dubiè dimicavit. Obsequens capite 81. Praeneste et in Cephalenia signa de coelo cecidisse visa. Mons Aetna ignibus abundavit, prodigium majoribus hostiis quadraginta expiatum. Annus pacatus fuit, Viriato victo. [page] 171 anno mundi 3829. ante Christum 134 Cum Lanuvii auspicarentur, pulli è cavea in sylvam Laurentinam evolarunt, neque inventi sunt. Praeneste fax ardens in coelo visa. sereno intonuit. Terracinae Marcus Claudius praetor in nave fulmine conflagravit. Lacus Fucinus per millia passuum quinque, quoquoversum inundavit. In Graecostasi, et comitio, sanguine fluxit. Exquiliis equuleus cum 5 pedibus natus. Fulmine pleraque decussa. Hostilius Mancinus in bello Numantino cum iret in Hispaniam dira et vidit et audivit prodigia. Cum enim Lanuvii sacrificium faceret, pulli è cavea missi, in proximam sylvam fugierunt, [page] 172 nec visi sunt amplius, quo prodigio nil territus, cum navem conscendisset audivit sine authore vocem clamantem: Mane Mancine, Mancine mane. qua territus cum Genuam petiisset, vidit immensem magnitudinis serpentem, quibus prodigiis omnibus contemptis, cum pugnaret, turpi foedere et deditione funesta numero calamitatum aequavit. anno mundi 3830. ante Christum 133 Rhegium penè totum incendio consumptum, sine ullo humanae fraudis, aut negligentiae vestigio. Puer ex ancilla quatuor pedibus, manibus, oculis, auribus, et duplici obscoeno natus. Puteolis in aquis calidis rivi manarunt sanguine. Fulmine pleraque dejecta, puer aruspicum jussu crematus, cinisque ejus in mare dejectus. Ab Achaeis exercitus Romanus caesus. [page] 173 Mons Aetna majoribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus. anno mundi 3831. ante Christum 132 Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis vox primum in Capitolio, dein circa urbem audita. Quae avis, praemio posito ab aucupe, capta, combustaque, cinis ejus in Tyberim dispersus. Bos loquutus. in Numantia res male gestae. exercitus Romanus oppressus. Obsequens, Vincentius libro 6 capite 82. anno mundi 3832. ante Christum 131 In Amiterno sol noctu visus, ejusque lux aliquam diu fuit visa. Bos loquutus et nutritus publicè. Sanguine pluit. Anagniae servo tunica arsit, et intermortuo igne, nullum flammae apparuit vestigium. In capitolio nocte avis gemitus simileis hominis dedit. In [page] 174 aede Junonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitivorum bellum in Sicilia exortum. Conjuratione servorum Italia oppressa. Tiberius Gracchus legibus ferendis occisus. Proditum est memoriae, Tiberium Grachum, quo die periit, tristia neglexisse omina, cum domi, et in Capitolio sacrificanti dira portenderentur, domoque exiens, sinistro ad limen offenso pede, decusserit pollicem, et corvi fragmentum tegulae ante pedes ejus projecerunt ex stillicidio. In lacu Romano lacte rivi manarunt. Lunae terra quatuor jugerum spacio in profundum abiit, et mox de caverna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus [page] 175 vigilem laniavit, et inter tumultum effugit. Romae bubo, et alia avis ignota visa. In aede Junonis Reginae clausis per biduum valvis, infantis vos audita. Scuta novo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In Agro Ferentino Androgynus natus, et in flumen dejectus. Virgines ter novenae canentes, urbem lustraverunt. In Italia multa millia servorum, quae conjuraverant, aegrè comprehensa, et supplicio consumpta. In Sicilia fugitivi Romanos exercitus necaverunt. Numantia diruta. [page] 176 anno mundi 3836. ante Christum 127 Reate mulus cum quinque pedibus natus. Romae in agro Cortasi lacte pluit. Lupus et canis Hostiae pugnantes, fulmine exanimati. Grex ovium in Apulia, Praetor populi Romani uno ictu fulmine exanimatus. Terracinae sereno navis velum fulmine tactum, in aquas dejectum, et impensas omneis, quae ibi erant, ignis absumpsit. Publius Crassus adversus Aristonicum dimicans, occisus. Apollinis simulachrum lacrymavit per quatriduum. Vates portenderunt, Graeciae fore exitium, unde deductum esset. Sacrificatum tum a Romanis, donaque in Templo posita. Phrygia recepta. Asia Attali testamento legata Romanis. Antiocho regi Syriae ingenti exercitu dimicanti, hirundines in tabernaculo nidum fecerunt, quo prodigio neglecto, praelium commisit, et a Parthis occisus est. Marci Fulvii Flacci triumviri dissensione in legibus ferendis, angues duo nigri in cella Minervae allapsi, civilem caedem portenderunt. anno mundi 3837. ante Christum 126 In Bosphoro dum Mithridates rex sacra Cerealia celebraret terraemotus adeo repente exortus est, ut magna clades, urbium atque agrorum sequuta sit. Et paulo post Castor Mithidatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis regis amicis arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad perfidia Romana transmittit. [page] 177 Mithridates ipse ira commotus ob tantum scelus plures amicos, et Exipodrum filium interfecit, et mox a Phameio filio altero debellatus, filiabus venenum praebentibus ipso quoque eodem sulatus est. anno mundi 3838. ante Christum 125 Multa intra et extra urbem de coelo tacta. Reate mula peperit. Frusinone ex ancilla puer biceps natus, fax ardens in coelo visa, et bubonis vox in urbe audita. Caere sanguine pluit. ac gallus gallinaceus quinque pedibus inventus. Bella inter Antiochum Syriae regem et Phaartem Parthorum regem gesta sunt. Et res turbidae Aegyptiorum. Ptolemaeus enim Evergetes, ob nimiam crudelitatem suis in, visus, incensa a Populo Romano regia, clam in Cyprum profugit, et cum sorori ejus Cleopatrae, quam ejus filia virgine per vim compressa, et in matrimonium ducta, repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus, filium quem ex ea habebat, in Cypro occidit, caputque ejus, manus item et pedes, matri misit. Obsequens capite 88. [page] 178 (carte de la Sicile) [page] 179 anno mundi 3839. ante Christum 124 Nocturna tempestate in Capitolio aliquot templa concussa sunt. Romae et circa, fulmine pleraque dejecta sunt. Aethna mons Siciliae terraemotu ignes super verticem latè diffudit, et ad insulam Liparas mare efferbuit, et quibusdam adustis navibus vapore plerosque navaleis exanimavit: piscium vim magnam exanimem dispersit, quos Liparences avidius epulis appetentes, contaminatione ventris consumpti, ita ut nova pestilentia vastarentur insulae. Quod prodigium aruspicum responsio, seditionem, quae post tempora patuit, portendit. [page] 180 anno mundi 3841. ante Christum 122 In arboribus fruges natae sunt. Oleo et lacte in Veiente pluit. Bubo in Capitolio visus. Arpis lapideus imber triduo apparuit. Locustarum ingentia agmina in Africa, quae a vento in mare dejectae. fluctibusque ejectae, odore intolerabili Cyrenis mortifero vapore, gravem pestilentiam fecerunt pecori, hominumque 800 millia consumpta tabe, proditum est. Fregellae, quae adversus Romanos conjuraverunt, dirutae. Ligures Sallyes trucidati. In Graecostasi lacte pluit. Fulmine Crotonae grex ovium cum cane, et tribus postoribus exanimatus. Saturae vitulus biceps natus. Tumultus in urbe fuit, Gracho leges ferente. [page] 181 anno mundi 3843. ante Christum 120 In foro Vessano androgynus natus, in mare delatus est. In Gallia tres soles et tres lunae visae. Vitulus biceps natus. Bubo in Capitolio visus, et ex incendio cathena consumpta. Sallyes et Allobroges devicti. [page] 182 anno mundi 3844. ante Christum 119 Grex luporum limites, qui in agrorum divisione per Caium Grachum depositi erant, disipavit. Ipse Grachus in Aventino occisus. anno mundi 3846. ante Christum 117 Androgynus in agro Romano annorum 8 inventus, et in mare deportus. Virgines ter novenae in urbe cantarunt. Obsequens capite 94. anno mundi 3847. ante Christum 116 Catone consule immolante exta tabuerunt, caput jocineris inventum non est. Lacte pluit. Terra cum mugitu tremuit. [page] 183 Examen apum in foro consedit. Sacrificium ex Sibyllinis. Eodem anno tres soles visi, ut Plinius libro 2 capite 31 author est. Eo anno Narbonem in Gallia coloniam a Romanis ductam Eutropius scribit. Quinto Marcio scilicet ac Marco Porcio consulibus anno urbis sexcentesimo trigesimo tertio. Ubi tamen juxta Glareani nostri supputationem legendum est 636 aut secundum Cuspinianum (qui semper per unius anni spacium ab eo dissentit) 635. anno mundi 3849. ante Christum 114 Fulmine Romae et circa pleraque tacta. Praeneste lacte pluit. Hastae Martis in regia motae. Priverni terra septem jugerum spacio in caverna desedit. Saturniae Androgynus annorum decem inventus, et mari demersus. Virgines 27 urbem carmine lustraverunt. Reliquum anni in pace fuit. Cecilius Metellus dux a Romanis contra Dalmatas declaratus, devictis iis triumphavit. Eutropius libro 4. Apianus in Illyrico. anno mundi 3851. ante Christum 112 Rhodus insula terraemotu concussa, colossus ruit. Jugurtinum bellum ortum, in quo Jugurta contra Romanos pugnans captus est. Eusebius. Hircanus Samariam quae jam a Judaeis defecerat, post annuam obsidionem solo aequavit. [page] 184 anno mundi 3852. ante Christum 111 Pompeius Elnius eques Romanus, a ludis Romanis, cum in Apulia reverteretur, in agro Stellati filia ejus virgo, equo insidens, fulmine icta, exanimataque vestimento deducto, in inguinibus exerta lingua per inferiores locos, ut ignis ad os emicuerit, responsum: Infamiam virginibus et equestri ordini portendi, quia equi ornamenta dispersa erant. Tres uno tempore virgines Vestales nobilissimae, cum aliquot equitibus Romanis, incesti poenas subierunt. Aedes Veneri Verticordiae facta. Lumen de coelo noctu visum, ut diei species noctu luceret. Plinius libro 2 capite 33. Ex hoc tempore Syria crebris tumultibus agitata est, donec in Romanorum potestatem devenit. [page] 185 anno mundi 3853. ante Christum 110 Albanus mons nocte ardere visus. Aedicula et signum de coelo tacta. Ara Salutis interrupta. Terra in Lucanis et Privernati latè hiavit. in Gallia coelum ardere visum. Cimbri, Theutonique alpes transgressi, foedam stragem Romanorum sociorumque fecerunt. Lacte et sanguine pluit. Plinius libro 2 capite 56. Aventinus asserit, hoc ipso tempore ab urbe condita sexcentesimo quadragesimo, Cecilio Metello et Gneo Papyrio Carbone Consulibus armorum crepitus, et tubarum sonitus auditos e coelo, qui procul dubio futuras portenderint calamitates. Ab eo enim tempore, horribili marte ulularunt Cimbri, Teutones. Ambrones cum regibus suis Celeo, Teutobocho, Bolo, transcendentes Rhenum, multis mox cladibus Romanorum. anno mundi 3854. ante Christum 109 Maxima pars urbis exusta, cum aede Matris magnae. Lacte per triduum pluit, hostiisque expiatum majoribus. Jugurthi num bellum exortum . anno mundi 3857. ante Christum 106 Avis incendiaria, et bubo, in urbe visae. in Laotomiis homo ab homine adesus. Ex Sibyllinis in insula Cimolia sacrificatum per triginta ingenuos patrimos et matrimos, totidemque virgines. Multa millia hominum, intumescente Pado, et stagno [page] 186 Arretino obruta. Bis lacte pluit. Nursiae gemini ex muliere ingenua nati: puella integris omnibus membris: puer a parte priore alvo aperto, ita ut nudum intestinum cospiceretur. idem posteriore natura solidus natus, qui voce missa expiravit. Contra Jugurtham prosperè dimicatum. Obsequens capite 100. anno mundi 3859. ante Christum 104 Marcus Tullius Cicero, natus tertio Januarii mensis die, ante Christum natum 103. Gellius libro 15 capite 28 [page] 187 prodigiorum fulmen, quod in nativitate ipsius evenit, vide in libro Meteorologico Frytschii. Bellum inter Romanos ac Cimbros ortum, Unde Aurelius Scaurus a Cimbris captus et a Bolo rege interfectus est. Florus libro 67. anno mundi 3859. ante Christum 104 Amiterni cum ex ancilla puer nasceretur, Ave dixit. In agro Perusino et Romae, locis aliquot , lacte pluit. Inter multa fulmine icta, Atellis digiti hominis quatuor tanquam ferro praecifi. Argentum signatum afflatu fulminis diffluxit. In agro Trebulano mulier nupta civi Romano, fulmine icta, nec exanimata. [page] 188 Fremitus coelestis auditus, et pila coelo cadere visa, sanguine pluit. Romae interdiu fax sublimè volans conspecta. In aede Larum flamma a fastigio ad summum columen penetravit innoxia. Per Caepionem Consulem senatorum et equitum judicia communicata, caetera in pace fuerunt. anno mundi 3860. ante Christum 103 Trebulae, Mutuscae ante quam ludi commiterentur, canente tibicine, angues nigri aram circumdederunt: desinente cantare, dilapsi. Postero die exorti, a populo lapidibus enecati. foribus templi adapertis, simulachrum Martis ligneum capite stans inventum. A Lusitanis exercitus Romanus caesus. [page] 189 anno mundi 3861. ante Christum 102 Bubo extra urbem visus, bos loquuta Trebulae. Mutuscae simulachrum in templo, quod capite adoperto fuit, opertum inventum. Nuceriae ulmus vento eversa, sua sponte erecta in radicem coaluit. In Lucanis lacte, Lunae sanguine pluit. Arimini canis loquutus: arma coelestia, tempore utroque ab ortu et occasu visa pugnare, et ab occasu vinci. Aruspicum responso, populus stipem Caereri et Proserpinae tulit. Virgines viginti septem dona canentes tulerunt. Luna interdiu cum stella, ad hora tertia usque ad horam septimam apparuit. A fugitivis et desertoribus, in Thurinis regiones vastatae. Cimbri alpes transgressi, per Hispaniam vastatam, junxerunt se Theutonis. Lupus urbem intravit. Fulminis ictu vultures super turrem exanimati. Hora diei tertia, solis defectus lucem obscuravit. Examen apium ante aedem Salutis consedit. In Comitio lacte pluit. [page] 190 In Piceno tres soles visi. In agro Vulsiniensi flamma e terra orta, coelumque visa contingere. In Lucanis duo agni equinis pedibus nati, alter siminino capite. In Tarquiniensi lactis rivi terra scaturienti exorta. Aruspicum responso signa oleaginea duo armata statuta, supplicatumque. In Macedonia Thraces subacti. anno mundi 3863, ante Christum 100 Caio Mario contra hostem pugnante, duo circa [page] 191 ejus exercitum vultures ante praelium assiduè comparebant, sequebanturque, noti torquibus ferreis: hos torques cum milites captis avibus apprendissent, illas rursus dimiserunt: ex quo vultures militibus velut notis extra castra quocunque egressis, obvios se laeti, et tanque boni quiddam allaturi ingerebant. Sed cum prodigia multa contigissent, alia quidem vulgaria fuerunt. At ex Ameria, et ex Tuderito Italiae urbibus renunciatum est, noctu per coelum hastas ardentes, et scuta principio errantia visa fuisse. Deinde ad invicem irruentia, more hominum pithnantium acie, impetu facto. Tandem his cedentibus, illis insequentibus omnes versus occasum abiisse. Per ea tempora adveniens Bathabaces Pessinunte, sacerdos magnae matris nunciavit deam in templo ex adytu ad se loquutam, victoriamque belli praedixisse. Anno ab urbe condita 652 Quinto Luctatio Catulo et Aulo Maritio (Caio Mayio legendum videtur) Consulibus: Tyberis insolitis auctus imbribus adeo intumuit, ut omnia Romae aedificia dejiceret, et dum majorem urbis partem devastasset, ignis incerto authore edaci flamma plurimas civitatis partes pervagatus, non tantum hominum domorumque miserabilem stragem edidit, sed etiam opum divitiarumque infinitos thesauros adeo consumpsit, ut non tantum plurimae peregrinae victoriae conferre urbi non potuerint. Cumque omnia in circuitu fori depopularetur etiam aedem Vestae corripuit. [page] 192 Novemdiale sacrum fuit, quod in Thuscis lapidibus pluerat. Urbs aruspicum jussu lustrata. Hostiarum cinis per decemviros in mare dispersus: et per dies novem circa omnia templa per magistratus, et municipia, pompa ducta supplicatum. Hastae martis in regia, sua sponte motae. Sanguine circa amnem Anienem pluit. Examen apum in foro Boario, in sacello consedit. In Gallia, in castris lux nocte fulsit. Puer ingenuus Ariciae flamma comprehensus, nec ambustus. Aedes Jovis clusa fulmine icta, cujus expiationem, quia prius monstraverat Aemylius [page] 193 Potensis aruspex, praemium tulit caeteris caelantibus, quod ipsis, liberisque exitium portenderetur. Piratae in Sicilia a Romanis deleti. Theutoni a Mario trucidati. Ancylia cum crepitu sua sponte mota, servusque Servilii Caepionis matris Ideae se praecidit, & trans mare exportatus, ne unque Romae reverteretur. Urbis lustrata, capra cornibus ardentibus per urbem ducta, porta Nevia emissa, relictaque. In Aventino luto pluit. Lusitanis devictis, Hispania ulterior pacata. Cimbri deleti. anno mundi 3864, ante Christum 99 Caius Marius cum exercitu contra Germanos Sicambros ad Mosam venit, de quibus victor evasit, hunc tam laetum tamque felicem libertatis Italiae, adsertique Imperii nuncium (ut authores sunt Plinius et Lucius Florus) per deos Castorem et Pollucem datis praetori literis, Romanus populus accepit. Factum est quin etiam hoc ipso eodem tempore illis bellis populi Romani quiritibus ostentum. Nuceriae in luco Junonis Ulmus, posteaque ei cacumen amputatum erat, quoniam in ipsam aram procumbebat, restituta est sponte, ita ut protinus floreret. A quo deinde tempore majestas populi Romani resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat. anno mundi 3865, ante Christum 98 Fax ardens Tarquiniis latè visa, subito lapsu cadens. In Piceno, terraemotu domicilia ruinis prostrata, quaedam convulsa, sede sua inclinata manserunt. Fremitus armorum ex inferno auditus. Quadrigae auratae in foro a pedibus sudaverunt. Fugitivi in Sicilia praelis trucidati. [page] 194 Clypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcurrit occasu solis. Plinius libri secundo. Romae optimates in foro a Mario trucidati. Plutarchus, Orosius, Eutropius, Valerius Maximus libro 3 capite 2 anno mundi 3866, ante Christum 97 Bubone in urbe viso, urbs lustrata, nimbis et procella plurima dissipata, fulmine pleraque tacta. Lanuvii in aede Junonis Sospitae, in cubiculo deae sanguinis guttae visae. Nursiae aedes sacra terraemotu disiecta. Lusitani rebellantes subacti. Sextius tribunus plebis de agris dividendis populo, cum repugnantibus collegis pertinaciter legem ferret, corui duo numero in alto volantes, ita pugnaverunt supra concionem, ut rostris, unguibusque lacerarentur. Aruspices sacra Apollinis litanda, et de lege quae ferebatur supersedendum, pronunciarunt. Fremitus ab inferno ad coelum ferri visus, inopiam famemque portendit. [page] 195 Populus stipem, matronae thesaurum, et virgines dona Cereri et Proserpinae tulerunt. Per virgines viginti septem cantitatum. Signa cupressea duo Junoni Reginae posita. In Lusitania prospere a Romanis pugnatum. anno mundi 3867, ante Christum 96 Bubone in Capitolio supra deorum simulachra viso, cum piaretur taurus, victima exanimis concidit. Fumine pleraque decussa. Hastae martis in regia motae. Ludis in theatro, creta candida pluit: fruges et tempestates protendit bonas. Sereno tonuit. [page] 196 Apud aedem Apollonis Decemviris immolantibus, caput jocineris non fuit. Sacrificantibus anguis ad aram inventus. Item androgynus in mare deportatus. In circo inter pila militum ignis fusus. Hispani pluribus praeliis devicti. anno mundi 3868, ante Christum 95 Supplicatum in urbe quod androgynus inventus, et in mare deportatus erat. Pisauri terrae fremitus auditus. Muri pinnae sive terraemoru passim dejectae, civiles portendere discordias. Nursiae simulachrum Jovis in partem sinistram conversum. Cupressea simulachra Junonis Reginae posita per virgines viginti septem, quae urbem lustraverunt. Celtiberi, Medi, Dardani subacti. [page] 197 Lupus urbem ingressus, in domo privata occisus. Bubo in Capitolio occisus. Fulmine pleraque decussa. Signa aurata Jovis cum capite, columnaque disiecta. Fesulis sanguine terra manavit. Aretii mulieri e naso spicae farris natae: eadem farris grana vomuit, urbe lustrata. Ptolemaeus rex Aegypti Cyrenis mortuus. Senatum Populumque Romanum haeredem reliquit. [page] 198 anno mundi 3870, ante Christum 93 Caere lacte pluit. Lebadiae Eutychides in templum Jovis Trophonii digressus, tabulam aeneam extulit, in qua scripta erant, quae ad res Romanas pertinerent. Fulminis afflatu pleraque animalia exanimata. Venafri hiatu terra alte subsedit. Vultures canes mortuum laniantes, occisi ab aliis, et comesi vulturibus. Agnus biceps. Puer tribus manibus, totidemque pedibus natus. At hastae Martis in regia motae. Androgynus Urbino natus, in mare deportatus. Pax domi, forisque fuit. [page] 199 anno mundi 3871, ante Christum 92 Novemdiale sacrum fuit, quod in Volsca gente lapidibus pluerat. Vulsiniis luna nova decidit, et non nisi postero die hora tertia comparuit. Puella biceps, quadripes, quadrimana, gemina foeminea natura, mortua nata. Avis incendiaria visa, occisaque. In Vestinis, in villa lapidibus pluit. Fax in coelo apparuit, et totum coelum ardere visum. Terra sanguine manavit, et concrevit. Canes, saxa, tegulas vulgo roserunt. Fesulis ingens multitudo inter sepulchra lugubri veste, pallida facie, interdiu ambulare gregatim visa. Per Nasicam Hispaniae principes, qui rebellabant, supplicio consumpti, urbibus dirutis. [page] 200 anno mundi 3872, ante Christum 91 Romae et circa, fulmine pleraque decussa. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta. Maris vituli cum exta demerentur, gemini vitelli in alto ejus inventi. Arretii signum aeneum Mercurii sudavit. In Lucanis gregem vervecum, cum pasceretur, et nocte in stabulo flamma circumdata nihil adussit. Carseolis torrens sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi. Praeneste lana volitavit. In Apulia mulla peperit. Milvus in aede Apollonis Romae comprehensus. Herennio consuli bis immolanti, caput jocinoris defuit. In sacro novemdiali coena deae posita, a cane adesa ante quam delibaretur. Vulsiniis prima luce flamma coelo emicare visa, cum in unum coisset, os flammae ferrugineum ostendit: coelum visum descendere, cujus hiatu vertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum. nam totus annus domi forisque tranquillus fuit. Ptolemaeus [page] 201 Auletes ob matris tyrannidem a subditis in Aegypti regnum revocatus. Antiochus Gryphus Syria, Herodiani insidiis moritur. anno mundi 3873, ante Christum 90 Bubo in aede Fortunae equestris comprehensus, inter manus expiravit. Fesulis fremitus terrae auditus. Puer ex ancilla natus sine foramine naturae, quo humor emittitur. Mulier duplici natura inventa. Fax in coelo visa. Bos locuta. Examen apium in culmine privatae domus consedit. Volaterris sanguinis rivus manavit. Romae lacte pluit. Arretii duo androgyni inventi. Pullus gallinaceus quadripes natus. Fulmine pleraque icta. Supplicatio fuit. Populus Cereri, et Proserpinae stipem tulit. Virgines viginti septem carmen canentes, urbem lustraverunt. Medorum in Macedonia gens, provinciam cruente vastavit. Seleucus Gryphi filius cum patruo Zynziceno de Syriaco imperio dimicavit, atque acie victum interfecit. Ipse a patruele regno pulsus, [page] 202 atque in Palatio concrematus est. anno mundi 3874, ante Christum 89 Lucio Martio et Sexto Julio consulibus in agro Mutinensi duo montes inter se concurrerunt, crepitu maximo assultantes, et recedentes, et inter eos flamma fumoque exeunte. Quo concursu villae omnes elisae sunt, animalia permulta (quae intra fuerant) examinata sunt. Inter initia Marsici belli Alcippe mulier peperit elephantum, et quaedam ancilla serpentem. Ravisius Textor ex Alexandro ab Alexandro libro 2 capite 31. (note: an 91 AC d'après les consuls) [page] 203 Libius Troso, Publius Tarquinius, leges ferentes, cum bellum Italicum consurgeret, prodigia multa apparuerunt urbi. Sub ortu solis, globus ignis a septentrionali regione cum ingenti sono coeli emicuit. Arretii frangentibus panes, cruor è mediis fluxit. In Vestinis per diem septem lapidibus [page] 204 testisque pluit. Aenariae terrae hiatu flamma exorta, in coelum emicuit. Circa Rhegium terra mota, pars urbis murique diruta. In Spoletino colore aureo globus ignis ad terram devolutus, majorque factus, e terra ad orientem ferri visus, magnitudinem solis obtexit. Cujus in arce, simulachrum Apollonis sudavit. Aedis Pietatis in circo Flamminio clausa fulmine icta. A Sylo per ludos Romani trucidati, cum ex agris in urbem pecora, armentaque Latini agerent, strages hominum passim facta, armenta in tantam rabiem concitata sunt, ut vastando suos, hostile imaginarentur bellum, lachrymantesque multis affectibus, calamitatem praesagirent suis. Et statim intestinis causis sociale bellum in Italia cum motum est, et Drusus tribunus plebis, domi suae incerto authore interfectus est. Picentes, Vestini, Marsi, Peligni, Marucini, Samnites, Lucani, occultam defectionem meditantes, Quintum Servilium proconsulem, et legatum ad se missum, apud Asculum interfecerunt, statimque clausa porta civitatis, omnes cives Romanos crudeliter jugularunt. Vincentius libri 6 capite 96 apud quem annorum numeri sunt corruptissimi. Eodem anno, antequam adversus Romanos sociale bellum, se commoveret, omnia animalia humanis usibus subdita, utpote canes, equi, asini, boves, et quaecunque animalia alia atque pecora quae hominibus subdita erant antea. Tunc temporis subito efferata, et domesticae benignitatis oblita, relictis tectis liberè magno cum impetu vagabantur, et non solum aliorum, verum etiam dominorum propriorum aversabantur accessum, nec sine exitio ac periculo. anno mundi 3876, ante Christum 87 Metella Caecilia somnio Junonem Sospitam profugientem, quod immundè sua templa foedarentur, cum suis precibus aegrè revocatam diceret, gregem matronarum sordidis, obscoenisque corporis coinquinatum ministeriis, in quo etiam sub simulachro Deae cubile canis confoetuerat, commundatum supplicationibus habitis, pristino splendori restituit. A Picentibus Romani barbaro more excruciati: ubique in Latio clades accensa. Lucilius Lupus, Spretis religionibus, cum in extis caput non invenisset jocineris, amisso exercitu in praelio occisus est. [page] 205 Syllae temporibus canes, et alia id genus animalia rugitu miserabili lugubres voces dedisse scriptum est, quae prodigia intestinum bellum denotarunt, quod sequutum est. Lucius Sylla cum in Samium profectus adversus Nolam exercitum ducere vellet, Deos patrios de pugnae fortuna confusuit, cum immolaret igitur anguem ab una parte arae prolapsam conspexit, interrogato autem Posthumio auruspice quid portenderet, responsum est, ut magno animo castra hostium invaderet, quo facto potitus est victoria, quae futurae ejus potentiae fundamentum extitit. Syllae immolanti jecur extrema sui parte speciem laureae coronae prae se tulisse fertur, mirabili futurae felicitatis ostento. anno mundi 3877, ante Christum 86 Lucius Cornelius Sylla posteaquam ex Italia moveret exercitum, cum alia complura Mithridati rege Ponti circa Pergamum missa divinitus signa traduntur, tum vero coronatum victoriae simulachrum, quod Pergameni quibusdam supernè machinis in eum demittebant, cum fere caput attingeret effractum, coronamque multa per frustra humi per theatrum esse collapsam. Quae res vulgo quidem terrorem, Mithridati autem non parum moeroris incussit, tametsi per id tempus res supra spem illi succederent. Ipse enim intercepta Romanis Asia, regibusque Bythinia, et Capadocia expulsis, Pergami consederat, amicis opes, potentatus, ac regna dispertiens, Filiorum ejus unus antiquum principatum in Ponto ac Bosphoro supra Moeotim obstantibus nullis, obstinebat. Alter Ariarathes Thraciam et Macedoniam magno subegerat exercitu, aliaque alii loca duces magnas habentes copias in potestatem redigebant. Ex quibus maximus Archelaus universo mari (nam navibus imperitabat) [page] 206 Cyclades insulas in servitutem trahebat, reliquas omnes quae intra Maleam sitae sunt, simul et Euboeam ipsam sujugarat. Inde concitatus ab Athenis usque Thessaliam omnes a Graecis gentes ad defectionem solicitavit. Pompeius Sylo in oppidum Bovianum, quod ceperat, triumphans invectus, omen victoriae hostibus ostendit: quia triumphus in urbem victricem, non victam, induci solet. Proximo praelio, amisso exercitu occisus. Mithridati adversus socios bellum paranti, prodigia apparuerunt. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt. In eundem locum sidus ingens coelo demissum. Isidis species visa, fulmine petere. Lucum Furiarum cum Mithridates succenderet, risus exauditus ingens, sine authore. Cum Aruspicum jussu virginem Furiis immolaret, è jugulo puellae risus ortus, turbavit sacrificium. Classis Mithridatis in Thessalia a Romanis in praelio amissa. Cinna et Mario per bella civilia crudeliter saevientibus, Romae in castris Gnei Pompeii coelum ruere visum, arma signaque tacta, milites exanimati. Ipse Pompeius afflatus sidere, interiit. Lectum ejus populus diripuit, corpus unco traxit, quod discrimine civili perseverasset periclanti patriae non succurrere: cum et imperium, et maximos haberet exercitus. [page] 207 Peiraeum Sylla cum oppugnaret, unus miles ejus aggerem ferens, exanimatus fulmine. Aruspex respondit, Diuturno labore, quod caput jacentis in oppideum versum esset, introitum et victoriam Romanis significare. Post breve tempus Athenae et Peiraeum a Sylla capta. Ilio a Caio Fimbria incenso, cum aedes quoque Minervae deflagrasset, inter ruinas simulachrum antiquissimum inviolatum stetit, spemque restitutionis oppido portendit. In agro Mutinensi duo montes inter sese concurrerunt, crepitu maximo assultantes, recedentesque, inter eos flamma fumoque in coelum exeunte. eo concursu villae omnes elisae, animaliaque multa, quae intra fuerant, exanimata sunt. Exarsit eo anno sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae Italiae fuerit quam civile. In eo autem bello Lucius Cornelius Sylla cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab una parte arae anguis prospexit, qua visa, Posthumi aruspicis hortatu, continuo exercitum in expeditionem eduxit, ac fortissima Samnitum castra cepit, quae victoria futurae ejus amplissimae potentiae signum extitit. [page] 208 anno mundi 3878, ante Christum 85 Cnaeus Octavius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita etiam vitate nequaquam potuit, è simulachro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut avelli nequiret, armis a collega suo Cinna dissidens, praesumpsit animo ea re significari exitum suum, in quem metus prodigii tristi sine vitae incidit. Conidus centurio in bello contra Marsos fertur miraculo fuisse, quod poculum supra cassidem, modo suscitans flammam. modo remittens deferebat. anno mundi 3879, ante Christum 84 Imminente Romanis primo civili bello, ignis ex hastis subito emicuit, quem vix potuit extingui, Tres corvi pullos suos in viam productos laniarunt, quod ex laniatu superfuit, retulerunt in nidum. Mures aurum in templo raserunt. Capta ex his foemina quinos masculos in muscipula enix est, et tres ex illis devoravit. Tubarum clangor in aere concrepuit. anno mundi 3882, ante Christum 81 Sylla post unum atque alterum cum rege Mithridate congressum, cum magno exercitu jam in Italiam properaret, Satyrum animal humano ore, atque forma, qua pingitur, somno pressum atque ita captum, locorum accolae ad Syllam vinctum perduxerunt: apud quem haud una voce interrogatus quis esset? multisque variarum linguarum peritis ad hoc ipsum adhibitis, tantum vociferatus dicitur, voxque aspera [page] 209 ex eo profecta, inter balatum et hinnitum media. Sylla religione tactus, datis comitibus qui eum in solitudinem deducerent, missum fieri imperavit. Eodem anno & alia quaedam prodigia visa sunt. Nam et mula peperit, et mulier viperam pro infante enixa est. terra in urbe adeo horrendè mota est, ut quibusdam in locis omnino soli faciem mutaverit. Capitolium anno circiter quadrigentesimo ex quo conditum erat, incendio est consumptum. Syllae circa Tarentum, qua trajecerat immolanti, jecur extrema sui parte laureae coronae formam habens inspectum est, corymbo pendente gemino: Pridie quam Campaniam ingrederetur, duo eximiae magnitudinis hirci penes Ephaeum montem conserere conspecti sunt, omnia quae inter pugnandum evenire mortalibus solent, nunc inferentes, nunc tolerantes: Erat autem visio, quae paulatim a terra elevata quaquaversus per aerem dispergebat, obscuris idolis perquam page 210 similis: Post modum evanuit: Nec diu post Mario juniore, et Norbano consule magnas inducentibus copias, Sylla cum neque aciem, neque turmas suorum instruxisset, comminus strenuitatis robore, et audaciae usus impetu, in fugam convertit hostes, et septem millibus caesis, intra urbem Capuam Norbanum inclusit. anno mundi 3882, ante Christum 81 Per Syllana tempora, inter Capuam et Vulturnum, ingens signorum sonus, armorumque, horrendo clamore auditus, ita ut viderentur duae acies concurrere per plureis dieis. Rei miraculo intus considerantibus, vestigia equorum, hominumque, et recentes protritae herbae, et virgulta visa molem ingentis belli portendere. In Hetruria Clusii, mater familiae vivum serpentem peperit, qui jussu aruspicum in profluentem dejectus, aversa aqua natavit. Lucius Sylla post quintum annum victor in Italiam reversus, magno terrori fuit inimicis. Aeditui Capitolium una nocte conflagravit. Syllae crudelitate foeda proscriptio principum fuit. Centena millia hominum consumpta Italico, civilique bello relata sunt. anno mundi 3887, ante Christum 76 Plinius libro decimo capite vigesimoprimo author est, Gallii Gallinaceum in Arminiensi agro atque villa Gallerii hoc anno loquutum. Idem refert mirum ostentum contigisse, libro 2 capite35. Quo tempore, Romae Lepidus Pompeii intercessione consul factus, multorum in urbe dissidiorum causa fuit. Syllae acta rescissa. Catulus ex Italia pulsus, in Sardinia frustra bellum molitus periit. page 211 anno mundi 3888, ante Christum 75 Didius Laelius legatus Pompeii, cui prodigium Romae erat factum, in lecto uxoris duo angues conspecti, in diversumque lapsi. Proximè Pompeio in castris sedenti, accipiter super caput accesserat. In Hispania adversus Sertorium, inter pabulatores occisus. Obsequens capite 119. anno mundi 3889, ante Christum 74 Reate terraemotu aedes sacrae in oppido, agrisque commotae. Saxa, quibus forum stratum erat, discussa. Pontes interrupti. Ripae labentis fluminis in aquam provolutae. Fremitus inferni exauditi. Et post paucos dies, quae concussa erant, corruerunt. Saxum vivum cum provolueretur, in praecipiti rupe immobile stetit. A Sertorio in Hispania exercitus Romani caesi. Adversum Medos variè dimicatum. AM 3890 AC 73 Lucullus contra Mithridatem regem pugnaturus, cum jam copias in aciem educeret, atque utrinque jam pugnae signum datum esset, nullo prorsus judicio praecedente, ingens flammeum corpus, aëre repente confracto intra duos exercitus est elapsum. Erat id corpus forma quidem dolio, argento vero ignito colorem persimile. Subitus itaque tanti prodigii pavor certamen utrinque diremit. Hoc autem circa Otrias ( hic Phrygiae locus ) evenisse traditum est a Plutarcho in vita Luculli. Sertorio in Hispania exercitum ducenti, tale prodigium est factum. Scuta equitum parte exteriore, jaculaque, et pectora equorum cruenta visa: quod prosperum sibi interpretatus est Sertorius, quia exteriora hostili sanguine maculari solent. Continua ei praelia cum successu fuerunt. Cyzicum Mithridates cum oppugnaret, Aristagorae, qui in summo magistratu erat, Proserpina in quiete visa est dicere adversus tibicines, se tibicinem comparasse. Postero die turres hostium vento disiectae sunt. Ad immolandum bos page 212 sacra injussa, de montibus per hostium classem adnatavit, seque ad aras percutiendam obtulit. anno mundi 3902, ante Christum 61 Fulmine pleraque decussa. Sereno Vargunteius Pompeius de coelo exanimatus. Trabs ardens ab occasu ad coelum extenta. Terraemotu spoletum totum concussum, et quaedam corruerunt. Inter alia relatum, biennio ante in Capitolio lupam Remi et Romuli fulmine ictam, signumque Jovis cum columna disiectum, aruspicum responso in foro repositum. Tabulae legum aeneae literis liquefactis. Ab his prodigiis Catilinae page 213 nefaria conspiratio coepta. Cum in agro Pistoriensi Catilinam devicisset, laureatos fasces in provinciam tulit, ibi a Dardanis oppressus, amisso exercitu profugit. Apparuit eum hostibus portendisse victoriam, cum ad eos laurum victricem tulerit, quam in Capitolio debuerat deponere. Lupi in urbe visi: nocturni ululatus flebiles, canum auditi. Simulachrum martis sudavit. Fulmen tota urbe pervagatum, pleraque deorum simulachra decussit, homines exanimavit. Urbs lustrata. Propter dictaturam Pompeii, ingens seditio in urbe fuit. Obsequens capite 122, ubi consulum nomina sunt corruptissima. page 214 anno mundi 3905, ante Christum 58 Caius Julius Caesar, cum Lusitaniae praeesset, equus insignis fissis unguibus anteriorum pedum, et propemodum digitorum humanorum natus est, ferox admodum atque elatus: Quem natum apud se cum aruspices imperium orbis terrae significare domino pronunciassent, magna cura aluit. Nec patientem sessoris alterius, primus ascendit: Cujus etiam signum pro aede Veneris genitricis postea dedicavit. Ex eo Caesar in maximam spem veniens cum consul esset, reversus ex Lusitania leges populares tulit. Die toto ante sereno, circa horam undecimam nox se intendit, deinde restitutus fulgor, turbinis vi tecta dejecta, ponte sublapso, homines in Tyberim praecipitati. In agris pleraque arbores radicitus eversae, Lusitani et Gallaeci devicti. page 215 anno mundi 3910, ante Christum 53 Marcus Licinius Crassus cum ducere vellet à Corris exercitum adversus Parthos; pullum ei traditum est paludamentum, cum in praelium euntibus aureum aut purpureum dari soleret, Moesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore et alacri vulti accurrere debebant, Aquilarum altera vix, convelli a primipilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ferebatur partem, et scipsam convertit. In ipsa igitur strage legiones praecipue interiere, multa signa amissa et Romanorum infiniti misere trucidati sunt. Crassus cum eo tempore, quo Caesar in Britanniam trajecit, et barbaros bello vicit, in Parthos studio et cupiditate pecuniae quaerendae exercitum duceret, ad Zeugma juxta Euphratem prodigia horrenda evenerunt. Nam aquila aurea ( sic enim appellatur ea, quae sacellum habet per exiguum, in quo collocata est, quae longissimae hastae affixa gestatur in omnibus exercitibus ex delectu comparatis: cujus quidem hastae pars inferior peracuta est, ita ut possit in terram figi) ea in quam aquila, cum Crasso Euphratem transire noluit, sed terrae perinde adhaerebat, atque si in ea nata fuisset, donec eam multitudo, quae circumstabat convulsit, ipsaque vi consequuta est. Praeterea pons, antequam omnes transirent fractus est. Unde mox contra Oradem regem bellans cum filio Crasso cunctoque ferè exercitu interiit, et à Parthis, qui ejus cadaveri aurum in os infundebant, turpiter irrisus est. anno mundi 3911, ante Christum 52 Marcus Crassus ad Parthos profectus, cum Euphratem transiret, multa prodigia neglexit. Cum etiam coorta tempestas, signifero signum arreptum mersisset gurgiti, et offundente nimborum caligine prohiberentur transire, pertinaciter perseverans cum filio et exercitu, interiit. anno mundi 3915, ante Christum 48 Lana et lateribus pluit ut Plinius libro 2 capite 56 scribit juxta Carissanum castellum , ubi post annum Titus Annius Milo occisus est. Bellum civile ortum , quod magnis jam dudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. Caesar cum infesta contra Pompeium arma suscepisset, multa quoque alia prodigia apparuerunt. In delubris enim deorum sua sponte signa conversa militarem clamorem strepitumque armorum magnum page 216 Antiochiae et Ptolomaide ediderunt. Pergami abditis delubris sonus auditus Trallibus in aede Victoriae, sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum justae magnitudinis palmam enatam legimus. Quibus adparuit coelestium numen et Caesaris gloriae favisse, et Pompei errorem inhibere voluisse. Cnaeus Pompeius belligerans contra Caesarem cum a Pyrrachio egressus esset, fulmina adversa sibi audivit, apum examina signa sua obscurabant, ab ipsis altaribus taurus immolandus fugit, flamma quaedam clarissima ab ejus castris ad Caesaris exercitum ferri visa est, Quae prodigia ruinam Pompeio contra Caesarem pugnanti praedixerunt. Mula pariens, discordiam civium, bononum interitum, mutationem legum, turpes matronarum raptus significavit. Incendium, quo maxima pars urbis deleta est, prodigii loco habitum. Nocturni terrores in p 217 exercitu fuere. Ipse Pompeius pridie pugnae die visus in theatro suo ingenti plausu excipi, mox acie victus; in Aegypto occisus. anno mundi 3918, ante Christum 45 Julio Caesare contra Pompeium pugnante, constat ejus exercitum lapidea saxorum grandine, pene obrutum esse, in cujus castris cuspides sua sponte arsisse memoriae proditum est. Nec multo post Juba rex cum 3 legionibus 800 equitibus frenatis, et 30 elephantis numeroque levis armaturae ingenti, ad Scipionem & Labienum reversus, haud procul ab eorum castris consedit. Caesar hostes fugat, et ejus postea ad Leptim naves concremantur. Funesta illa pugna quae ad Pharsalum facta est, magnis quidem et multis fuit signis antea praemonstrata. In Elide eum simulachrum Victoriae quod in templo Minervae fuit, a janua aversum, eo die quo sic dimicatum est, sua sponte ad valvas se convertit. Antiochae in Syria bis eodem die tantum est clamor circa urbem auditum, ut cum armis sit populariter in muros discursum. Ptolemaide in templo tympana exaudita sunt. Patavii Caius p 218 Cornelius augur quum capturus auguria resedisset, primo conspectu ad suos repente conversus, jam res ipsa conficitur inquit, jam veri opus ineunt, mox repetito auspicio lymphatica voce exiliit clamitans. Vincis Caesar. Ea res quum stuporem astantibus incussisset, detractam ille capiti coronam, non prius repositurum relatus est, quam res acti fidem astipulata esset. Livius sic accedisse author est. Plinius pervenisse strepitum ait duarum acierum ex adverso confligentium ad auguris sensum in Patavinis montibus sedentis, ausique ob id affirmare, aut mundanam machinam brevi solutum iri, aut Caesarem cum Pompeio conflixisse. Sub id tempus quo est in Pharsalia dimicatum, Cassius subito accessu concremavit 35 Caesaris naves, quibus Marcus Pomponius Messanae praeerat, venissetque Messana in hostium potestatem, nisi Pharsalicae pugnae nuncius peropportune fuisset in insulam allatus. (la typographie de ce passage est infecte, bourrée d'abréviations qu'on utilisait pour l'écriture manuscrite) anno mundi 3920, ante Christum 43 Decimae legionis aquilae Gnaei Pompeii filio, quae fulmina tenebant, visae dimittere, et in sublime avolare: ipse adolescens Pompeius victus, et fugiens occisus. Julio Caesare Ravennam jam reliquente, quidam eximia magnitudine in proximo sedens apparuit fistula ex calamis compacta canens, ad quem audiendum, quum praeter pastores, ex militibus quoque plurimi occurrissent, atque inter eos venator quidam, rapta ab uno tuba in fluvium prosiluit, ingentique spiritu classicum exorsus, ad ulteriorem pertendit ripam. Tum Caesar, eatur, inquit, quo deorum vocant ostenta, et inimicorum iniquitas. Jacta est alea. Phasmatis hujus author est Tranquillus. Plutarchus nocte quae Rubiconis transitum proxime praecessit, Caesarem per quietem sibi visum subito matri stuprum inferre, quod insomnium alii in Hispania tum quum quaestor esset, p 219 obtigisse memorant, eumque a conjectoribus admonitum, futurum ut terra quae omnium parens esset, aliquando ipsius potestati sub jiceretur, sed quodcumque illi ostentum est oblatum, minus tum insigne fuit quam ea quae circa urbem aut facta aut nunciata sunt. Nam et sanguinem pluisse proditum est, sudasse deorum simulachra, plura loco e coelo tacta Mulam peperisse, Et Rubicone Caesar Ariminum digressus ante oppidum occupavit, eoque Tribuni plebis ex urbe pulsi ad eum venerunt, qui in concione specti vehementer militum animos ad ultionem inflammarunt. anno mundi 3921, ante Christum 42 Romae tres soles exorti, paulatim in eundem orbem cojerunt. Et inter caetera portenta, quae toto orbe facta sunt: bos in suburbano Romae ad arentem locutus est, frustra se urgeri, non enim frumenta, sed homines brevi defuturos. Mox Antonius adversum Caesarem Augustum bellum suscepit. p 220 Romani cum post multa egregia facta divinos Caesari honores decrevissent, die statuto quo accepturus eos in senatum venturus erat sacrificavit, sed in victima quam immolabat, cor non inventum est. ubi licet auruspex felicia Caesari portendere dixisset, diversum tamen accidit, in curiam enim veniens mox Caesar honorem decretum accepturus, tribus et triginta vulneribus confossus occubuit. anno mundi 3921, ante Christum 42 Caesari futura caedes multis portentis antea significata est. Martis enim arma, quae tum apud ipsum more majorum servabantur, quia pontifex erat, sonuerunt Dion Cassius Nicaeus in Caesare. Julii Caesaris mortem admiranda quaedam signa et prodigia praecesserunt, fulgores namque coeli, et nocturnos strepitus, per multa delatos loca, solitarias in forum aves delapsas, in tanta commemorare calamitate fortassi indignum est. Srabo vero philosophus scribit complures ignitos apparuisse homines. Extitisse quendam militis servum, ex cujus manu ingentem emicuisse flammam, p 221 quod qui intuebantur, concremari hominem existimabant: ut vero extincta est, eum nihil mali habuisse liquebat. Ipsi quoque Caesari immolanti cor nusquam apparuisse victimae, quod dirum sanè erat prodigium. Nullum enim animatium sine corde natura constare certum est. Multi praeterea tradidere, ei a vate praedictum, ut magnum idibus Martiis discrimen praecaveret. Ea die Caesar cum in senatum iret, vatem salutavit, secumque cavillatus: Martiae quidem, inquit, idus advenere: cui ille, submissa voce: venere utique, sed nondum praeteriere, respondit. Pridie apud Marcus Lepidum coenans, cum discumbens quasdam de more subscriberet epistolas incidente sermone quae nam optima mors esset, cunctos praeveniens, magno cum clamore, inexpectata respondit. Illo deinde penes uxorem (ut affolet) dormiente, omnes pariter cubiculi fores atque fenestrae patefactae sunt. Strepitus ac splendore (illucescebat enim luna) perturbatus, Calpurniam sensit profundo sopore jacentem; incertas voces, et inarticulata somno suspiria emittentem: Ipsa vero se ipsum lugere existimabat, quem inter ulnas trucidatum haberet. Quidam hoc mulieri visum obtigisse negant, verum, ut Livius refert, ante Caesaris domum sacellum quoddam instar tumuli decori ac venusti, ex consulto senatus instructum prominebat, hoc in somniis demolitum cernens Calpurnia, maximis prosequi lamentis, et lachrymis videbatur. Cum igitur illuxit dies, Caesarem supplex oravit, ut si fieri posset, foras ne progrederetur, aut senatum saltem differet, sin sua parvi faceret insomnia, aliis divinationibus et sacrificiis rei sciscitaretur eventum. Plutarchus in vita Caii Caesaris. Inter praecipua et crudelia prodigia, alii enumerant stellam crinitam horrendae magnitudinis, qua septem noctes post ejus necem nimio fulgore p 222 et magno mortalium metu apparuit. Solis praeterea lumen caligine obsessum. Toto namque illius anni spatio pallens globus, et sine splendore oriens, imbecillem et tenuem ex se emittebat calorem, inde aeris intemperies, maximaque frugum creditas extitit. Plutarchus in vita Caesaris. Plinius libro 2 capite 30. Cum in colonia Capua deducta lege Julia Coloni, ad extruendas villas, vetustissima sepulchra disjicerent, idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant. Tabula aenea in monumento, (in quo dicebatur Capis conditor Capuae sepultus est) inventa est scripta literis graecis verbisque haec sententia. Quandocunque ossa Capis detecta essent, fore ut Julio prognatus manu consanguineorum necaretur, magnisque mox italiae cladibus vindicaretur. Cujus rei ne quis fabulosam aut commentitiam putet, author est Cornelius Balbus familiarissimus Caesaris. Proximis p 223 diebus equorum greges quos in trajiciendo Rubicone flumine consecrarat, ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertina cissimè pabulo abstinere, ubertimque flere, et immolantem monuit, caveret periculum quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem Idus easdem, avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem, volucres varii generis ex proximo nemore persequuti ibidem discerpserunt. Ea vero nocte cui illuxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volare, alias cum Jove dextram jungere. Et Calphurnia uxor imaginata est collabi fastigium domus, maritumque in gremio suo confodi, ac subito cubilis fores sponte patuerunt. Centesimo die ante mortem ejus fulmen cecidit juxta statuam ejus in foro, et de nomine ejus superscripto Cliteram ejus capitalem abrupit. Eadem die cum iret in Capitolium datae sunt ei literae indices mortis imminentis. Quae dum referrentur occisus, in manu ejus inventae sunt nondum solutae. Octavius testamento Caesaris patris, Brundusii se in Juliam gentem adscivit. Cumque hora diei tertia ingenti circumfusa multitudine Romam intraret, sol puri ac sereni coeli orbe modico inclusus, extremae linae circulo, qualis tendi arcus in nubibus solet, eam circumscripsit. Ludis Veneris genitricis, quos pro collegio fecit, stella hora undecima, crinita sub septentrionis sidere exorta, convertit omnium oculos. Quod sidus, quia ludis Veneris apparuit, divo Julio insigne capitis consecrari placuit. Ipsi Caesari p 224 monstrosa malignitate Antonii consulis multa perpesso, generosa fuit ad resistendum constantia. Terraemotus crebri fuerunt, fulmine navali pleraque tacta, turbinis vi simulachrum, quod Marcus Cicero plebiscito ante cellam Minervae pridie quam in exilium iret, posuerat; dissipatum membris pronum jacuit, fractis humeris, brachiis, capite, dirum ipsi Ciceroni portendit. Tabulae aeneae ex aede Fidei turbine evulsae. Aedis Opis valvae fractae. Arbores radicitus, et pleraque tecta eversa. Fax coelo ad occidentem visa ferri. Stella per dies septem insignis arsit. Soles tres fulserunt, cirquaque solem imum corona spicae similis p 225 in orbem emicuit: et postea in unum circulum sole redacto, multis mensibus languida lux fuit. In aede Castoris nominum literae quaedam Antonii et Dolabellae consulum excussae sunt, quibus, utrisque alienato a patria significata. Canum ululatus nocte ante pontificis maximi domum Lepidi auditi: ex his maximus a caeteris laniatus, turpem infamiam Lepido portendit. Hostiae grex piscium in sicco reciproco maris fluxu relictus. Padus inundavit, et intra ripam refluens, ingentem viperarum vim reliquit. Inter Caesarem et Antonium civilia bella exorta. anno mundi 3922, ante Christum 41 Octavianus Augustus post initum cum Antonio ac Lepido foedus contra Julii interfectores, anteque cum exercitu Romam veniret, multa prodigia visa sunt quibus eorum magna potentia et gravissimi casus, demonstrabantur. Nam Lepido anguis gladium centurionis cujusdam complicavit, et lupus ingressus in castra, intra tentorium Lepidi caenantis venit, ac mensam complexus, amplissimam potentiam ejus ostendit: sed in ea conservanda difficultatem. Antonio vero, fossa lacte circumfluens, et concentus de nocte auditus, magnas animi voluptates significavit, ob easque exitum perniciosum. Sed Caesari aquila statim inito cum ambobus foedere, supra tentorium stetit, moxque corvos advolantes, qui ex alis ejus plumas evellere conabantur, occidit. Itaque ex utroque victoriam portendit. Refert praeterea Xiphilinus in Dionis compendio, multa prodigia a Dione recitari ad longum, quae Augusti Caesaris et Antonii temporibus visa sunt, et praesertim tum, cum Brutus et Cassius Romanorum amissam libertatem recuperare contra Caesarem et Antonium conati sunt. Ubi Xiphilinus hoc unum refert, quo commutationem rerum significatam putavit: flumina scilicet quaedam, p 226 in Italia in contrarias partes fluxisse, quaedam autem exaruisse prorsus. Brutus et Cassius posteaquam collatis castris in Europam ex Abydo properarent, Bruto terribile ostentum est noctis silentio oblatum. Sedebat solus in tabernaculo, de eventu belli vehementer sollicitus, et jam fortè animum in aliquam ejusmodi rei meditationem intenderat, quum sibiipsi intentus praesensit ad se unum quendam ingredi. Tum vero ad strepitum conversus (nam non multum luminis aderat) videre se arbitratus est feri corporis imaginem astare. Commotus est Brutus horrendo daemonis aspectu, interrogare tamen ausus quis hominum deorumue esset? Quid praeterea sibi vellet? Sum ille (inquit submurmurans) tuus malus genius Brute: in Philippi me videbis. Tum Brutus interritus, videbo ait? ac simul imago illa e conspectu abiit. A pueris inde qui in tabernaculis erant sciscitatus Brutus, an aliquem ad se venientem vidissent? aut foras exeuntem? quum illi utrunque negassent, admirationis plenus dedit se quieti. Postridie p 227 quumprimum illuxit Cassio, eam phantasmatis speciem enarravit, ille Epicuri rationibus illixus, ut inanem et nullius momenti aspernatus est. Nec diutius commorati in Europam circa Nigritem Aenum (ut Appianus scribit) biduo copias trajecere, inde ab Aeno ad Serrium montem, omnia quae interjacent perpetuo victoriae cursu armis subigunt. Norbanus ab hostibus propemodum circumventus praesidio decessit, fuissetque omnino clades aliqua insignis accepta, nisi Antonius subsidio affuisset. p 228 Romae lupi per medium forum discurrerunt, animalia urbi minimè assueta infans recens natus loquutus dicitur. Simulachra deorum quaedam sudore, alia sanguine manarunt, inanes voces auditae, armorum strepitus, equorum cursus, quum equos cerneret nemo. Lapidibus pluit, et circa solem prodigia quaedam facta dicuntur. Tres soles simul orti, in unum coivere. Accersitis ex Hetruria vatibus, unus tempus in regnum relabi cecinit, omnesque ut olim subjectum iri, praeter se unum, atque ita compresso spiritu extinctus est. Caesari cum honores decreti essent, et imperium adversus Antonium, immolanti duplicia exta apparuerunt. Sequutae sunt eum res prosperae. Caio Pansa Consule statua equestris Antonii domi corruit. Equus phaleratus in ipsius conspectu festinans concidit. Quidam è populo sanguine victimarum prolapso, respersam cruore palmam proficiscenti dedit. Funesta haec ipsi prodigia fuerunt p 229 Qui mox adversus Antonium dimicans, in mortem vulneratus est, armorum, telorumque species, a terra visa cum fragore ad coelum ferri. Signa legionis quae relicta a Pansa ad urbis praesidium erant, veluti longo situ inductis araneis venire visa, fulmine pleraque icta. In castris Caesaris luce prima, in culmine praetorii super linteum consedit aquila: inde circumvolantibus minoribus avibus excita, de conspectu abiit. Oraculo Apollonis vox audita. lupis rabies hyeme, aestate frumentum non demessum. Veterranis Caesari consulatum flagitantibus, terribilis tumultus Romae fuit.Caesar cum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt. Conscendenti deinde rostra, creato consuli iterum sex vultures conspecti: veluti Romulo auspiciis novam urbem condituro signum dederunt. Reconciliatione inter Caesarem, Antonium, Lepidum facta, foeda principum fuit proscriptio. Tres soles visi. Plinius libro 2 capite 31. Occisores Julii ab Octaviano vincuntur, qui et ipsi sibi mortem consciscunt, pereuntque iisdem pugionibus, quibus Julium interfecerant. Trallis terraemotu consederunt. Indi ab Augusto per legatos amicitiam postularunt. Augustum Calabriam et Gallos vectigales facit, Cyzicenos libertate privat. p 230 Ante bellum quod ab Octavio contra Antonium gestum est, bubo in urbe volavit ad Concordiae templum, deinde ad reliqua, jn quibus etiam considebat. Aethnae ignibus multae cicitates finitimae diro incendio absumptae. Draco biceps in Hetruria pedum 85 longitudine visus, qui cum multa jam vastasset, fulmine est percussus. Antonii statua, quae in Albano collocata erat, cum esset lapidea, multum sanguinem emisit. Illico coepit Caesaris cum Antonio bellum cujus apparatus omnes vicit superiores, qui cum biduo certavissent apud Actium ubi nunc est Nicopolis inter se, Antoniani victi sunt. anno mundi 3923, ante Christum 40 Mula Romae ad 12 portas peperit. Canis aeditui mortua, a cane tracta. Lux ita fulsit, intempesta nocte, ut tanque die orto, ad opus surgeretur. In Mutinensi victoriae Marianae signum meridiem spectans, sua sponte conversum in septentrionem hora quarta cum haec victimis expiarentur, soles 3 circiter horam tertiam diei, visi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte cum sacrificaretur, ex humo, a pollice Jovis cruor manavit. Per Cassium et Brutum in provinciis, direptionibus sociorum, bella gesta. Notatum est prodigiis loco fuisse, quod Publius Ticius praetor propter dissensiones collegae magistratum abrogavit; et ante annum est mortuus. Constat enim neminem qui magistratum collegae abstulerat, annum vixisse. Abrogaverunt autem hi: Lucius Junius Brutus consul, Tarquinio Collatino: Tiberius Gracchus, Marco Octavio Caecinnem; Publius Tarquinius, Publio Marullo: Tullius, Bruto et Cassio, pugnam adversus Caesarem et Antonium Molientibus. In castris Cassii examen apium consedit. Locus, aruspicum jussu interclusus, interius ducto vallo. p 231 Vulturum, et aliarum alitum, quibus strages cadaverum pabulo est, ingens vis exercitum advolavit. Puer in Pompa Victoriae cultu cum ferretur, ferculo decidit. Lustratione lictor perversis fascibus lauream imposuit. Brutianis in praelium egredientibus, Aethiops in porta occurrit, et a militibus confossus: Cassius et Brutus interierunt. anno mundi 3928, ante Christum 35 Anno eo quo Marcus Vipsanus Agrippa cum Lucio Caio (quem alii Caninium Gallum vocant) consul erat, in urbe multa portenta p 232 nunciata sunt, sed in primis complures Delphinos ad Aspidem oppidum Africae concertantes inter se juteriisse, in eodemque oppidum pluisse sanguinem, eundemque statim a volucribus in varias partes allatum esse memoriae proditum est. Porro quod Liviae (quae Caesaris uxor erat) evenit, magnam Octavio attulit voluptatem. Nam aquila in sinum ejus conjecit gallinam albam, quae ramum lauri gerebat, in qua baccae erant. Quae res cum magnum aliquid significare videretur, Livia gallinae magnam curam habuit, sevitque laurum, quae cum crevisset, lauream suppeditabat iis, quam parta victoria triumpharent. Eodem anno Antonius ex Syria in Italiam venit, propter bellum Sexti, a quo magna clades Caesari illata est. Herodes in Judaea Hyerosolimam cepit, ac reliquum anni in subigenda provincia consumpsit. Ante bellum Antonii cum Caesare mira prodigia fuisse certum est: constat enim Pisaurum urbem non longè ab Hadria, in qua Antonius colonos deduxerat, hiatu terrae absorptam periisse. Albae statuam quandam Antonii lapideam multos dies sudasse, et cum a quibusdam siccaretur, non destitisse sudorem emittere. Patris dum ibi Antonius esset, Herculis fanum fulmine tactum arsisse. Athenis ex pugna gigantea Bachum vi ventorum excussum in theatrum decidisse. Eadem tempestas Eumenis p 233 et Attali Colossos, qui Athenis erant, Antonio transscriptos humi prostravit, et quidem solos ex multis. Praeterea etiam Cleopatrae navis, quae Antonias dicebatur; signum horrendum habuit: Nam cum sub puppi hirundines nidificassent, supervenere aliae, et primis per vim expulsis, nidos destructere. Japidae, Dalmatae, ac Pannonii in potestatem à Caesare redacti. In bello contra Caesarem et Antonium, Marco Bruto tum alia horrenda prodigia visa sunt, et praeter caetera aquila quaedam apum plena, conspecta est, et tribuni militaris cujusdam repente brachium mira suavitate rosei odoris manantem, vidit. Quod cum plures abstersissent, nihil tamen desiit. Duas etiam referunt aquilas in medio utriusque exercitus spatio, ante praelium congressas, simul pugnavisse; Quas cum vidissent, omnes in praelium profectas, silentium ambo castra tenuerunt: Permagnum et incredibile fermè; cessisse tamen aquilam è partibus Bruti profectam, atque fugisse narrant. Mox sequuta est infelicissima Bruti clades, post quam sibiipsi manus intulit. Haec testatur Publius Volumnius philosophus, qui ex initio Bruto commilitaverat et ex eodem Plutarcho. anno mundi 3934, ante Christum 29 His diebus trans Tyberim è taberna meritoria fons olei terram exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. Hoc tempore verum Augusti imperium inchoatur, quo bellis civilibus finis impositus est, unde Augusti appellationem Senatus addidit Octavio, page 234 propter successum et felicitatem ejus in rebus gerendis. Functius ex Orosio, Eusebio ac aliis, qui tamen in temporum supputatione hic, ut in aliis etiam, mirum in modum dissentiunt. anno mundi 3935, ante Christum 28 Terraemotus in Judaea magnus, quo hominum triginta millia periere. Josephus de bello Judaico libro 1 capite 27. victis ac fugatis apud Accium Antonio ac Cleopatra, Aegypti regnum in Augusti potestatem venit, ac Romanorum provincia facta est. In Aegypto imber non solum aquae sed etiam sanguinis de coelo cecidit, in qua regione ne ros quidem antea ceciderat. Praeterea draco mirae magnitudinis, ut primum ab Aegyptiis visus est, statim mirum in modum sibillavit; Stellae quoque visae sunt, quas Graeci cometas vocant. Apparuerunt etiam imagines hominum mortuorum, et simulachra Deorum moesta fuerunt. Postremo ipse Apis (deus) mugitus ingentes et miserabiles edidit, ac vim lachrymarum profudit. Eodem anno Octavius Caesar devicto Antonio totum Aegptum page 235 subegit et tributariam fecit, eique praefecit Cornelium Gallum, triumphavit de Aegyptiis Romae & ornamenta Cleopatrae reginae in templo posuit. Marcus Antonius cum Caesarem adversus quem militabat, ad singulare certamen frustra provocasset, ea postea nocte, cum jam fermè intempesta esset, cunctis silentibus, et ob timorem futuri eventus, magna cura anxius subito concentus quosdam omnis generis organorum ferunt auditos, et simul clamorem veluti coetuum quorundam cantu et saltatu satyrico strepentium. Fuisse autem hoc aiunt à media urbe ad eam portam, quae Caesaris castris erat apposita, tandem per hanc portam ingenti clamore eam turbam egredi visam. Et mox Antonius rebus desperatis, cum Ero servo frustra interficiendum praebuisset, sibi ipsi manus crudeliter intulit. anno mundi 3938, ante Christum 25 Octavius Caesar posteaquam Augustus est cognominatus, ei subito de nocte prodigium non parvum extitit. Tiberis enim in aequis et planis locis urbis ita stagnavit, ut in iis navigaretur. Qua ex re vates Caesarem majorem in modum auctum iri praedixerunt, urbemque omnino in ejus futuram potestate. Itaque Augustus ea quae pertinebant ad imperium, alacrius faciebat, et diligentius, quasi id sibi deorum ac hominum consensu datum esset. Sub Augusto Caesare, cetus latitudine pedum viginti, triplicata vero longitudine, atque in omnibus praeter caput, mulieri simillimus, ex Oceano in Celticam venit. anno mundi 3940, ante Christum 23 Fausta quaedam D. Augusti annis, è plebe Ostiae duos mares totidemque foeminas enixa, famem, quae sequuta est, portendit, haud dubiè. anno mundi 3949, ante Christum 15 Sub Apennino, in villa Liviae uxoris Caesaris, ingenti motu terra intremuit. Fax coelestis a meridiano ad septentrionem extenta, [page] 236 luci, diurnae similem in nocte fecit. Turris hortorum Caesaris ad portam Collinam de coelo tacta. Insidiis Romanorum Germani circumventi, sub Marco Lollio legato graviter vexati. anno mundi 3954, ante Christum 9 Drusus Tiberii frater, ab Octavio Augusto contra Celtas missus, qui trans Rhenum incolunt, captis rebus omnibus quae factae essent obviam, usque ad Albim fluvium est progressus, ubi quaedam mulier inusitata magnitudine fertur ei occurrisse, [page] 237 atque ita dixisse. Quo pergis Druse cupide et inexplebilis? non enim potes haec omnia ex fatis videre, quamobrem recede, nam tibi adest exitus vitae et rerum tuarum omnium. Itaque Drusus, cum diligenter etiam atque etiam reverteretur, tamen in itinere morbo extinctus est. In Germania, in castris Drusi examen apium in tabernaculo Hostilii Rutilii praefecti castrorum consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subjecta est. anno mundi 3961, anno Christum 1 (en fait ante Christum 2) Imperante Augusto, crebro et passim plus solito pleraque ostenta, prodigiaque in coelo et in terra visa sunt, Consulti Astrologi, vates, sacrificuli, et ipsa etiam aliorum oracula, responderunt, principem dominumque terrarum naturam parturire. Romani id ad Augustum referebant. Prudentiores de Christo viventium rege, et domino mundi interpretabantur. anno mundi 3962, (en fait ante Christum 1) Zacharias sacerdos domini justus ac pius, cum domino sacrificasset in templo. Vidit angelum Domini a dextris altaris stantem, qui precationes suas quas pro Elizabetha uxore sterili ad Deum fudit, exauditas esse nunciavit. Parituram enim eam mox filium Joannem magnum Dei prophetam, quem ab officio ac virtutibus latè describit. Quod cum credere nollet, ad eum usque diem mutus factus est, donec implerentur ipso facto quae praedicta erant. Luc 1. [page) 238 Anno Domini 1 Cum Jesus Christus aeternus et coaequalis Dei filius, Salvator mundi mortalem nostram induit naturam, natus ex Maria virgine, Bethlehemi civitate Davidis, anno 2. supra quadragesimum imperii Augusti 8 Calendas Januarias, quo die tum, ut Plinius ait, bruma erat, literatores hyemale solsticius vocant. Pastoribus in Galilaea noctu vigilantibus ac gregem custodientibus, apparuit Dei angelus, qui timore (ob divinum splendorem) perculsos, his verbis alloquutus est: Nolite timere, Ecce nuncio vobis gaudium per magnum, ac omni populo. Natus est enim vobis hodie salvator Christus dominus in civitate Davidis. Invenietis infantem pannis involutum ac positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis. Laudantium Deum ac dicentium: Gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quo tempore sanè omnia oracula conticuisse atque defecisse , cultores etiam deorum Gentilium testes sont, Strabo, Plutarcho et alii plerique omnes. Anno Domini 1 Anno quo Christus salvator natus est, die 13 (ut Vincentius libro 7 refert capite 91) Magi ex Persia et Chaldea venientes ex Sabaea regione stella duce splendidissima Hierosolymam, regi Judaeorum, aurum, thus, et myrrham obtulerunt, cujus rei miraculo, non tantum Herodes et incolae Hierosolomytani, verum etiam tota Judaea commota est, haec autem stella, ut Fulgentius memoriae prodidit, fuit a caeteris discreta, locumque habuit neque in firmamento cum stellis minoribus neque in aethere cum planetis, sed in aëre vicina terrae locum suum occupavit. Anno Domini 6 Tiberii equus in conflictu belli ore flammas interdum emittere visus est. [page) 239 Anno Domini 7 Magni terraemotus Romae facti sunt. Tiberis pontem disturbavit, fecitque ut urbs septem dies navigaretur. Herode mortuo intercutis morbo, scaturientibus ex corpore vermibus. Archelaus ejus filius ab Augusto in ejus locum substituitur et Tetrarchae quatuor factae sunt. Anno Domini 10 Eclipsis solis est facta. mox Archelaus Judaeorum rex in Viennam Galliae relegatur ab Augusto. Judaea tetrarchis commititur et Augusto Caesar moritur, anno aetatis septuagesimo sexto. Adeo dira Romanos invasit fames, ut Caesar lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorumque maximas copias, [page) 240 exceptis medicis ac praeceptoribus, trudi urbe praeceperit. Anno Domini 12 In Cypro plurimae civitatum partes terraemotu conciderunt. Germani a Lolio superantur. Tiberius Caesar Vindelicos et eos qui Thraciarum confines erant Romanas provincias facit. Anno Christi decimotertio Quintilius Varus, a Germanis duce Arminio caesus est. Quam cladem varia portenderunt prodigia, inter quae etiam cometa fuit. Postquam enim Manilius libro primo ostendit cometas, tumultus et bella tum externa tum intestina portendere, subiicit exemplum, dicens: Ut foedere rupto, cum fera ductorem rapuit Germania Varum, infecitque trium legionum sanguine campos, Arserunt toto passim minitantia mundo Lumina, etc Anno Domini 16 Sub finem divi Augusti principatus, Fausta quaedam plebeia Ostiae, duos mares totidemque foeminas enixa est. Quod portentum ingens fames sequuta est. Sexto Pompeio et Lucio Apuleio Consulibus anno videlicet U.C. 766 [note: les consuls sont ceux de l'an 14] Sol totus hominibus deficere, et coeli magna pars ardere visa est, ignitae trabes cadere de coelo, et sanguinolenti cometae visi sunt, cum propter valetudinem Augusti publice supplicaretur, curia clausa reperta est, buboque qui super eam confederat [page) 241 cecinit, et fulmen quod cecidit in statuam Caesaris positam in Capitolio, primam literam e nomine Caesaris delevit, ex quo aruspices responderunt eum postero die participem fore alicujus divinitatis. Idque conjiciebant ex eo quod prima litera ejus C videlicet, centum apud latinos, reliqua pars Hetrusco sermone Deum significabat. Eodem igitur die vel postero Augustus mortuus est, non tamen absque dati veneni suspitione. [page) 242 Anno Domini 20 Tredecim urbes terraemotu corruerunt, Ephesus, Magnesia, Sardis, Mosthene, Megaechyero, Caesarea, Philadelphia, Himolus, Temis, Cyme, Myrrhina, Apollonia, Dyahyrcania. Anno igitur sequenti Tiberius multos reges ad se per blandities evocatos nunquam remisit, in quibus Archelaum, Cappadocem, cujus regno in provinciam verso Mazacam nobilissimam civitatem Caesaream appellari jussit. Anno Domini 20 In Calendis quibusdam cum Romae multi essent in Sejani domo, qui consulatum cum Tiberio obstinebat et magna arrogatione se extollere in dies magis magisque videbatur, lectus positus in aula, ubi salutabatur, propter multitudinem sedentium fractus est, felesque exiens transivit medius. Sejanus cum ipse descenderet in forum, peractis sacrificiis, ac auspiciis habitis, nullae aves prosperae, sed corvi circumvolarunt et cecinerunt, et deinde advolare domun ejus et super eam considere visi sunt. Ex statua Sejani [page) 243 prodiit fumus posteaquam caput abscissum esset, et magnus inde serpens prorepsit. Cumque eidem statuae subito alterum caput repositum esset, funiculus in collo ejusdem statuae religatus est repertus. Anno Domini 21 Marco Julio vel Junio ut alii, et Lucio Norbano Balbo consulibus, anno U.C.771 Calendis cujusdam mensis prodigium non parvum exitit, quo Germanici interitus praedici quodammodo videbatur. Nam eo die Norbanus consul, qui semper in id incumbebat, ut tuba caneret, in eoque studiose exercebatur, prima luce, cum jam domi adesset magna hominum multitudo, tuba canere coepit, quae res omnes pariter conturbavit, quasi consul bellicum cecinisset. Augebat timorem, quod statua Jani ceciderat, quodque per id tempus quaedam oracula canebantur pro Sibyllinis, quibus valde omnes commovebantur. Dicebatur autem his oraculis, fore, ut ter trecentis annis praeteritis civiles seditiones inter Romanos suscitarentur, et furor Sybariticus. Anno Domini 22 Lucio Claudio principe, in Britannia simulachrum Victoriae, quod Camuloduni erat, subito conversum retro, quasi hostibus cederet. Facta igitur rebellione repente, Insulanorum ad 70 Romanorum sociorumque millia caesa sunt. Anno Domini 23 Quum duces qui Polynicem sequuti sunt convivium agerent, aquila quaedam descendens telum Amphiarai in sublime tulit, moxque dimisit, id autem humi fixum in laurum versum est, quo in loco quum postridie dimicarent, Amphiaraus una cum curru absorptus est. Id apud Trysimachum tertio aedificiorum libro scriptum est. Anno Domini 33 Dum Christus inclinato capite patri spiritum tradidisset, ut ex Evangelistis apparet, ab hora sexta usque ad nonam sol amisit splendorem suum: quod eo tempore contra naturam erat. Nam primum durabat Eclipsis tres integras horas, deinde non poterat esse naturalis, quod luna eo tempore erat 14 et ideo plena, et tunc in oriente, quando sol in occidente. Proinde Dionysius Areopagita Athenis dixisse fertur: Aut mundus peribit aut Deus naturae patitur. Ethnicorum testimoniis factus est etiam eo tempore (ut Eusebius refert) non in Judaea tantum sed etiam in Bitinia terraemotus, et in urbe Nicaena aedes plurimae corruerunt. Et [page) 244 ut Flegon olympiadarum supputator scribit, tanta fuit solis defectio, ut dies sit in noctem versus, et stellae in coelo visae sunt, petrae scissae sunt, mortui egressi de sepulchris, velum templi, quod ante sancta sanctorum erat, scissum est, a summo usque deorsum. Et forte etiam velum appensum ante fores templi, quod ad tegendas fores appositum dicit Josephus, cum interior scissum est, Nam in Evangelio Nazareorum super liminare templi infinitae magnitudinis fractum esse legitur, auditasque voces in aëre, transeamus ab his sedibus. Petrus Commestor et Vincentius libro 8 capite 45 Phlegon Olympiadorum scriptor antiquissimus. Anno Domini 34 Paulus cui adhuc Sauli nomen erat, cum accepiset a principe Sacerdotum literas, quarum autoritate in Christum credentes duceret Hierosolymam captivos, dum Damascum (in quo magnus credentium numerus erat) cum satellitibus properaret, subito coelesti impetu prostatus in terram, audivit vocem clamantem de coelo, Saule Saule quid me [page) 245 persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare, et ab illo tempore oculis captus, suorum auxilio, ductus est Damascum: ubi tribus diebus ac noctibus, nec vidit, nec manducavit, nec bibit quicquam, donec visum ab Anania divino auxilio recepisset, tunc demum enim ceciderunt ab oculis ejus quasi squammae et visum recipiens, conversus atque vas electionis factus est. Anno Domini 40 Caligula imperator cum divinos honores ex mera superbia sibi ascripcisset, deorumque vestes induisset, templum quoque sibi in urbe faciendum curavit, et domum in Capitolio, quo posset una cum Jove habitare. Sed indignarus postea quod sibi habitanti cum Jove secundas partes darentur, alterum templum in Palatio sibi aedificavit, et cum Jovis Olympii statuam in suam formam transferre vellet, non potuit, eo quod navis quae ad transvectionem ejus parata erat, fulmine percussa est et fracta. Praeterea quoties ibatur ad eam statum tangendam, multus risus audiebatur. Anno Domini 48 Claudius Romanorum imperator cum Neronem Agrippinae filium adoptasset, eumque sibi postea generum faceret, emancipata filia, ne fratres matrimonio conjungi viderentur, [page) 246 magnum prodigium extitit. Coelum enim mirum in modum ardere visum est, pluitque sanguinem, et fulmen de coelo in signa praetorianorum militum cecidit, templumque Jovis Victoris sua sponte apertum est. Mox Claudius imperator instinctu Agrippinae a Locusta venefica est veneno sublatus, et deinde ex singulis generibus magistratuum singuli mortui sunt. Anno Domini 50 Phoenix in Aegypto visa est, ea Tiberio Caesari mortem denunciare putabantur. Etenim sequenti anno graviter aegrotavit: Cui Caius, metuens ne convalesceret, postulanti cibum non suppedibat, quod asseret eum caloris indigere, quem cum gravibus vestimentis cooperiret eum suffocavit. Nova insula 30 stadiorum in mari apparuit, antea nunquam visa. Judaeorum in seditione triginta millia necata diebus Azymorum, et eorum pars ex urbe a Claudio ejecta. [page) 247 Anno Domini 51 Tres simul soles apparuerint, statimque simul in eundem orbem cojerunt. Magna fames facta Romae. Anno Domini 53 In Britannia per dies aliquot oceanus cruore visus est fluere. Et mox Romanum praesidium ab insulanis, qui subito rebellarant, est occisum. Anno Domini 56 Claudius Caesar quo mense veneno interceptus est, cometa apparuit longo tempore. de coelo Drusi patris monumentum est tactum. Sacrificanti jocinoris caput defuit, quod futuri periculi omen [page) 248 certissimum fuisse memorant. Sic etiam Caius princeps cum sacrificaret, caput in jocinore non inventum, paulo post futurum periculum praedixit. Anno Domini 60 Nero Romanorum imperator cum jam Agrippinam matrem interfecisset, in mediis sacrificiis quae Agrippinae causa fiebant decreto senatus, sol omnino defecit, adeo ut stellae viderentur. Praeterea elephanti, qui currum Augusti egerant, in circum ingressi, cum eo usque, ubi senatores sedebant, venissent: non ultra progressi, constiterunt. Et quod maxime conjicere licet,divinitus accidisse: coena, quae ad eum perferebatur, tota fulmine deflagravit, quasi harpya quaedam cibos ei eriperet. Terraemotus magnus Romae factus, et solis visa defectio, Eusebius. Capua ac Nuceria coloniae additis veterranis a Romanis firmatae. vectigalia remissa ac S.C.factum de spectaculis in provincia faciundis. [page) 249 Anno Domini 61 Lucio Fonteio Capitone, Vipsanoque Consulibus puer quidam octo annos natus 45000 passuum a meridie transivit ad vesperum. Julius Solinus capite 6. Item Eclipsis solis facta pridie Calendas Maii. Anno Domini 62 Quinquennale ludicrum ad Morem Graeci certaminis institutum, et Neroneum appellatum, Cometes dum spectacula eduntur effulsit. Hunc autem regis mutationem significasse judicaverunt. Unde cum Rubellius Plautus ab omnibus Caesar futurus crederetur, huic Nero consulvit, ut Antistia conjuge ac familiaribus in Asiam ad avitos agros proficiscatur. Iisdem igitur diebus nimia luxus cupido, infamiam ac periculum Neroni tulit. Anno Domini 64 Ante mensam Neronis fulmen cecidit, post [page) 250 annos igitur duos Nero, ut similitudinem ardentis Troiae inspiceret, plurimam partem Romanae urbis incendit. Anno Domini 66 Neronis imperatoris tempore oceanus cruento aspectu fluxit, et humanorum corporum effigies in littoribus relictae sunt. Simulacrum Victoriae Camuloduni retro conversum est, quasi hostibus cederet. Foeminae per Angliam furore turbatae, adesse exitium canebant, adeo, ut insulani ad spem et veterrani ad metum traherentur. Laodiceia Hieropolis et Collosse Asiae urbes terraemotu corruerunt. Prodigia diversi generis et cometa apparuit menses sex, praeter morem cometarum, qui tanto tempore videri non solent. Antea quoque sub Claudio visus est cometa et tres soles, qui haud dubie portendebant tres propter principatum imperii, brevi concertaturos. Equidem ad eundem modum arbitror ingentem cometam illum significasse non solum seditionem, sed immutationem in toto imperio Romano, et in primis lamentabile excidium regni Judaici. Albinus Judeae procurator moritur et Cestius Florus succedit, sub quo Judei contra Romanos rebellarunt. Anno Domini 68 Quidam Ananiae filius Jhesus nomine, vir plebeius et rusticus ante quartum belli Hierosolymitani annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare coepit. Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et super sponsas, vox super populum. Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens, haec clamabat, usquequo quidam primores, velut [page) 251 infausti praesagii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, nec deprecans, easdem voces, absque timore ullo repetebat, unde ad Romanorum judicem ductus, ejusdem jussu flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed priora crebro repetens magno affectu ac clamore adjecit insuper, ve ve Hierosolymis. Anno Domini 69 Anno quo Nero excidit principatu, oleae et prata in contrarias sedes transiere. Petrus ac Paulus in prima Christianorum persecutione martyrio coronati, tertio calendas Julias. Anno Domini 71 Ante mortem Sergii Galbae, quum opidatim victimae caederentur, taurus securis ictu consternatus, rupro vinculo essedum ejus invasit, et totum crure perfudit. Mathematici eo anno ex Italia pulsi. Titus Vespasianus a patre rebus Judaicis (ut Josephus libro sexto capite ultimo author) praefectus est. Cum Otho Sylvius Romanorum imperator contra Vitellium bellum generet, ferunt praeter cetera prodigia, quae tum accidere, avem eximiae magnitudinis, quanta nunquam antea visa fuerat, per multos dies visam esse. Otho igitur, cum nihilominus manus cum Vitellio conservisset, desiderata sunt utrinque in praeliis ad Cremonam factis, hominum quadraginta millia. Vitellio imperante sinistra apparuerunt prodigia. Nam et cometes apparuit, et luna contra rationem statuti temporis bis deficere visa est. Quarto enim et septimo die obscurata est. Praeterea in oriente atque in occidente duo soles visi sunt eodem tempore, quorum hic imbecillis et palidus, ille potens et clarus erat. Inventa quoque sunt in [page) 252 Capitolio multa et magna vestigia quorundam Deorum, qui ex eo descendisse videbantur, renunciatumque est a militibus qui ea nocte in excubiis ejus fuerant, templum Jovis sua sponte cum magno fragore apertum esse, atque ob eam causam nonnullos custodes perterritos et exanimatos fuisse. Praeterea Vitelli atque Vespasiani milites cum cruentissimo praelio pro imperio Romano decertarent, capto jam Alieno proditore, qui Cremonam urbem ceperat, non tantum lunae inter praeliandum facta est defectio, sed etiam plane atra atque supra communem consuetudinem sanguinolenta visa est. Vitellius Romanorum imperator antequam contra Vespasianos milites pugnaret, dum sacrificaret atque ad milites suos concionaretur, magnus numerus vulturum irruit, extaque sacrificii discerpsit, ac ipsum fere imperatorem de tribunali deturbavit. [page) 253 Anno Domini 71 Caeterum cum Viennae pro tribunali sederet, etiam dira prodigia apparuerunt, qua exitium maximum immunere demonstrarunt, supra caput enim et humeros principis residens gallinaceus magno terrori fuit cunctis: supervolarunt praeterea foedae aves tamque multae ut pene tenebras afferent. Anno Domini 72 Hierosolymae urbis excidium multis signis et prodigiis est demonstratum, nec signis tantum, sed prophetica etiam voce, ut poenitentia agi potuerit, et dira scelerum ultio declinari propiciato numine, nisi obstinatio amentiam peperisset, amentia rerum omnium oblivionem, ut pietatis et justitiae immemores caeci in suum exitium ruerent. Sydus gladii figura in coelo apparuit urbi imminens Azimorum die, qui octavus erat mensis Aprilis. Nona noctis hora circa maximam aram templi tantum lumen effulsit [page) 254 ut dies putaretur illuxisse. Eodem dir cum bos ad aram traheretur medio templo peperit. Aenea porta interioris templi, cujus ostia viginti simul viri remoliebantur, ferreis seris, aeneoque occlusa pessulo, sexta hora noctis sua sponte patuit, et ad undecimum calendas Junii visi sunt per aërem diversis coeli regionibus vagari, et armatae acies tranare nubila. Nocte quae diem Pentecostes praecessit, sacerdotes intimum templum subeuntes sacrorum causa, strepitum primo quendam senserunt, inde et vox est ex proximo reddita, dicentis, Migremus hinc. Etsi non desint qui sub id tempus hoc accidisse tradant quo Christus passus est. Jesus quidam Anani plebeii rusticique hominis filius, quum ad solenne sacrum venisset, quo in templo statuebantur Attegiae, phanatico spiritu repente impulsus (ut ante annos aliquot) exclamare coepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a 4 ventis, vox in Hierosolymam et templum, vox in sponsos et novas nuptas, vox in omnem populum. Haec interdiu noctuque vociferans urbem circuibat, saepiusque correptus verberibus, ab iis qui vocem ut civitati ominosam, aversati, nihilo secius id faciebat. Productus inde ad Romanum [page) 255 praesidem, et ad ossa usque flagello laceratus, nec supplex quicquam locutus est, neque lachrymam supplicio dedit, sed tantum illud in ore esse, ve ve Hierosolymis. Albino autem qui tum judex erat, quaerente ex eo quid sibi vellet, aut cur ita insaniret, nihil respondit. Per quae stultus ab Albino judicatus ac dimissus est. Ipse septem continuos annos haud adiit quenquam, sed velut orationem meditatus assidue illud dicere, ve ve Hierosolumis, nec in assidua querela est unquam raucus factus. Postremo urbe a Romanis circumsessa, quum muros circuiret, ve civitati clamitans, ve templo, ve universo populo: factum est ut et illud insolens adjecerit, ve mihi etiam, atque in ea voce hostili tormento ictus concidit. Titus Hierosolymis captis, incensisque, ac majore ex parte eversis, praesidio ad circumjectam regionem, relicto, ad Euphratem usque processit. Anno Domini 77 Acontias (species cometae a jaculi similitudine nomen habens) fuit, de qua quinto consulatu suo Titus imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissime visa. Plinius libro 2. Anno Domini 78 Tres civitates Cypriter terraemotu coruerunt, et lues ingens anno sequenti facta, ita ut per multos dies in Ephemeridem decem millia ferme mortuorum hominum referrentur. Mox anno scilicet Domini 80 Vespasianus posteaque Colonias deduxisset, mortuus est, per fluvio ventris, in villa propria circa Sabinos, anno aetatis 69 post quem Titus in imperatorem electus est. Anno Domini 81 Ante Vespasiani senioris mortem visus est cometa, et monumentum Augusti Caesaris sua sponte apertum est. Anno Domini 81 Mons Vesuvius ruptus in vertice tantam ex se jecit incendii, ut regiones vicinas et urbes multas cum hominibus exureret. Anno sequenti Musonius Ruphus a Tito revocatur ab exilio, et Roma pernitioso incendio deformatur. Titus imperator morbo [page) 256 periit in ea villa in qua pater, anno scilicet aetatis suae 42. De Vesevi autem montis pernicioso, horrendo, atque plusquam prodigioso incendio quod Titi Vespasiani temporibus factum est, leges Xiphilinum copiosae in vita Vespasiani. Anno Domini 98 Thepetion Gymnosophistarum dux senior, praecepit arbori ulmo, ut Apollonium Tyaneum, salutaret, illa salutavit distincta quidem voce, sed tenui et foemina. Philostratus in vita Apollonii. Multa signa atque portenta Romae et toto orbe facta. Domitianus occisus in palatio et per vespiliones ignobiliter apportatus, anno aetatis 36. clypeique et imagines ejus passim ubique per Romam in terram sunt dejectae, et a populo per ignominiam conculcatae. Anno Domini 99 Eo quo Cocceius Nerva 13 Romanorum imperator in hortis Sallustianis diem obiit. Eclipsis solis facta est. Aurelius [page) 257 Victor. Eutropius. Post hunc Trajanus imperator regnavit a Nerva adoptatus, qui probitate adeo spectata fuit, ut postea semper quoties imperator designaretur, publicis votis optari soleret, uti felicitate Augustum, et probitate Trajanum adaequaret. Anno Domini 103 Clemens tertius Pontifex Romanus cum a Domitiano ad Trajani tertium annum pervenisset, ab eodem exilio mulctatus, in insula ubi duo millia Christianorum offendit, ad secanda marmora damnatorum, et aquae penuria laborantium, humum dextro pulsavit pede, ex quo statim scaturiit fons. Anno Domini 107 Terraemotu quatuor urbes in Asia sunt subversae, Elea, Mirhina, Pitanae, Cyme: et Graeciae duae, Opuntiorum scilicet, et Oritorum anno sequenti. Unde anno 110 Trajano adversus Christianos persecutionem movente Symon filius Cleopae, qui in Hierosolymis episcopatum tenebat , crucifigitur, cui Justus successit. Anno Domini 112 Tres Galatiae civitatem terraemotu erutae. Pantheon Romae fulmine [page) 258 concrematum. Eo anno Trajanus de Dacis ac Scythis triumphavit. Daciam Decibalo victo subegit, provincia trans Danubium facta, in his agris quos nunc Taiphali, nunc Victohali et Terungiti habent. Anno Domini 114 Antiochiae adeo horrende terra mota est, ut montes convulsi subsederint, alibi flumina repente fluxerint, defecerint alibi, multae preterea urbes pene ad excidium concussae sunt, sed omnium maxime Antiochia, ubi vis ingens mortalium aedificiorum ruinis periit,et in his Pedo consul. Trajanus a quodam Genio monitus, qui sese illi forma augustiore humana obtulit, ab initio in apertum evasit, ac plures dies quibus terror ille tenuit, in Hippodromo permansit, inde sub initium veris Parthi bello repetiti sunt. Hunc terraemotum praecessere fulmina, flavereque vehementes venti atque insolentes. Inde mugitus terrae maximus, post fremitus maris horribilis auditus est. Terra sublime tolli coepit, aedificia sursum erigi atque praecipitari in terram. Judaei tum gens olim Dei domestica, nunc opinione sua calamitosior, arma corripiunt per orbem Romanum, Romanis rebellant, Messiam suum, quem adhuc populus infelicissimus expectat, adfore credebant, nonnihil et spei in Christianis collocabant, qui ut cultores unius Dei, tum a Romanis variis afficiebantur poenis. In Lybia circa Cyrenem, cultores deorum Romanos, Graecosque sine discrimine subito invadunt, statim trucidant, nec caede contenti, humanis carnibus vesci coeperunt. Horum intestinis, stillante adhuc sanguine, tincti, pellibusque velati, multos per medium usque ad verticem dissecant, plures bestiis dilaniandos objiciunt, alios inter se digladiari cogunt, ducenta et amplius ibi hominum millia eo furore, armis Judaeorum perempta sunt, ingens item in Aegypto caedes patrata. [page) 259 Anno Domini 121 Terraemotu Nicomedia ruit, et magna pars Niceae urbis, ad quarum instaurationem Hadrianus de publico est largitus, et bellum contra Sauramatas gestum. Hadrianus imperator in Lybiam quae a Judaeis vastata fuerat, colonias deduxit. Anno Domini 123 Item terraemotus facto, Nicomedia ruit, et Niceae urbis plurima eversa sunt. Hadrianus in Lybiam, quae a Judaeis vastata fuerat, colonias deducit. Et anno sequenti Hadrianus Atheniensibus leges ex Draconis et Solonis reliquorum libris jura composuit. Anno Domini 129 Nicopolis et Caesarea Palestinae urbes terraemotu conciderunt. Anthinous nobilis ac eximiae pulchritudinis adolescens, in Aegypto moritur, qui posteaque ab Hadriano imperatore honorifice sepultus, in deos relatus, et ejus nomine urbs appellata est. Anno Domini 140 Antonini cognomento Pii, Romanorum imperatoris pulcherrimum alioqui principatum, multae et variae clades partim [page) 260 Coeli, partim hominum injuria ortae, foedarunt. Fames enim dira erat, et terraemotus ingens, quo Rhodus et alia illustria loca, horrende concussa sunt, incendium urbis, 340 urbanis insulis perpetua flamma consumptis. Narbo in Gallia, Antiochia, et forum Carthaginis per idem tempus deflagrarunt. Tyberis insolenti auctu omnia loca inundavit. Natus et biceps infans. In Arabia jubatus serpens visus, qui sui dimidium a cauda devoravit. Quatuor feri leones se ultro in Arabia capiendos praebuerunt. Anno Domini 160 Antonino pio Romanorum imperatore regnante, paulo ante mortem ejus in Bithynia atque in Hellesponto valde horribilis terraemotus factus est, in quo ut aliae civitates permultae vehementer laborarunt, maxime tamen Cyzicum funditus concidisse, ejusque urbis templum maximum omnium atque pulcherrimum corruisse ferunt. Erant autem columnae ejus templi crassitudine quatuor ulnarum, altitudine cubitorum 50 singulae ex singulis lapidibus factae. Dion Nicaeus et Xiphilinus in vita Antonini. Praeterea ferunt eodem tempore e mari mediterraneo fluctum in culmen montis longo intervallo disjunctum pervenisse, projecisseque spumam longissime in continentem, limpido ac tranquillo mari. Anno Domini 162 Lucius Aurelius Commodus cum Athenis sacrificaret, ignis ab oriente ad occidentem in coelo ferri visus est. Vologesus Parthorum rex quasdam provincias Romanorum populatur. Mox Seleucia a Romanis capta est. [page) 261 Anno Domini 170 Visae sunt eo tempore apud Premam cruces sudasse lachrymis, porci canesque ecclesiam violasse, quod in religionem versum est: Nam vix poterant ab altaris crepidine repelli. Visi sunt et lupi in suburbanis gregatim ululantes, horribilique jurgio certasse cum bubonibus. Haec ab omnibus sinistra judicabantur in episcopum respicere. Decima quarta ergo die ante obitum suum Goslariae positus, ex consuetudine sua, nec potionibus, nec phlebotomiis contineri voluit, quare gravissimo dyssenteriae morbo correptus, et usque ad ossa attenuatus, suae adhuc immemor salutis, Reipub. negocia usque ad extremam sui transitus tractavir horam. Magna persecutio in Asia facta est, in qua in qua preter alios infinitos, Polycarpum, Pionium ac Justinum philosophum, martyrio coronatos legimus. Anno Domini 171 Marcus Antoninus philosophus Romanorum imperator cum ingenti praelio cum Quadis congrederetur, ingens pluvia atque ignis de coelo cecidit in pugnantes, quorum alii aqua ad bibendum aptissima recreati, alii igne penitus combusti sunt. Non autem ignis attingebant Romanos, et si forte cum eis misceretur, extinguebatur subito, neque imber juvabat Quados, sed non secus inflabat eos atque oleum. Anno Domini 173 Antonini imperatoris temporibus, statim post diram Christianorum persecutionem, fuit ingens terraemotus, et fluminum [page) 262 diversorum crebrae hincinde inundationes crebrescebant, his secuta est magna lues, quae multas late provincias devastavit. Et maxime Italiam, quam adeo contrivit, ut passim villae et agri sine cultore et habitore jacuerint. Ab armis denique nulla usquam quies erat : sed per omnem orientem, Ylliricum, Italiam, et Galliam, bella mirum in modum fervebant. Luem praecedentem statim subsequebatur ingens locustarum agmen, quo omnes agri per diversas regiones infestabantur. Marcus Aurelius frater Antonini, et Caesar in Germania et Sarmatia bella agitantes, periclitantur nimia siccitate. milites crebris fulminibus et coelitus prolapsis ignibus, effugantur. Anno Domini 182 Post mortem Aurelii et Antonii imperatorum Smirna urbs Asiae, magno terraemotu corruit, ad cujus instaurationem decennalis tributorum immunitas data est. Sequuta est tanta per urbem pestis, ut pene usque ad internetionem Romanus exercitus deletus sit. Tanta per totum orbem pestilentia fuit, ut pene ad internetionem Romani exercitus deleti fuerint. Ad haec terraemotus, inundationesque aquarum genus humanum, ac orbem terrarum afflixerunt, ut nisi hisce malis Marcus Aurelius, Antoninus Pius [page) 263 decimussextus Romanorum imperator rector contigisset, de Romano imperio actum fuisset. Locustae quinetiam infestae agris, depastae sunt prata et arva. Tempora hisce diebus fuere periculosissima, et plane climacterica. Anno Domini 187 Legimus apud Herodianum Commodi temporibus stellas per totum die apparuisse, quasdam etiam in longum productas, medio quasi aëre suspensas. Quod argumentum erat non accensae, sed si tersae et coactae nubis. Accensa enim in nocte videtur, die cum procul absit, evanescit. Sequuta est magna strages Parthorum Commodi doles, non virtute. Inde bella civilia, oppressis anni spacio quinque Caesaribus bello tribus Didio Juliano, Pescenio nigro, Albino: duobus fraude, Commodo ipso et Pertinace. Anno Domini 190 Romae in Capitolium fulmen ruit et magna inflammatione facta Bibliotheca et vicinae quaeque aedes concrematae, post triennum Commodus imperator multos interfecit, et mox (anno scilicet Domini 195) in domo Vestiliani ipse quoque strangulatur . Anno Domini 192 Apparuere quaedam in coelo prodigia. Stellae iterum per diem perpetuo apparuerunt: praeterea animalium omne genus, minime suam naturam servantium, cum figura corporis prodigiosa, tum membris haud quaquam congruentibus edebantur. Maximum autem [page) 264 nefas cum in praesens dolorem attulit, tum in futurum pessimo augurio universos conterruit. Nam cum neque imbres ulli, neque nubes, tantumque exiguus terraemotus antecessisset, seu nocturni casu fulminis, sive igni aliquo in ipso terrarum motu velut extrito, totum deimproviso Pacis templum consumptum incendio est, quod unum scilicet opus, cunctorum tota urbe maximum fuit, etc. Anno Domini 194 Julianus imperator pridie quam occideretur a Persis, cum nocte surrexisset ad sacrificium, ignem e coelo descendere vidit. Responderunt interroganti vates, ut vel saltem in diem alteram discessum differret, quod ille non tam contempsit, quam facere coactus est deficientibus alimentis, frumentum enim naufragio perierat. Verum ignis e coelo cadens semper clades et mala maxima pronunciat, seu quod ab eisdem causis proveniat, seu quod ex corruptis vaporibus factus, ubi quiete opus est exercitui, urget et inficit, vel quia mentes sensus moveant. Satis est nunquam in irritum descendere. An forsan hominum istud contingit diligentia, qui infortunia ad miracula referunt, aut ad daemonas. Pertinax quo die e vivis excessit, sacrificanti non modo cor victimae, sed hepar etiam defuit. [on trouve le même texte dans Chronici Chronicorum politici, liber 2, 1614, qui reprend le livre de Conrad Lycosthene avec une typographie correcte] Ante triduum , quam aelius Pertinax Romanorum imperator occideretur, in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio [page) 265 infestantem. Et ea die qua occisus est, negabant in oculis suis pupillas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. Et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflammati soleant: et ut supra dictum est, cor & caput in hostiis non est repertum: Stellae etiam juxta folem per diem visae sunt clarissimae ante dies quam obiret. Anno Domini 195 Julianus cum post mortem Pertinacis imperatoris astu et fraude Romanum arripuisset imperium, et tumultus jam civium in Julianum ortus esset , qui aliorum etiam contra tyrannum atque parricidam implorabant auxilia. Calendis Januarij repente circa solem tres stellae sunt visae adeo perspicuae, ut omnes Juliano exitium nunciare dicerent, quod factum est: ab Albino enim qui Britanniae, Severo qui Poeoniae, et Nigro qui Syriae praeerat, liberata republica à Juliani tyrannide. Anno Domini 196 Severo imperante aquila quae in statua militari consederat, in ea licet abigeretur, constitit , quousque capta est, apesque in signis militaribus et maxime in statuis Nigri fatuos finxerunt. Pugnatum est statim apud Cyzicum ubi aemilianus à Severi ducibus victus et interfectus est. In angustiis praeterea Nicaeae &Cii, praelium magnum variumque factum [page) 266 est, in quo Nigriani Severianos cruento praelio vicerunt. Tertium praelium apud Pylas Cilicianas factum , in quo Severiani contra Nigrianos triumpharunt. Eodem imperante ignis repentinus in aëre, quà parte spectat ad Septentrionem, est visus, ut eo plerique urbem totam comburi, multi coelum ipsum ardere existimarent , quod coelo sereno pluvia rori simillima, colorisque argentei in forum Augulti defluxit, cujus aqua moneta aerea inuncta, argentea per triduum videbatur. Bellum statim civile Severi imperatoris cum Albino Caesare coortum, in quo exercitus Romanus magnam cladem accepit. Anno Domini 203 In monte Boebio (alias Vésevo) ignis maximus, ineoque tantus mugitus extirere, ut Capuam usque audirentur. Vide plura apud Xiphilinum in vita Severi. [page) 267 Anno Domini 204 Decimo Severi principatus anno, cetus maximus appulit in eum portum quem Augustum appellant, in eoque captus est. Cujus ceti figura introducta in amphitheatrum, quinquaginta ursos absorbuit. Praeterea cometes Romae per multos dies visus est, fuitque opinio eum, magnum aliquod malum portendere. Plautianus ob insignem licentiam et crudelitatem interfectus est. Anno Domini 208 Severus Romanorum imperator cum jam in Britanniam proficisceretur, fulmen in statuam ipsius quae ad eam portam collocata erat qua exercitum erat educturus, quaeque spectabat in viam , qua illuc itur, cecidit, tresque literas de nomine ejus delevit. Itaque Severus, ut vates praedixerant, ex Britannia nunquam reversus est. Anno Domini 219 Diadumeno Macrini imperatoris filio, in agro ambulanti, aquila pileum abstulit, quem in capite cujusdam regiae statuae [page) 268 deposuit. Mox Opilius Macrinus praefectus praetorii, post Bassiani necem cum filio Diadumeno imperavit menses 14 tantum, ac ab exercitu occisus est uterque. Anno Domini 220 Antonius Caracalla Romanorum imperator paulo antequam à suis interficeretur, fores jocinorís victimae clausae sunt, atque cum exiret per portam, à leone (quem educaverat quemque ad mensam lectumque admittebat, interdumque publice deosculabatur ) tunica deprehensus atque ne ulterius iret, lacerata veste, detentus est. Alexandriae ubi tum erat, magnum incendium omnem interiorem templi Serapidis partem invasit, in quo tamen solus gladius quo Antoninus Getam fratrem interfecerat, conflagravit, caeteris omnibus ab ignis injuria conservatis. Praeterea Romae factis ludis Circensibus, simulachrum Martis, quod erat habitu triumphali, decidit. Quod etsi fortasse minus admirationis habet, tamen id multo est maximum, quod Prasini milites victi, ut viderunt in summo obelisco graculum maxime garrientem, eum omnes spectare, ac repente uno ore, quasi praemeditati essent, ita conclamare coeperunt. Martialis, ave Martialis, oportune te vidimus. Id enim factum est non graculi causa, cui Martialis nomen aliquando fuit: sed quod in eo, tanquam divino quodam afflatu Martialem percussorem Antonini salutaret. Stella per multas noctes (imperante Macrino) visa est ab occidente in orientem solem. Macrinus igitur in bello contra Artabanum bis turpiter victus, magna pecunia pacem coemere est coactus. Et mox alterum coortum Romanis non cum barbaris nationibus, sed civile bellum in quo milites tumultuari coeperunt, quod Macrinus minus erga ipsos comis atque [page) 269 humanus esset, quodque non daret eis pecuniam tam amplam ut caeteri dedissent, etc. Anno Domini 229 Amonius Alexandrinus philosophus et Christianus, asinum animalium omnium stupidissimum, sapientiae auditorem habuisse dicitur, teste Suida apud Volaterra libro decimo tertio capite 3. Anthropologia: note: Raffaello Maffei, alias Raphaelis Volaterranus, a écrit: Hunc Amonium dicunt habuisse asinum sapientiae auditorem: rem quidem prodigiosam author Suidas Anno Domini 241 Eclipsis solis facta tanta, quae tenebras sicut nox induxit. Eo anno Gordianus junior puer 13 annorum, Caesar est adjunctus. Maximinis vero ad Aquileiam à militibus occisis, et isti duo à senatu creati militum seditione; non longe post sunt interfecti. Quibus extinctis, imperavit Gordianus annos sex. Anno Domini 243 Defecit sol Gordiano principe, ita insigniter, ut tenebris terrae inductis nihil omnino posset agi nisi luminibus accensis. Est et terra sub eo adeo horrende concussa, ut urbes quaedam subito hiatu sint cum populis absorptae, Capitolinus autor est, quod [page) 270 miror ab Eusebio praetermissum , qui naturae haec portenta diligenter est executus. Senatus nuncio de Gordiani morte accepto, Marcum virum gravitate et sapientia singulari imperatorem constituit, qui paucis diebus quibus fuerat imperium adeptus, vita decessit. Anno Domini 254 Aetna mons vulgo Montgibel, suis mirus incendiis, cum sit materia plenus sulphurea, quae humidis generatur nutrimentis, exarsit altero post sanctae Agathae Catinensis martyrium anno. Thucydides ab eo tempore quo Graeci Siciliam tenuerunt, tres Aetnae ignis inundationes commemorat: de quibus post Strabonem, Orosium, Eutropium, lege etiam Sebastianum nostrum Munsterum in opere Cosmographia Anno Domini 258 Valeriani persequutionem dira naturae portenta omnibus terris praecesserunt. plures enim dies veluti tenebris jacuit terra obvoluta, auditumque tonitruum terra mugiente non coelo tonante, secutusque, ut solet, motus terrae ingens, quo plura aedificia cum habitatoribus subito terrae hiatu absorpta sunt, multique mortales nimio terrore exanimati, sed id malum Asiam praecipue habuit [page) 271 obnoxiam, mota est Roma, mota et Lybia, terraeque hiatus vastissimi pluribus extiterunt locis. Maritimas urbes subitum mare obruit. Pestis inde orta, sed Romae et in Achaia praecipue laboratum. quina millia funerum uno die sunt elata. Anno Domini 264 Terraemotus multi maximique, et tenebrae multis diebus. Pestis item maxima urbem Romam, et alia loca afflixit. Anno Domini 278 Aurelianus imperator, cum adversus Christianos novam meditaretur persequutionem, fulmine, quod juxta eum comitesque ejus ruebat, nihil ad meliora flexus, sed scriptis jam mandatis in Christianorum perniciem, à suis Bizantium inter et Heracleam occiditur. Anno Domini 306 Terraemotu horribili apud Tyrum & Sydonem multa opera conciderunt, et populus innumerabilis oppressus est. Eodem anno mense Martio in diebus Paschae, ecclesiae subversae sunt, et magna est Christianorum facta persecutio. [page) 272 Anno Domini 308 Apud Daphnem amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum, visu relatuque horrendum natum est Constantii imperatoris temporibus monstrum, infans scilicet, ore gemino, dentibus cum binis, et barba, quatuor oculis , brevissimis duabus auriculis. Anno Domini 315 Constantinus Magnus contra Maxentium, qui ob libidincm et crudelitatem maxime populo infensus erat, pugnans, in aethere crucis vexillo conspecto, vocem audivit, ὲμ ΤΤω μἱκα, in hoc vince
Anno Domini 320 Circa haec tempora in Laterano visa manus invisi authoris, qua ad parietem scribebatur cunctis videntibus simul ac legentibus : HODIE VENENUM ECCLESIAE INFUSURUS EST. Et hoc illa die dum Constantinus Magnus imperator Sylvestro pontifici dedit Ecclesiae Romanae palatium Lateranum, urbem Romam ac Italiae provincias. Malleolus de nobilitate. Anno Domini 323 Circa annum Domini trecentesimum vigesimumtertium, Arrius Presbyter de Ecclesia ejectus, pestilentem haeresin excitavit, et longe lateque sparsit. Hanc haeresin cometas [page) 273 praecessisse , Peucerus scribit in libro de Divinatione. Anno Domini 340 Terraemotus multas urbes obruit. Franci à Constante perdomiti et in pacem recepti sunt. Impietas Arriana Constantii regis fulta praesidio, exiliis ac carceribus ac variis afflictionum modis, primum per Athanasium, deinde per alios episcopos persecuta est. Anno Domini 341 Circa annum Domini 341 denunciata est mors Constantini imperatoris per stellam crinitam, quae inusitatae magnitudinis aliquot mnesibus refulsit. Orosius libro 7 capite 9. Eutropius 11. Niphus imperatorem anno Domini 324 scribit mortuum esse. Luctuosum bellum & motum qui sequutus est principis obitum portendit. Anno Domini 343 Eclipsis solis facta est, et terraemotus multas urbes subvertit. Bellum contra Persas gravi Romanorum damno gestum est. Anno Domini 343 Terraemotu multae civitates orientis conciderunt. Arriana haeresis ex hoc tempore Constantii imperatoris praesidio, exiliis, [page) 274 carceribus, & variis afflictionum modis, primo Achanasium, deinde omnes non suae partis Episcopos persequuta est. Franci à Constante perdomiti. Hermogenes magister militiae, Constantinopolim tractus a populo, ob Paulum Episcopum, quem regis imperio ac Arrianorum factione pellebat. Anno Domini 344 Terraemotus Antiochiam praecipue & orientis partes anno jugiter commovit. Concilium Arrianorum Antiochiae habitum, in quo Nicaenum damnatur. Anno Domini 347 Neocaesarea terraemotu in Ponto subversa, excepta Ecclesia. Sapor Persarum rex Christiano denuo persequitur. Anno Domini 348 Dirachium terraemotu corruit, et tribus diebus ac noctibus Roma nutavit, plurimaeque Campaniae urbes vexatae sunt. Anno Domini 350 Magna est facta solis defectio. Christiani eo anno cum Persis ad Singaram nocturno praelio misere conflixerunt. Nisibis obsessa à Persis: et Bizabdae, Amidaque [page) 275 captae sunt. Maximus Hierosolymorum episcopus moritur. Anno Domini 362 Concilium Nicaeum secundum, ab Arrianis contra Christianos congregatum, hoc anno terraemotu dissipatum est. Nam Eudoxius , ut refert Functius , olim Germaniciae urbis in Cilicia praesul, post mortem Leoncii Antiochenae Ecclesiae Episcopi sedem illam invasit, palamque Arrianam haeresin oppressis orthodoxis, in Ecclesiam reduxit, absente quoque Constantio imperatore, atque in occidentis partibus bella gerente, ipse Eudoxius clam agit apud potentes Palatii, ut in Nicaea Synodus Episcoporum congregaretur, sperans fore, ut congregati Arriani, eam quae antea in eadem urbe aedita erat confessio , hoc conventu unanimi consensu damnarent, ut deinceps successu temporis sub nomine Nicaenae fidei priore conclusione erepta, posterior haec in precio esset, sed Deus qui Ecclesiae suae curam gerit, hoc malum cito avertit. Congregatis enim episcopis, ac ad tractandum de proposito paratis, terraemotus tantus totam undique concussit urbem Nicaenam, ut magna pars aedificiorum rueret, multosque mortales in ea commorantes opprimere, quo infortunio urbis, advenae perterriti, quisque ad sua recessit. Anno Domini 363 Nicomedia terraemotu funditus est eversa, vicinis urbibus ex parte vexatis. Paulinus Trevirorum episcopus in Phrygia exulans moritur. Facta est magna fidelium persecutio , in quibus vera fides damnabatur. Anno Domini 364 Vera lana pluuiae mixta de nubibus fluxit. Athanaricus Gothorum rex Christianos in sua gente persequitur. Hilarius Pictavis, et Eusebius Vercellensis episcopi mortui sunt, et magna fames in Phrygia secuta est! Anno Domini 366 Nicomedia et pars Nicaeae urbis terraemotu collapsa. Anno Domini 367 Judaei cum instinctu atque jussu Juliani templum Hierosolymitanum restaurare jam vellent, terraemotum primum ingentem ortum esse dicunt, qui tam horrendus fuisse dicitur, quod ejus concussione exipsis fundamentis lapides ejecerit, vicina aedificia solverit, atque magnam hominum multitudinem aedificiorum ruinis oppresserit. Caeterum cum iterum sructuram mox experirentur, ignis ex ipsis fundamentis exiliens, et alius item de coelo imminens, plures quam terraemotus, consumpsisse fertur. [page) 276 Igni porro caelitus demisso, mallei, scalptra, serrae, secures, asciae, et quaecumque ad aedificationem commoda, operarii comportaverant, celeriter in cineres redegit, quod incendium die toto grassatum est. Sed aliud etiam accessit miraculum, nam proxima nocte sua sponte vestes Judaeorum crucis signis radiorum instar conformatis, sunt consignatae. Itaque omnes, vestitum tanquam stellis variegatum et lanifica arte atque solertia distintum, habuere, quo illucescente die viso eluere atque detergere crucis notas conati, nihil egere. Iterum gravis terraemotus ingruens lapides reliquos ex fundamentis ejecit atque dissipavit, atque insuper saeua quaedam oborta procella, calcem et ipsum innumerabilium medimnorum in aërem ventilando, dispulit. Item qui subito ex partibus inferioribus proserpsit ignis, innumeros quoque temporis momento,consumpsit. Julianus imperator apostata, cum in Thraciam proficisceretur, [page) 277 ubi ad ejus regionis montes pervenit, eo tempore cum post vindemiam Vergiliae occiderent, vites gemmis et vuis recentibus germinarunt, et ros ex aere in ipsum comitesque ejus ita diffusus est, ut gutta quaelibet in sagis illorum crucis formam representaret. Caeterum per vuas immaturas prodigiose intempestium ejus minimeque diuturnum imperium est designatum. Crux autem Christianorum doctrinam coelestem esse, omnesque ea consignari oportere portendit. Julianus Apostata cum sacrificaturus solennem hostiam mactaret, in ea crucis signum corona circumdatum apparuisse ei dicitur, quod eis, qui illi operam dabant, non parvum incussit timorem. Christi potentiam doctrinamque nostram perpetuo duraturam, suspectam habentibus: quod corona victoriae signum esset , et circularis forma omni ex parte initium capiens, atque in seipsam desinens, finem nullum portenderet. Anno Domini 369 Terraemotu per totum orbem facto , mare litus egreditur [page) 278 et Siciliae multarumque insularum urbes et innumerabiles populos oppressere. Procopius qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam Salutatem extinctus est, et plurimi Procopianae partis caesi atque proscripti. Damasus Romanae ecclefiae episcopus ordinatur, et mox Ursinus à quibusdam episcopis constitutus, Sicinum cum suis invadit , à quo Damasianae partis populo confluente, crudelissimae interfectiones diversi sexus perpetratae. Anno Domini 370 Maximum fuisse motum in toto pene orbe temporibus Valentiniani, Valentisque imperatorum, gravissimi authores testantur, in quo illud insigne fuit, quod disjectis aquis, paterent abdita maris: et quaecumque antea solem viderant, valles montesque, tunc illustrarentur. Eodem impetu translatae naues, etiam super tecta Alexandriae, unam vidit jam vetustate corruptam duobus millibus passuum, juxta Methonem Ammianus Marcellinus. Eo anno Valens contra Procopium qui in Bythinia tyrannidem exercebat, bello adortus eft. Anno Domini 371 Grando mirae magnitudinis Constantinopoli decidens, multos homines ac pecudes extinxit. Item lana vera pluuiis immixta apud Atrebatas de nubibus decidit. Anno Domini 372 Valens Romanorum imperator cum contra Procopium belligeraret, grando maxima lapidibus ingentibus persimilis decidit, et motus terrae graves variis in locis maximum Nicaeae Bithynorum urbe, ea universa prostrata, damnum dedere. Nec multum intercessit temporis, quum alius terraemotus obortus, idem Germae Hellesponti civitati fecit. Haec porro omnia turbarum ecclesiasticarum fuerunt indicia, de quibus Nicephorus. Anno proximo Hartanaricus rex Gothorum in Christianos persecutione commota, plurimos interfecit, et de propriis sedibus in Romanorum solum expellit. Vincentius libro 15 capite 51. [page) 279 Anno Domini 377 Cometa facto, factus est terraemotus fere per totum orbem , propter quem mare littus egreditur, & Siciliae multarumque insularum urbes et innumerabiles populos oppressit. Eo anno Valentinianus augustus Saxones in terra Francorum oppressit. Anno Domini 382 Cum Valentinianus imperator in Sabaria urbe esset, noctua super cacumen balnei sedit, moestum & lugubre canens: aderat ipse imperator, ob id non defuere qui saxis et sagittis illam impeterent, et quamvis colimarent, non potuere illam unquam abigere: itaque paulo post, vixque una intermissa die, repente interiit. affuere & alia signa, sed communia: hoc vero evidentissimum. Anno Domini 384 Theodosii imperatoris temporibus terribile signum in coelo columnae per omnia simile apparuit, et eo anno Gregorius Nasianzenus episcopus obiit. Anno Domini 389 Stella à septentrione gallicinio surgens & in modum Luciferi ardens, priusquam splendens apparuit, vigesima die desiit esse. Per idem tempus grando [page) 280 crepitans per biduum continuum plurima cecidit, pecudum arborumque pernicies. Longobardi eorum ducibus defunctis , primum sibi regem crearunt Algemundum, Aronis filium. Templum Serapidis apud Alexandriam , Theodosii imperatoris edicto solutum eft. Anno Domini 393 Theodosio imperante prodigia insolita visa sunt, quae futura orbi mala portenderunt. Primum nanque inopinata & insolens stella in coelo mediae noctis tempore prope luciferum refulgens apparuit, circa eum ipsum, qui Zodiacus dicitur, circulum. Ea, quod propter coruscantes radios ingens et lucida esset, non admodum Lucifero cessit. Paulatim vero ad eam ingens etiam aliarum stellarum vis aggregabatur. Spectaculum id si vidisses, apum examini, quae circa ducem suum in orbem obvolitant, contulisses. Et quae veluti ex mutua et violenta concussione ab omnibus eis emicuit lux, in unam quandam commista flammam evadebat: et gladii prorsus ancipitis, magni et horrendi, cum terrore quodam relucens, faciem reddebat. Quod enim reliquae stellae in idem reciderent visum, et una, eaque sola, quae primum conspecta fuerat, habitu toto, veluti radix ad capulum aliquod appareret, et quodammodo fulgorem exhibitae illius stellae omnem proferret, perinde atque ex lucerna funiculus ardens, sic flamma in sublime tollebatur. Quae cum ad quadragesimam usque diem ensifera seu potius ensis formam referens apparuisset, evanuit. Eodem etiam duo hominum corpora visa sunt. Alterum quidem in Syria supra humanam naturam magnitudine excedens: Alterum vero in Aegypto, infra incredibilem staturae brevitatem consistens. Syrus longitudine cubitorum quinque & unius palmi excreverat, quamvis pedes ejus [page) 281 reliquae corporis magnitudini proportione non responderent, introrsum enim intorti et varii erant. homini nomen erat Antonio. Aegyptius autem tam brevis fuit, ut perdici persimilis esset, cui tamen tanta inerat prudentia, qualis homini formoso competit, vox à Musis non abhorrebat. Sermo mentis generositatem spectandam exhibebat. Ex his maximus, viginti quinque explevit annos : minimus autem non multum ab eis abfuit. Anno Domini 394 Signum in caelo quasi columba pendens, ardensque par dies triginta apparuit. ln urbe Antiochia nocturno tempore simulachrum foeminae habitu visum est sublime in aëre errare, magnitudine ingenti, et aspectu adeo truci, ut horrorem multum spectantibus afferret. Id in aere per urbis plateas currens, flagello graviter sonanti, aerem diverberabat: unde sonitus prodiit qualem edere consueuerunt , qui ad iram & furorem feras concitant, [page) 282 qui earum spectacula edunt. Et mox eodem mense facta est magna atque cruenta in ea urbe propter tributum a Theodosio extraordinarie impositum, seditio. Anno Domini 395 Hoc tempore terraemotus magnus et admirandus extitit, qui priores omnes magnitudine, et celeritate et temporis diuturnitate facile superavit. Nam et menses sex maxime duravit : et non ex intervallo, sed motu continuo omnia concussit, idque per orbem fere universum : adeo ut non solum in urbe Constantinopolitana turres in praeceps jerint, et murus variis in locis ruptus sit, verum etiam circa Chersonesum aedificium, id quod Macrontichos vocant, omne conciderit, et innumerabilia ubique locorum, magnorum operum, templorumque aedificia pessum jerint. Terraemotus iste Alexandriam quoque attigit. Antiochiae autem impetu vehementiore imminens, praecipua quaeque spectacula maxime comminuit. Et innumerabiles accidere casus, non terra tantum verum etiam mari. Alicubi enim terra daehiscens, vicos frequentes absorbuit: alicubi fontes non exigui subito exaruere, quibusdam in locis ubertim aqua profluxit, quae ibi antea eam solita non fuerat. Arbores multae una cum truncis suis radicitus evulsae. Aggeres plurimi derepente existentes, in montes ingentes conformati. Mare terminos suos transgresum pisces ingentis magnitudinis mortuos , veluti funda ejecit, Insulae [page) 283 plures una cum incolis suis submersae , hodie quoque non apparent. Naves undis consertim decedentibus in arida medio mari mobiles consistere visae. Cladem ex eo terraemotu, plurimum sensere Bythinia , Hellespontus, utraque Phrygia, & Orientis pars maxima : sicut dictum est. Invasit quoque occidentis regiones plures. Et cum longo duraret tempore, non ea qua coeperat vehementia grassari perseveravit , verum sensim de impetu aliquid remisit , donec prorsus conquievit. Cladis ea talis fuit, Bizantii autem in maximum conjecti metum, à ruinis aedificiorum sibi timentes, muros reliquerunt, et extra urbem in Campo, qui dicitur, morati sunt, una cum imperatore Theodosio et Patriarcha Proclo continuis precibus incumbentes, Deumque ut propitius eis esset, et ab imminente calamitate orbem liberaret, obtestantes. Et cum aliquando motu eo grassante, terra veluti fluctuans concuteretur , et homines per metum eam ex fundamentis ipsis extirpatum iri vererentur, et omnes litaniis et supplicationibus dediti collacrimarent, et ex profundo intimoque animo misericordiam divinam implorarent, tum miraculum praeter opinionem omnium, quod sensum et metum omnem excedit, subsequutum est : subito namque è medio inspectantibus omnibus, divina quadam vi, puer in aerem sublimis, ad coelum usque tractus, ita ut jam non appareret , sublatus, divinam vocem, qua angelis Deum laudibus ferre mos est, audivit : eaque voce percepta, rursum priore per aerem via, reversus descendit, et episcopo Proclo ipsique imperatori, et multitudini omni supplicationibus operanti, Deumque hymnis celebranti, ab angelis canentibus se verba haec audisse renunciavit: SANCTUS DEUS , SANCTUS FORTIS, SANCTUS IMMORTALIS, MISERERE NOSTRI. Quae ubi Proclus intellexit, statim ad eum modum psallere jussit: et terraemotus statim etiam consistit, omninoque conquievit. Imperator porro Theodosius, et inter foeminas admiratione omnium digna Pulcheria, tanto miraculo perculsi, constitutione imperiali confestim, ut per orbem omnem divinus hymnus iste concineretur, decreverunt. Et ex eo tempore Ecclefia Christi eum acceptum, non quolibet tantum die usurpat , sed etiam cujus liber [page) 284 carminis et laudis Dei initio, ante omnia pleno ore praemittit. puer verborum eorum ministerium exequutus, statim vita defunctus est, et in magna ecclesia quae Pacis nomen obtinet, conditus : Locus autem in quo ille in sublime actus est, postea ῦψωμα θεἱομ , id est, divina exaltatio vocatus est. Notum ventum pro urbe Constantinopolitana spectans. Anno Domini 396 Algemundi primis Longardorum regis temporibus, meretrix quaedam unico partu septem puerulos enixa est, et in piscinam projecit necandos, quos Algemundus rex dum forte fortuna invenisset unum ex illis, hasta detractum servavit, nutricique, omni studio alendum tradidit, cui Lamissio nomen inditum est, qui cum adolevisset, ob ingenii magnitudinem, post Algemundi mortem , regni successor factus eft. Anno Domini 398 Theodosio imperatore regnante, anno consulatus Arcadii tertio & Honorii secundo, in orientis partibus apud Palestinam provinciam , in castello Emaus, natus est puer perfectus, ab umbilico et sursum divisus, ita ut haberet duo pectora, et duo capita, et unusquisque suos sensus: Unus edebat et bibebat, et alter non edebat, unus dormiebat, et alter vigilabat, nonnunquam simul dormiebant, simul ludebant ad alterutrum, et flebat uterque, et percutiebant invicem. Vixerunt [page) 285 autem annis ferme duobus, et unus quidem mortuus est et alter supervixit diebus quatuor. Anno Domini 398 Constantinopolis iram Dei reformidans, igne super nubem terribiliter fulgente, ad poenitentiam conversa, evasit. Ruffinus militiae magister orientalis rebellans, à Stillicone interemptus est. Gildo Africae comes rebellans consueta stipendia Romanis subtraxit, quem non multo post Stillico interficiens, Africam in jus pristinum redegit. Anno Domini 400 Terraemotus per dies plurimos fuit. Coelum ardere visum est. Post Theodosium Magnum Arcadius orientis imperator factus est. Et Visigothi Hunnique Romanorum provincias multis incursionibus depopulati sunt. Anno Domini 407 Grando vehemens apud Constantinopolim, et ejus suburbana cecidit 30 die septembris et 4 die post grandinem defuncta est Eudoxia Augusta, ut Socrates in historia tripartita author est. [page) 286 Anno Domini 411 Romae foemina giganteae magnitudinis, de parentibus mediocris staturae nata, multis stupori erat. Vandali duce Crosco Gallias pervagati, multas urbes ac ecclesias devastarunt. Anno Domini 412 Gainas fortissimus ille Scytha qui Romanum invasit magno cum exercitu imperium, cum eam ob causam quod Arcadius Romanorum imperator Arrianis templum in urbe Constantinopoli, concedere nollet, Bizantium expugnare atque penitus diripere conaretur , eas insidias stella ensis speciem referens portendit, quae supra modum splendida fuit (qualem nunquam antea apparuisse in literarum memoriam relatum est ) supra urbem ipsam relucens et à summo prope coelo ad terram ipsam pertingens. Eo anno cum Roma à Gotthis Alarico duce obsideretur & diriperetur , caedes tanta facta est, quanta aetas nulla à saeculo condito novit. Eam porro cladem stella illa gladii formam habens praecessit. Non enim milites tantum interiere neque in aliqua orbis parte mala haec constitere, sed omne genus hominum concisum est, et tota periit Europa : Asiae quoque pars non exigua attrita est. Plurima enim Lybiae, potissimum vero quae Romanis tributaria et subjecta fuit. Interitus namque multitudinem hostilis barbarorum demetivit ensis. Reliquam autem fames & pestilentiae, nec non agrestium ferarum greges, absumpsere. Praeterea motus terrae ingentes funditus urbes et domos evertentes, permultos [page) 287 in inevitabile exitium conjecere. Multis etiam in locis terra hiatibus rupta, sepulchrum incolis ex temporaneum spontaneumque facta. Insuper aquarum pluvialium illuviones, et apud alios flammeae siccitates , apud quosdam fulmina conjecta, variam et insustentabilem edidere calamitatem. Quinetiam pluribus in locis grando saxis manuariis major, et circiter octonarum librarum pondus trahens, deferri visa est. Denique nivium vis et frigoris immanitas quos plagae aliae non praeripuerunt, occupatos extinxere. Quae omnia evidenter satis divinam depraedicarunt indignationem : De quibus singulatim commemorare, supra vires hominis fuerit. Tum vero tantum etiam solis deliquium fuit, ut stellae etiam medio die refulserint, quod deinde tanta siccitas est subsecuta, ut more insolito, multi mortales, et alia etiam animalia interierint. Quum autem sol defecit, fulgor quidam, simul in caelo apparuit, coni [page) 288 sive metae speciem gerens: quem ineruditi quidam cometam, crinitamque stellam esse dixerunt. Nihil enim quae in eo visa sunt, cometae simile fuit. Nec fulgor is in comam abiit, neque stellae prorsus speciem retulit: sed veluti Lucernae cujusdam magnae flamma per se ipsam subsistere visa est, nec radii ejus aliqui stellae cujusquam formam subjere: ipso quoque motu variavit. Nam ea parte qua sol per aequinoctium oritur, fulgor is moveri coepit: et inde juxta eam, quae in Urfae cauda sita est, stellam ultimam sensim evadens ; ad occidentem cursum tenuit. Postquam autem coelum est dimensus, mota suo quatuor mensibus longius perfecto, disparuit. Vertex ejus aliquando quidem in magnam & acutam longitudinem abiit, ut coni rationem excederet. nonnunquam autem ad mensuram illius contractus est. Alia quoque monstrosa praebuit spectacula, quibus à natura solitarum apparitionum discessit. Videri autem coepit ab aestate media, fere usque ad Autumni finem. Idipsum quoque miraculum ingentium bellorum, et incredibilis hominum interitus indicium fuit. Deinceps vero terraemotus esse coeperant, qui non facile cum eis qui antea extiterant, conferri possent. Cum terraemotibus ignis quoque coelo quasi rupto delapsus , salutis spem omnem praecidit , cladem tamen hominibus non intulit. Divina namque benignitas, vento vehementi demisso, et igne undiquaque provoluto, in mare eum abjecit. Videre tum erat spectaculum novum fluctus [page) 289 ipsos, perinde atque regiones quasdam marinas plurimum igni ardere, quoadusque flamma prorsus in undis extincta est. Quum in multis terrae locis, tanti essent terraemotus, laquearia, et tecta aedium, à se ipsis, ita magno cum sonitu, et fragore dirimi visa sunt, ut qui intus in domibus erant, clarè oculis coelum conspicerent. Et post ejusmodi rupturam, ita rursum sunt inter se aptè conjuncta, ut nemini tàm nouae rei significationem aliquam praeberent. Idem etiam in navibus, et domorum pavimentis, multis in locis accidit. Quaedam namque granaria in partibus inferioribus habitantes, frumento confertim, et subitò in eos per rimas patentes effuso, suffocarunt, solumque ipsum tàm commodè compactum reddiderunt, ut homines addubitarent, unde frumentum illud, quod caedem talem patrarit, profluxerit. Adhaec alia quoque ejus generis mala tum novo prorsus modo extitere, quae satis ostenderunt, non naturali aliqua ratione haec (sicuti Graecae superstitionis sectatores delirantes dicunt) provenire, sed divinae indignationis [page) 290 flagella ea hominibus immitti. Multis certè quidem eo tempore visum est, irato ea Deo accidisse, propter tam apertam , quae máximo : illi Ecclesiae luminari Joanni illata eft, injuriam. Siquidem & imperatoris conjugem Eudoxiam, tum vita excedere contigit, vermibus escam factam, et urnam, cui imposita est, moveri cernere erat, Deo videlicet eum, qui per illam in Ecclesia concitatus fuerat, motum ostendente. Romam eo anno à Gothis vastatam esse autor est etiam Cassiodorus, Blondus, Haloander & alii. licet aliter sentiant Funccius, & quidam alii. Anno Domini 412 Post Arcadii Imperatoris mortem Utice terra diebus 7 mugitum dedit. Stilico regnum Honorii Imperatori affectans, filio suo Tucherio, Reipublicae perniciosus efficitur, barbaras gentes ipse alias regno immittens, alias consensu suo fovens, unde solito gravius earum et maximè Vandalorum rabies per Gallias exarsit. Anno Domini 413 Uticensi in litore apud Africam dens Gigantis inventus est tam ingens, ut si minutatim in modios nostrorum dentium concideretur, centum dentes inde fieri possent. Vandalis Galliam incursantibus, congressi Franci, Modigisilum regem cum 20 millibus Vandalorum extinxerunt. Anno Domini 416 Judaeus quidam cum quaestus causa saepe in multis haereticorum Ecclesiis baptistatus fuisset, et demum etiam ad orthodoxorum, sub eadem intentione baptizandus venisset, aqua fontis subitò disparuit, et iterum allata aqua fonteque repleto, iterum atque iterum aqua disparens, virtutem Dei, et Judaei perfidam ostendit, Honorius Imperator sopitus in Africa haereticus, pacem reddidit ecclesiis. Perempto à suis Athanulfo Visigothorum rege, Sigericus regnare coepit. Anno Domini 417 Occidentales quidam, ultimo anno cycli decennovalis pro embolismo communem annum tenentes, et per hoc in Pascha celebrando aberrantes, divino miraculo ad veritatem revocati sunt, In quadam enim Italiae Ecclesia ubi annuatim sabbato [page) 291 sanctae Paschae hora baptizandi solebat aqua divinitus manare, et statim ex sese redire, nullo deductorio penitus adparente, nunc temperius justo, id est 7 Calendas Aprilis Pascha celebrantes, aqua non emanans expectatione totius diei ac noctis fefellit. Legitimo autem die Paschae hora baptizandi aqua solito emanans 10 Calendas Maii, Pascba celebrari ostendit. Anno Domini 418 Cometa usque ad mensem Septembrem visus est. Quo anno Judaei omnes ab Alexandria pulsi sunt, factione Cyrilli Episcopi. Unde multae ac nefariae caedes exortae sunt. Heraclianus consilio Sabiniani in Africa classem 4700 parans, Romam applicuit, à Marino turpiter fugatus, scapha Carthaginem petens, à militibus interemptus est. Anno Domini 434 Memorabile est quod Judaeis Cretam inhabitantibus, hoc anno accidit. Seductor enim quem quidam ipsum Cacodaemona fuisse putant, totam eam insulam anno integro peragravit, Mosen se esse dictitans , qui Israelitas olim per mare rubrum eduxisset ex aegypto, missumque se denuò, ut dispersos Israelitas ad terram suam reduceret, cumque miseri Judaei spe falsa ducti, nimis cito crederent seductori, omnia sua bona aliis reliquerunt, statoque tempore omnes cum parvulis et uxoribus seductorem, qui eos praecedebat, sequebantur. Ventum erat ad rupem quandam [page) 292 mari imminentem, ibi Pseudomoses praecipiebat eis, ut involutis se vestimentis, in globorum modum de rupe versus mare, demitterent: Iis sine mora obtemperantibus , multi in ipsis lapidum acuminibus collisi interiebant, multi aquarum vorticibus absorpti, stultitiae suae poenas dabant, periissent multi plures, nisi Christiani piscatores quosdam in mari periclitantes, mortique jam propinquos navibus excepissent, ii enim refocillati ad suos redeuntes, dolum periculumque eis revelarunt, quibus agnitis, omnes furore accensi Pseudomosen ad necem quaeritabant , qui nusquam comparens, suspicionem dedit se daemonem fuisse erroneum, humana forma, ut commodius quae vellet, efficeret, apparere solitum. Hac tanta calamitate moti, multi ex Cretensibus Judaeis , ad fidem Christi sunt conuerti. Anno Domini 434 Cometa apparuit et mox post paucos dies apud Tolosam sanguis fluxit. Gizericus Hipponem Africae obsedit, atque tertio obsidionis mense beatus Augustinus Episcopus diem clausit extremum. Diaconus libro 1 Anno Domini 444 Constantinopoli per quatuor Menses , terraemotu terra fluctuante, quidam coram omnibus orantibus in aëre divina virtute sublatus est. Piratae Siciliam longè lateque devastarunt. Romae defuncto Xysto pontifice, Leo primus in sede pontificia successor factus est. [page) 293 Anno Domini 448 Cometa assiduè multis diebus micante, in oriente terraemotus factus est. Attila Hunnanorum rex, Bledam fratrem ac consortem suum vocans, magnam partem Italiae bello adflixit, multas praeclaras urbes diripuit, et tandem congregatis exulibus, Venetiae in mari conduntur. Anno Domini 454 Terraemotus penè assidui , et signa plurima in coelo visa sunt. Vespere ab Aquilone coelum efficitur rubeum ut ignis intermixtis per igneum ruborem clarioribus lineis, in hastarum speciem deformatis. Luna obscuratur. Cometes apparet, et multa alia horrenda. Et anno sequenti Attila Hunnanorum rex Vualametis [page) 294 Ostrogothorum regis, et Ardarici Gepidarum regis, et aliarum gentium auxilio fultus, à Pannoniis egressus, occidentale imperium invadit. Anno Domini 457 Super insulam Britanniae stella mirae magnitudinis apparuit, cuius radio globus igneus draconi similis adhaerebat. Ex cujus ore duo radii procedebant, quorum unus ultra Galliam se extendebat, alter verò versus Hiberniam tendens, in septem minores radios terminabatur. Saxones post mortem Aurelii Ambrosii regis, à pactione foederis soluti, invaserunt civitates et promontoria, ac ab Albania usque Eboracum omnia devastarunt. Anno Domini 462 Leone jam alterum annum imperante , ingens terraemotus et fremitus usque adeò extitit, ut multae quidem in locis omnibus ruinae consequutae sint, Antiochia autem omnis ferè concuteretur. Clades ea veluti praemium futurorum malorum fuit, propterea quod cives [page) 295 ipsi à divinis legibus alieni, tanquam belvae feri animis essent, et vecordiae intemperiis omnibus agitarentur. Gravissimus enim qui unquam fuere omnium terraemotus urbem eam invasit, quingentesimo sexto ab ea condita anno, decimoquarto mensis Septembris die, quarta noctis hora, ab eo terraemotu qui sub Trajano fuit, trecentis quadraginta septem annis exactis. ille namque cum centesimo vigesimo nono, suis legibus, ut libera republica ea urbs uteretur, eam afflixit. lste autem sub Leone quingentesimo sexto anno eam oppressit, sicuti hoc a studiosis repertum est. Et domos ejus ferè omnes disjecit , quum quidem populosissima foret: ita ut in ea solitudo nulla, aut locus quisquam inhabitabilis, aut neglectus esset. Magnificentissime autem exornata fuerat, propter ambitiosam multorum principum liberalitatem , qui operibus ibi extruendis, inter se concertarunt, et de gloria superare alii alios conati contenderunt. Conciderunt igitur imperiales domus una atque altera , aliae periculum evasere, unà cum vicino lavacro, quod sanè urbem incommoditate pristina liberavit , propterea quod reliquae balneae violenta inundatione ei incommodassent. Disjectae quoque quae pro imperatoriis aedibus fuere porticus, et quod eis impositum erat tetrapylum. Praeterea hyppodromi pro foribus turres et quaedam eis insistentes porticus. In veteri autem urbe domum aut porticum ullam non attigit. Concussit insuper et Trajani et Severi et Adriani lavacra. Plurima item aedificia et porticus in ea quae Ostracina dicitur vicinia , atque etiam quod vocatur Nymphaeum, quae omnia copiosissimè Joannes Rhetor in suis historiis refert. Terraemotus istius gratia, et propter aedificia diruta, Imperatorem ferunt urbi ei mille auri talenta tributi annui remisisse, [page) 296 multam quoque pecuniam ad publica aedificia renovanda dedisse. Eadem tempestate, Thracia etiam, et Hellespontus, lonia omnis, et quae vocantur Cyclades insulae concussae sunt. Aedificia plura in Cnido & Coo collapsa. Constantinopoli verò et in provincia Bithynia imbres immensi, in tertium et quartum diem jugibus aquis coelitus in fluminum morem decidentibus, duraverunt: montes in planiciem deciderunt , vici maximi diluvio disparuerunt. Ex ingenti purgamentorum copia in quibusdam lacubus insulae extiterunt: sicuti in Boane, quae ad Nicomediam est, accidit. Alia praeterea multa accidere. Signa quoque in coelo conspecta. Nubes enim tubae specie ad dies quadraginta visa est. Quo tempore cinere etiam Constantinopoli, nubibus in ignem versis, pluit, qui cinis palmae minoris propè altitudine in tegulis jacuit: id quod evidentissimum indicium imminentis incendii fuit. Itaque cum tremore omnes urbe egressi, Deum precibus placarunt, ignea pluvia Deum abolere velle omnia dicentes. Porro Deo ad misericordiam converso, flamma extincta, et cinis horrendus in terram delatus est. De hoc Procopius etiam Caesariensis alicubi memorat, ex Bebio eum monte ortum habuisse scribens, unde ille quum plurimus redditus esset, vento violento in sublime actus, eo loci ubi ille conquievit, deciderit. Fortasse autem et Deus illum ita in sublimi aëre jactacum, in ea loca quae poena coercenda erant, conjecit. Terrae [page) 297 quem diximus motu ita ingruente, imperator Leo sibi metuens circa Sanctum Mamantem tabernacula posuit, ad sex menses ab urbe ingredienda abstinens, eoque modo se divinam iram declinaturum existimans. Sequutum est perniciosum planem urbis Constantinopolitanae incendium. Majorianus Imperator contra Vandalos in Africam exercitum movit. Theodoricus territus nunciis, relicta Emerita, Gallias repetiit, ac pace fugata , caede furens: ecclesias, urbes ac villas omnes vastavit atque incendit. Anno Domini 464 Leonis Imperatoris anno 4 apud Tholosam Galliae urbem, ex ejus medio sanguis tota die largissimo fluxit rivo: quod Gothi pro portento sive perditionis signo acceperunt. Proximo anno Theudemer Suenos et Scyros in ultionem fratris occisi, usque ad internitionem debellat. Anno Domini 466 Anno Imperatoris Leonis sexto, pictor quidam cum salvatorem secundum similitudinem Jovis depingere voluisset, aruit tota ejus manus, Vincentius libro 21. capite 55 ex Sigeberto : qui tamen ad annum 463 posuit. Severus Ravennae à Ricimece Imperator occidentis factus est. In Gallia villae, greges ac alia multa fulmine tacta , ac duo juvenes in unum adustione concretis corporibus inventi sunt, Jordanis in libro annalium et Cuspinianus in consulibus. Anno Domini 471 Anno Leonis Imperatoris undecimo, Viennae Austriae horrendo terraemotu aliquot templa et domorum aliquot palatia corruerunt: et feritas luporum aliarumque sylvaticarum bestiarum toto anno per urbem vagantium, homines devorabant. Adhaec palatium regis die sancto Paschae coelesti igne consumptum, ad cladem multum terroris addebat. Mortuo Uterprendagone Britonum rege, Arthurus ejus filius in regno sublimatus est. [page) 298 Anno Domini 488 Ab Humerico Vandalorum rege, in Theodorici ac Venantii consulatu, Christiani acerrime infestantur, in qua persecutione multis linguae sunt mutilatae, quibusdam quoque penitus abscisse, qui divinitus tamen curati, etiam sine linguis loquuti sunt, Sigisbertus et Marcellinus. Hac tempestate Tyrannus Honorichus morte satis miserabili, sed tantorum scelerum dignissima, vitam octavo regni sui anno finivit, nam putrefactum et ebulliens vermibus, non corpus tantum, sed partes etiam corporis ejus videbantur mandare sepulturae. Varia signa in coelo et insoliti cometae apparuerunt. Theodoricus Ostrogothorum rex à Mesia egressus et in Italiam profectus, Ordoacem Italiae regem bis sibi congressum, in fugam vertit, et Papiae inclusum ad triennium ibi obsedit. Eorico Visigothorum rege mortuo, Alaricus filius regni successor factus est. Anno Domini 490 In Mineo Hispaniae fluvio pisces capti sunt, in quorum squamis ejus anni aera inscripta erant. Eo anno Feltheus et Fena [page) 299 Rugiorum rex, Herulos patria ejicere conabatur, quem Odoacer vicit, et occidit, gentemque Rugiorum penè delevit. Anno Domini 504 Deuterus Arrhianus Episcopus, cum Constantinopoli Barbam quendam baptizaret, et male distinguens Trinitatem, diceret : Baptizote Barba in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto: aqua disparuit. Anno Domini 506 His praeterea temporibus in Aphrica divina ultio in Arriano quodam apparuit Olympio, qui dum corpus aquis balnealibus abluens , indigna quaedam et blasphema de sancta Trinitatis fide verba evomeret, veniente subito ignito coelitus jaculo, visibiliter combustus est. Neocaesarea terraemotu corruit. Anno Domini 515 Alexandriae multi utriusque sexus homines arrepti a daemone, repente quasi canes latrabant. Vitalianus Aquilonis praefectus contra Anastasium tyrannideù assumit Hunni Baber diçti, Caspias portas egressi , Armeniam, Cappadociam, Galatiam et Pontum depopulati sunt. [page) 300 Anno Domini 520 Anastasius ex humili sorte, orientis imperator factus , illapsus verò in haereses, orthodoxis multas intulit injurias, maculavitque lmperii decus illuvie Eutichianae haeresis , quapropter divinam ultionem commeruit, qui fulmine tactus interiit. Anno Domini 527 In septimo Imperii Justini Caesaris anno 29 Maii die, in ipsa meridie motus terrae unà cum concutiente ebullione Antiochiae incumbens eandemque funditus quassans, deformem atque horrendam reddidit: et quicquid in ea eximium fuit, in solum conjecit. Ad quam cladem fulmen quoque accessit, ita ut ea mala calamitatem inter se divisisse viderentur. Bonam enim civitatis partem terraemotus et concussio solo aequavit. Si quid verò clades eae intactum reliquissent, ignis imminens consumpsit atque admirando modo in cineres redegit. [page) 301 Anno Domini 529 Antiochia iterum gravissimos terraemotus pertulit, quum deinde à Justiniano debitam consequuta est curam, seu provisionem, et Theopolis, id est, Dei civitas nominata. Unusquisque enim civium CHRISTI nomen pro foribus inscribens, eo modo terraemotum dispulit, quum Deus religioso cuidam homini, oraculo haec verba foribus inscribere praecepisset: CHRISTUS NOBISCUM: STATE. Anno Domini 538 Benedictum juniorem sanctitate clarum rex Totila pro Christo persequens, cum eum cum cella sua comburere voluisset, in clibanum ardentem eum projecit, qui inde die altero illaesus, etiam vestibus ilIaesis exivit. Gothi Romam obsident anno integro et Vitiges Cosroem Persarum regem contra Romanos sollicitat, Procopius libro 2 de bello Persico. Anno Domini 539 Mense Decembri cometa in Sagittario visus est. Tum in Italia cum Gothis belligeratum, quae gens tandem à Narsete, auxiliis Longobardorum extincta est. Anno Domini 541 Cum Narses adversus Iduald Brentorum regem jam bella suscepisset, in Longobardia et Liguriae praecipue partibus miraculose apparebant subito quaedam signacula per domos, hostia, cruces, vasa, vel vestimenta: quae si quis abluere conaretur, magis magisque apparebant. His statim subsequitur horrenda pestis, [page) 302 quae immaniter hinc inde grassabatur. Anno verò sequenti caeperunt nasci in inguinibus hominum, vel in aliis delicatioribus locis glandulae , in modum nucis seu dactyli, quas mox subsequebatur febrium intolerabilis aestus, ita ut in triduo homo extingueretur. Sin vero aliquis triduum transegisset, habebat spem vivendi. Erat autem ubique luctus , ubique lachrymae: nam et vulgi rumor habebat fugientes cladem vitare. Relinquebantur domus desertae habitatoribus, solis catulis domum servantibus. Peculia sola remanebant in pascuis , nullo astante pastore. Cerneres pridem villas seu castra repleta agminibus hominum. Postera verò die universis fugientibus, cuncta esse in summo silentio. Fugiebant filii cadavera insepulta parentum relinquentes: parentes obliti pietatis viscera et natos relinquebant aestuantes. Si quem forte antiqua pietas perstringebat , ut vellet sepelire proximum, restabat ipse insepultus: et dum obsequebatur, perimebatur. Dum funeri obsequium praebebat , ipsius funus sine obsequio manebat. Videres saeculum in antiquum redactum silentium: nulla vox in rure, nullus pastorum sibilus, nullae insidiae bestiarum in pecudibus, nulla damna in domesticis volucribus. Sata transgressa metendi tempus , intacta expectabant messorem : vinea amissis soliis radiantibus vuis illaesa manebant, hyeme appropinquante. Nocturnis seu diurnis horis personabat turba pallantium. Audiebatur à pluribus quasi murmur exercitus: nulla erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor, et tamen visum oculorum superabant cadavera mortuorum. Pastoralia loca versa fuerunt in sepulturam hominum, et habitacula humana facta fuerunt confugia bestiarum. In diversis Galliarum locis diversa signa visa sunt. Cometes apparuit die sancto Paschae, coelum ardere visum est, verus sanguis ex nube defluxit in vestimenta hominum. Cosroes Persarum rex quarta vice in Romanorum terras invadit, et à Belisario repellitur. Belisarius persico bello praefectus, Sisauranum deditione accepit. [page) 303 Terraemotus uniuersalis factus est per totum orbem, quo inter caeteras urbes Epidamnus etiam, quae nunc Dyrrhachium dicitur, plurima sustinuit damna: Et item Corinthus , quae in terra Graecia sita est. idem verò et Anazarbus quae secundae Cilicium genti praeest, pertulit. Quas urbes magna pecunia Justinus Imperator restauravit. Sub eodem imperio Edessenorum quoque Foelix civitas , quae maxima simul et populosissima in provincia Obscoenorum est, mirifica Scirti, qui eam praeterfluit, amnis exundatione, in tantum est afflicta , ut quum multa [page) 304 aedificia secum convulsa ille abstraxerit, tum infinitam hominum multitudinem abstulerit atque submerserit. Quos postquam unda rapuit, confestim instar torrentis, per mediam urbem profluens, evanuit. Quod ubi malum conquievit , tabula marmorea apparuit, hieroglyphicis literis haec significans. ΣκἱςτΘ σκιςτκσει τε κακὸμ σκἱςτκμα κολἱται Id est, Saltabit civi saltum saltator acerbum. Visa verò eadem tempestate est Gigantei generis mulier quaedam cujus vis hominis staturam excedens, longitudini ei proportione latitudo etiam respondebat. Artabanes Africam ac Carthaginem à Gontharidis tyrannide liberavit. Belisarius rursus ad Italici belli administrationem electus. Heruli Sclavinos apud Istrum vicerunt. Anno Domini 545 In Thracia quatuor milliariis mare exundans, multos homines absorpsit. Romam Totilas obsedit. Obsessi fame maxima pressi. Vi etiam obsessa Placentia à Gothis, ac tam gravi fame afflictata est, ut se invicem comederent. Qua necessitate coacti Totilae sese dediderunt. Anno Domini 546 Terraemotus magnus Constantinopoli Roma à Totila capta, muri pars tertia dejecta, urbs desolata quam Belisarius vacuam occupavit ac munivit. [page) 305 Anno Domini 547 Terraemotus Bizantii et alibi crebriores fuere. Nilus exundavit ut ante hac nunquam. Hunni et Totila saeviunt in Italia atque Illyriis, qui usque ad Epidamnum vastantur misere. Anno Domini 550 Arboris quae dicitur Sambucus, flores, grana et fructus, in flores grana et fructus vitis transformantur, authore Sigisberto. Sclauini denuo in Romanorum terras ingressi Romanos caedunt, ac tandem apud Bizantium fugantur. Anno Domini 551 Saevi terraemotus in Graecia fuerunt, et in Boeotia atque Achaia, et sinus Crissaeus ad extremum concussus est, loca plurima et urbes in praeceps absorptae sunt, plerisque locis terra submersa pessum ivit, atque alicubi quidem chasmata rursum cojerunt, alicubi verò hiatus perpetui permanserunt. Alboinus Longobardorum rex Justiniani auxilio cum Gepidis conflixit, Chunimundum regem eorum occidit, ac Gepidum nomen penè delevit. Anno Domini 552 Puer quidam in oriente Judaeorum filius, cum à coevis suis Christianorum filiis, ad hoc adductus fuisset, ut in ecclesia virginis Mariae, Christi Salvatoris corpus et sanguinem perciperet, propter hoc à patre suo projectus in fornacem ardentem, illaesus inde à Christianis extractus est. Contra Theodori vesaniam Constantinopoli synodus congregatur. Narses magno cum exercitu ingreditur, ac ad Taginam Gothos vicit. [page) 306 Anno Domini 554 Terraemotus quadraginta diebus Constantinopolim concussit. Franci ad Parmam duce Bucelino Herulos caeciderunt. Bucelinus autem à Dagisteo victus est. Anno Domini 555 Lanceae species in coelo apparuit à Septentrione in occidentem. Bucelinus et Amingus Francorum Duces à Narsete miserè interfecti sunt. Anno Domini 556 Medardo Noviomensi et Tornacensi moriente, coelum apertum est, et divina micaverunt luminaria spacio duarum horarum, Sigebertus in chronicis. Lotharius Francorum rex rebellantes contra se Saxones ac auxiliantes Thuringos, gravi pugna et excidio perdomuit: ac paulo post Tridenti in itinere obiit. Anno Domini 557 Prodigia plurima extitere. Ingentes terraemotus, concussiones et hiatus, stellarum faces admirandae , atque exundationes maris , quod propè ad quatuor milliaria in Thraciam excurrit. Et catellus caecus novas quasdam res peragebat, atque cuilibet suum tribuebat, et arcaniora quaedam signis commonstrabat. [page) 307 Anno Domini 558 Terraemotus decem diebus et noctibus Costantinopolim afflixit. Avares Constantinopolim sedem petentes veniunt. Narses Amatum Narbonensi Galliae , Francinonem Cisalpinae praefecit. Anno Domini 560 Terraemotu Beryto civitas corruit. Coi insulae concussae. Eo anno Lotharius tertiam reddituum ecclesiarum partem sibi vendicat. Anno Domini 565 Multa signa in sole et luna apparuerunt. Pestis miserabili strage Italiam ac praecipue Liguriam affecit. Regnum iterum divisum inter filios Lotharii Francorum regis. Anno Domini 567 Hastae igneae in coelo visae sunt, portendentes irruptionem Longobardorum in Italiam. Eodem anno Etherius, Avitatus ac medicus Justiniano insidias struentes, interfecti sunt. Anno Domini 568 Apud Londinenses in Anglia, arbores ardere ignibus visae sunt. In Eboraco fontes sanguiflui. apud Cantianos puer in matris utero risit. Quae prodigia contra Anglosaxones verissimè à Merlino [page) 308 Caledonio interpretata sunt. testis hujus rei eft Balcus; E coelo sanguis manasse dicitur, quum per idem tempus Longobardi Duce Albuino sese in Italiam effuderunt, ubi amplius 200 annis postmodum regnum obtinuerunt. Igneae acies in coelo per Italiam visae sanguinem emanantes, ac deinde pluribus diebus continuatis imbribus, tanta aquarum vi auctus Tiberis, ut magna strage populi, humiliora loca Romae submergeret , et similiter in quibusdam aliis civitatibus. Levigialdus Gothorum Rex, rebellantes Hispaniae civitates regionesque subegit. Longobardi ingenti multitudine cum filiis et uxoribus et aliis barbaris nationibus sub Albuino eorum Rege Italiam per Sirmium ingressi, eam possiderunt. Tubae sonoriferae auditae in caelo. Tempora hisce diebus extitere turbulentissima. D. Gregorius orbi finem imminere, et diem illum maximum Christi instare opinabatur. Longobardi nemine obstante Italiam invadunt. Paulus Aquileiensis Patriarcha aufugit, templa Christi eversa sunt, sacerdotes occisi, ac monachi pedibus in crucem acti, diaconi capite truncati, vulgus et agricolae, quod caput Caprae consecratum adorare, immolare diis , et de carnibus diis immolatis vesci nollent, interempti sunt. Praeter Ravennam et Romam, Italia sub imperium Longobardorum redacta est, quae adhuc ab ipsis Longobardia vocari vulgò solet. Anno Domini 573 In eo bello quod Romani contra Persas gesserunt, plurima prodigia Romanorum futuras clades portendencia, tum visa sunt, bos et recens natus in initio belli conspectus est, ex cujus cervice duo capita eminebant. [page) 309 Persae magno praelio circa Sagarthon a Romanis victi sunt. Heribertus rex obiit. Inter Hispanos et Francos magna contentio de pascha celebrando orta est. Anno Domini 579 Tertio anno Tyberii Constantini Imperatoris Antiochiae rursum maximus terraemotus circa meridiem coortus, publicas et privatas aedes ad ipsa fundamenta usque concussit, minime tamen in terram prostravit. Ipsa verò universa Daphne, quasi succisiuum ejus opus facta, corruit. Leonogildis Suevos in principio regni sui, victo Andeca rege eorum, Hispania expulit. Anno Domini 580 Ignis per caelum discurrere visus est. Hormisda rex Persarum incursans provincias Romanorum ignominiose victus à Romanis: proposuit edictum, ne rex Persarum per se ultra exeat ad praelium. Anno Tyberii Constantini quarto, lupi Burdegalam urbem ingressi, neminem metuentes devoraverunt canes. Mox [page) 310 Longobardi alpes transgressi Romam infestant, et Duces Longobardorum Gallias aggrediuntur, et vario bellandi genere Longobardi inter se colliduntur. Anno Domini 583 Turonis de fracto pane sanguis effluxit. Mumulus Amato suffectus, Longobardos redeuntes vicit. Avares Sirmium ceperunt. Tiberius Imperator dum in amentiam incurrit, diem suum paulo post obiit. Mauricio imperium multis prodigiis divinitus est praedictum, in multam enim noctem rem divinam eo faciente, atque incensum offerente, in basilica sacri Dei genitricis templi, quod a Justiniano apud Antiochenos nomen habet, velum quo sacrosancta mensa contegitur, igne comprehenso arsit. Ita ut in stuporem et consternationem conjectus Mauricius, ad eam rem expavesceret. Gregorius autem ejus urbis hierarcha, qui ibi praesens astabat, divinum quiddam id esse, atque res novas et sublimes denunciare dixit. Quum verò in oriente aliquando Mauricius esset, Christus ei evidenter et manifesto apparuit, et ab eo ut contumelias sibi illatas vindicaret, petiit. Quae sanè certa de imperio ejus divinatio fuit. A quo nanque CHRISTUS vindictam , praeterquam ab Imperatore atque eo tanto pere in illum pio, exhibendam efflagitaret ? Alia praeterea memoratu digna, qui eum in lucem produxerunt, de eo renunciarunt. Pater namque retulit, quum pro creaturus eum esset, in somnis se maximam vitem vidisse, quae ex cubiculo suo orta emerserit, omnisque generis maturos botros circumcirca pendentes, protulerit. Mater verò ipso partus tempore, è terra novum quendam, et variantem suavitatis odorem redditum esse dixit, illud insuper , quod anicularum est; et mihi prope incredibile, addens : persaepe eam , quae Empusa vocatur, alius verò Gilo dixerit, infantem ex [page) 311 cubiculo veluti eum devoratura, extulisse, nihil tamen detrimenti ei afferre potuisse. Quin et Simeones ille, qui prope Antiochiam stationem in columna habuit, quantum vix alius quisquam, bonis operibus peragendis commodissimus, et omni virtutum genere clarissimus, non modo multa per divinationem dixit, sed fecit etiam, quae imperium ejus designarunt. Eodem anno Joannes Mystaco orientis praefectus, Persas ad Nymphium fluvium vicit. In Francia Fredegundis novercae imperio Clodoveus natu postremus regius juvenis necatus est. Avares Constantinopolim venientes , stipendia 100000 auri singulis annis à Romanis sibi dando pasciscuntur. Anno Domini 586 Diluvium ingens praesertim apud Venetias et Liguria Calendis Octobris et magna tonitrua; et Romae maxima pestis secuta est, serpentum foetore ad litora projectorum. In Nilo fluvio animalia masculina ac foeminina visa sunt, quae usque ad lumbos humanam effigiem portendebant; et adjurata per Deum à mane usque ad nonam se videnda praebuerunt. Longobardi regem sibi praeficiunt Atharim Dephonis filium qui Flavius dictus est; à quo Flavii deinde reges appellati sunt. In Francia Fredegundis ejusque adulter Landrichus Magister equitum regem noctu à venatione redeuntem, ad Calam trucidandum curarunt. Caianus Sigidonem evertit: Anno Domini 589 In Italia et Romae praesertim dirae tempestates ortae sunt. Unde Longobardi Romam obsidentes assiduis imbribus turbinumque vi deterriti [page) 312 obsidionem dissolvere coacti sunt, et tanta est aquarum vis subsequuta, ut innumerabilis pene hominum pecudumque multitudo per Italiam, et Romae maxime, perierit. Cadaverum corruptione, pestis subsecuta est : qua etiam Pelagius Pontifex, posteaquam pontificatum 11 annis obtinuisset, mortuus est. Cum apparuisset per mensem cometa ; multi principes moriuntur, et anno ab illo quarto Mahumetus:qui postea tanquam magnus Dei Propheta Sarracenis leges dedit , in Arabia nascitur: Hormisdae filius, capto patre, Persarum regnum invasit. Romani etiam à Persis victi. Anno Domini 590 Nimiae pluviae inundarunt, et ita quidem, ut omnes dicerent ultimum judicii diem, prae foribus esse, tanta enim clades fuit, ut nullus graviorem à seculo fuisse meminerit. Magnus etiam draco in modum validae trabis, cum innumerabili serpentium [page) 313 multitudine, per Tyberim in mare descendit, à quibus suffocatae bestiae maris, et ad littus projectae, putredine aërem corruperunt. Anno Domini 591 Anno sequenti Hormisdam regem Persarum a Persis excaecatum, filius ejus Coldroe occidit, et ad Mauritium Imperatorem confugit, ejusque virtute Persas debellavit. Eodem tempore Tyberis fluvius, ita Romae ripas suas excessit, ut super muros urbis influens, maximam partem regionis occuparet, et plures domos everteret. De foetore quoque secuta est plaga pessima, quam inguinariam vocant, quae tanta fuit, ut etiam ipsum Papam Pelagium occideret, et passim subtractis habitatoribus plurimae domus in urbe vacuae remanerent. Anno Domini 593 Regnante apud Longobardos Agilulfo rege, venit ingens locustarum magnitudo in territorium Tridentinum, quae majores erant quam caeterae locustae, hae omnes herbas ac segetes agrorum depastae sunt: et hoc anno fuit ingens siccitas à mense Januario usque ad Septembrem, factaque est frumentorum penuria, ut fame quam plures perierint. In Gallia quidam in sylva caedens ligna, adeò à muscis infestatus est, ut per biennium amens fieret. Deinde sub religionis habitu exhibebat se pseudoprophetam : deinde magum, deinde etiam sanitates infirmis dabat , et Christum se [page) 314 esse dicebat, pro eo se adorari jubebat, nolentes se adorare cum populo, qui ei multus adhaerebat, impetebat hostiliter , postea tamen à quodam fideli occisus est, et ita sequaces ejus dispersi sunt. Hoc anno Recharetus rex Visigothorum, terminos Romanorum depopulatur. Gothi ad catholicae fidei unionem rediere. et Chianus Thraciam denuo invasit. Praecedente maxima siccitate, locustarum irruens multitudo, arvorum omnium proventum absumpsit. et hinc in Italia fame mirum in modum est laboratum. Anno Domini 594 Eodem Agilulfo regnante mense Januario apparuit stella cometis, mane et vespere per totum mensem. Quo mense etiam Joannes Archiepiscopus Ravennae obiit, et Evin dux in Tridento. et iisdem temporibus Bajoarii usque ad duo millia virorum , dum super Sclauos irruunt, superveniente Cacano, omnes interficiuntur. Patricius Romanus primus Italiae Exarchus contra Longobardos à Romano populo creatus est, qui magistratus [page) 315 antea non erat: Agilulfus cum Cachano Hunnorum rege pacem firmavit, illam ipsam per legatos è Pannonia postulante. Anno Domini 595 Gregorius Papa qui post Pelagium Romanae sedis gubernacula accepit levita , dum post septiformem letaniam ordinasset, intra unius horae spacium dum hi Deum deprecarentur ; octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt. Priscos iterum Sclauinos ad Istrum caedit ac praeda ingenti milites ditat. Caianus cum Agilulfo Longobardo pacem firmavit: Constantinopoli puer natus, quadrupes: et alter duos vertices habens, quae prodigia portendunt adversa locis, in quibus nascuntur. Thassilo à Childeberto ordinatus rex Bejoariorum, devictis Sclauis, triumphum obtinuit. Anno Domini 596 Sol ab ortu usque ad meridiem diminutus est ad tertiam sui partem. Longobardi in Cassinum montem irruentes diripuere omnia. Gallicanus in Italia, Romano patricio mortuo successit, ac pacem cum Longobardis fecit. Anno Domini 597 Prodigia multa atque horrenda hoc tempore visa sunt, quae futuras Machumeti calamitates, qui hoc anno in Arabia natus est, portenderunt. Nam uno eodemque anno, cometa horrendo aspectu Byzantii visus est. Guntranus praeterea moritur, cui testamento successit Hildebertus fratris filius. [page) 316 Anno Domini 601 Maritius Romanorum rex cum paulo post obiret praecesserunt multa prodigia. Primum enim cometa maximus visus est plurimis coruscans diebus. In Thracia codem tempore mulier puerum genuit monstrorum prorsus, naturaeque ipsius piaculum. Oculis namque, palpebris, et superciliis caruit, neque reliqua corporis constitutione formam et effigiem justam habuit: quippe cui neque manus, neque brachia essent, et cui ad coxendites cauda piscis illis innata dependeret. Quod portentum ubi Mauritius Imperator vidit, interfici id jussit, gladiumque statim exosculatus est. Mater autem quae monstrum ipsum protulerat , quandoquidem sua culpa ad inopinatum miraculum nihil contulisset, crimine absoluta est. Tum etiam ex imperialibus equis praestantissimus, et aureo ornatu spectatissimus, de repente concidens, ruptus est. In suburbanis autem imperantis civitatis vicis, alia quoque monstra nata sunt: puer videlicet, quatuor pedes habens, et biceps alter, uterque verò ferro concisus est. Decimonono imperii Mauricii anno, Mena praefecto Aegyptum gubernante, etiam in flumine Nilo portenta quaedam extiterunt. Postquam namque praefectus in Delta (locus hic apud Aegyptios praeclarus, ex literae ejus figura nomen adeptus) venit, et in ipso diluculo ad amnis ripam iter fecit, subito ex fluminis alveo vir quidam horrorem secum afferens, prodiit , vultu Giganti [page) 317 similis,aspectu gravi,capillo subflavo, et canis resperso, pectore ingenti, dorso et brachiis heroicum quiddam prae se ferens, atque pubetenus quum subinde ex undis subsiliret, spectandum se praebens, reliquo verò corpore sub aqua latens, veluti erubesceret , sic arcana naturae occultavit. Eum ubi dux conspexit, solenniter eum identidem adjuravit, si quidem daemonium esset, ut è conspectu abiret, et in solitudinem se reciperet: sin creatrix aliqua vis id protulisset, ut ne prius spectandum se subduceret, quam omnes inopinato aspectu satiati essent. Itaque animans id (hominem enim dicere non ausim) diutius constitit adjuratione constrictum, seque [page) 318 omnibus conspiciendum dedit. Tertio deinde die, sub auroram, aliud etiam animans sub muliebri forma (nam id natura satis indicabat) ex undis emersit. Nam vultus ipsius lenitas, comae prolixitas, nec non reliqua corporis constitutio, et capilli partim complicati, partim soluti, formaeque splendor, foeminam esse denunciabant, sed coma ei subnigra, facies candida, nasus mediocris, et digiti in manibus decentes erant. In ore tenera florebant labia, ubera leniter intumescebant, et papillae à pubertate recenti paululum prominere conspicienti videbantur. Reliquas mulieris partes flumen occultabat, arcana thalami conjugalis mysteria, spectatoribus, perinde atque eis qui sacris secretioribus initiati non essent, subducens. Dux igitur ipse et cohors ejus usque ad occasum Solis, spectaculo eo oculos pavere, quo tempore et animalia ea intimos amnis recessus subiere, quum silentio sese videnda exhibuissent. Muta namque taciturnitate, conspectu sui amatoribus praebuerunt. Ex omnibus verò infaustis hisce indiciis Imperator gravem rerum exitum conjectando colligebat. Et jam tum futuri casus metu perturbatur, propterea quod, qui diligenter historias conscripsere, haudquaquam commoda Rebuspublicis ejusmodi prodigiorum ostenta esse, memoriae prodiderant. Non multum intercessit temporis, quum Priscus et Commentiolus regionum Europae praefecti, soluta ea, quam arte quadam cum Chagano Abare pepigerant, pace, clam id jubente principe, ratibus Istrum trajecerunt. Atque ubi primum in Viminacium (insula ea est in Istro flumine sita) delati, et deinde subito cum barbaris et quibusdam aliis congressi sunt, unius mensis spacio plurimis praeliis supra triginta millia Abarum, Gepidum, et Slavinorum interemerunt, eorundemque ultra quindecim millia ceperunt : et victoria tali potiti , qualem vix unquam aliquis ab hostibus reportasse cognitus est, retrocesserunt. Anno Domini 603 Tanta apparuerunt prodigia quanta nunquam antea, quibus futurae calamitates portendebantur. Nam et Cometes visus est perlucidus mense Septembri ac Novembri. Anno eodem igitur Mauritius Imperator à Phoca occisus est, ac deinde Bonifacius tertius pontifex magna contentione impetravit, ut Roma caput ecclesiarum et diceretur et haberetur. [page) 319 Dum Gregorius Agilulfus Longobardorum rex cum Theodorico, Francorum rege pacem iniisset , pestis gravissima Ravennam et eos qui circa oram maris erant, vastavit , et sequenti anno totum agrum Veronensium adeò attrivit, ut dimidia hominum pars non relicta sit. Paulus Wanefridus libro 4. capite 15. Tunc signum sanguineum in coelo apparuit, quasi hasta sanguinea, et lux clarissima per totam noctem cunctis apparuit, et Theodopertum Francorum Regem cum Clothario patruele suo belligerantem graviter afflixit. Sequenti anno Agilulfus Dux, qui Farualdo apud Spoletum successerat, moritur. Anno Domini 604 Theudeperto Francorum rege apud Gallos imperante, dum Franci cum Saxonibus pugnantes cruentam stragem edidissent: Apud Ticinum in Basilica Beati Petri Apostoli, Petrus cantor fulmine ictus est. Paulus Wanefridus Longobardus libro 4 capite 32. Mense Aprili et Maio apparuit in caelo stella, quam cometam vocamus, et eodem anno Severus Patriarcha Aquileiensis diem suum obiit, eodem deinceps anno mense Novembri et Decembri iterum cometa apparuit. Et eodem tempore Candidiano defuncto, apud gradus, Patriarcha Epiphanius creatus est, et sic illo tempore duo Patriarchae Romanis esse coeperunt. Anno Domini 605 Lotharius et Theodericus cum praelia inirent inter se et 30 hominum millia caederent: in eo praelio Angelus Domini evaginatum [page) 320 gladium super populum tenens visus est. Moritius Imperator cum interfectus esset, grassantur per Romanorum provincias Persae ac Hunni. Anno Domini 617 Cometes per mensem apparuit. Tum Cosdras Persarum rex Hierosolymam diripuit. Polydorus Vergilius libro 3 prodigiorum. Hoc anno etiam Persae totam Palestinam devastarunt. Zachariam Patriarcham cum ornamentis ac populo abduxerunt. Sigebertus. Funccius autem in annum Christi 615 retulit. Anno Domini 633 Sigebertus infans filius Dagoberti Francorum regis, 40 dierum, a Sancto Amando baptizatus, tacentibus cunctis, Amen respondit. Terraemotus vehementissimus, in Palestina factus. signum in coelo visum gladii formam habens, quod 30 diebus versus meridiem stetit, quo Sarracenorum potentiam significatam putant. Inter Romanos ac Sarracenos bellum implacabile ortum. Dagobertus rex Sclavos debellavit idololatras. Codovallo Britannorum rex auxilio Pendae Merciorum tyranni, à Nortumbris defecit. Eduinus in clade occubuit. Anno Domini 639 Antiochia iterum circa horam noctis tertiam una cum sonitu multo ingens terrae concussio et ebullitio subito coorta est, et [page) 321 uniuersam urbem ex fundamentis ipsis convulsit, et cum quae in altum sublata fuerant aedificia dejecit , tum verò quae firmamentis suis profundius innitebantur ex inferioribus locis in sublime excutiens projecit : ita ut structurae omnes sanctissimae ecclesiae praecipites pessum jerint , et ipsum duntaxat hemisphaerium loco suo permanserit : quod Euphraemius Episcopus è Daphnes luci tignis, quum sub Justino terraemotus grassatus esset, construxerat. Aliis namque terrae concussionibus in parte septentrionali labefactatum fuerat, eaque de causa tigna, quae id sustinebant, habuerat. Ea tum ingenti vehementique motu ita humi prostrata sunt, ut hemisphaerium haud aliter quàm regula quaedam in suum locum restitutum sit. Quin et aedificia multa in regione urbis , quae Ostracina dicitur, concussa corruere: atque id etiam, quod nomini suo respondet Ψκφἱομ , id est, psephion dictum: item ea quae vernacula lingua Brysia nominata sunt, et insuper aedes quoque Deigenitricis vicina, ubi media porticus sola mirificè est conservata. Labefactatae etiam admodum sunt omnes in planitie turres, moenibusque aliis, praeterquam solis propugnaculis intactis atque in eis ipsis propugnaculis, saxa quaedam in diversam partem conversa, non conciderunt. Multae praeterea aliae sacrae aedes cladem eam senserunt: et utrunque publicum lavacrum, ex pulcherrimo statu, ad eam quae ex diametro est, deformitatem collapsum. Magna verò etiam multitudo ruinis oppressa est, adeò, ut nonnulli conjecturam ex annona capientes, circiter 60000 hominum ea calamitate interisse putent. Gregorius ipse urbis episcopus, praeter spem omnem servatus est. Nam tectum et habitatio, ubi consederat, omnis paulo post concidit : neque periculum id quisque evasit, praeter quam ipse, et qui ei praesto erant, qui ipsum unà cum lectulo sublatum, fune demiserunt, quum alius terraemotus, locum alium ruinis ad id [page) 322 patefecisset, per quem periculum imminens effugerunt. Alia res salutaris urbi ei accidit, benigno et misericordi Deo bonitate & lenitate sua minas comprimente, miserationisque et misericordiae yirga castigare hominum vitia statuente. Nam nullum exortum est incendium, cum quidem multus ubique in urbe esset ignis, in focis ipsis scilicet, privatisque et publicis lucernis, fornacibus, balneis, culinis et officinis aliis, in quibus opifices artes suas exercent. Multi autem ex claris et insignibus viris eo terraemotu interiere, quorum unus etiam fuit Asterius, concussionibus ejusmodi et ruina exanimatus. Hoc anno Sarraceni occuparunt Syriam. Hyaidus Mesopotamiam Romanis ademit. Judaei omnes, qui Christum profiteri nollent, à Dagoberto Francorum rege ex Gallia pulsi sunt. Anno Domini 648 Procella ingens Constantinopolim , et agros hortosque adjacentes, evulsis arboribus et herbis, vastavit, Sarraceni Africam invasere fugato Gregorio tyranno, eamque sub tributum egerunt. Rodulphus Toringiorum dux, tributa negans, à Sigiberto Austrasiae rege vincitur tributumque dare cogitur. Anno Domini 650 Ignitus lapis quasi massa candentis ferri ad occidente volitans venit, et draco ingens a multis visus est. Annis proximis Liutholphus dux Othoni patri suo rebellat. Adelbertus comes occiditur. Hungari Noricam, Franciam, Italiamque depopulantur. Anno Domini 653 Anno Constantis Imperatoris undecimo, cinere pluit, unde metus magnus Constantinopolim invasit, ignis de caelo cecidit, et pestis statim gravissima tribus aestivis mensibus grassata est. Visus est etiam revera malus angelus civitatem circumiens, qui quoties venabulo domos inhabitantium percussisset, tot eadem die homines leto tradebantur. Constantinus Imperator misso Exarcho ad Italiam, Dei ecclesiam impugnat. Martinus Papa cum Imperatori [page) 323 Constanti resisteret, ab eo in exilium actus moritur et vacat sella pontificia menses 14. Anno Domini 662 Eclipsis Solis facta est hora 10 quinto nonas Maii Indictione septima. Saeva lues et pestilentia Britanniam invasit. Deusdedit Archiepiscopus obiit. Constans ob tyrannidem in pios sacerdotes, et fratris necem suis exosus, Romam petit. Constantinus Imperator multos Longobardorum capit. Beneventum obsidet, ibique Grimoaldus rex exercitum ejus graviter atterit. Anno Domini 673 Anno Constantini quinti Imperatore quarto, iris atque ignis apparuit in caelo mense Martio adeò horrendae magnitudinis, ut mortales ultimum consummationis diem praestò esse clamitarent. Ejus anni pestis magna hominum ac jumentorum clade Ticinum afflixit. Ac Sarraceni in Romanorum fines irruentes, omnia devastarunt, atque Cizicum ceperunt. [page) 324 Anno Domini 674 Anno ejusdem quinto, in Italia tantae pluviae et tonitrua fuerunt, ut homines et pecora solo fulgore interirent. Tanta praeterea imbrium atque pluviarum fuit copia, ut homines neque triturare, neque in horreis frumenta recondere potuerint. Quo factum est, ut ex ipsis pluviis, denuo legumina renascerentur, et ad maturitatem devenirent. Anno Domini 676 Ab Augusto per tres integros menses stella horrenda radiis coelos penetrans , ab oriente Solis, ad gallicantum usque ad Solis occasum apparebat, quem Epidimia labes in regionibus orientalibus subsequuta est. Coelum maximo spectantium terrore decem dies est visum ardere, et mox eo trienno, crinita stella tribus mensibus apparuit, cecideruntque coelo imbres perpetui , et tonitrua horrenda, qualia nunquam hominum memoria fuerant audita, creberque casus fulminum, quibus expiandis saepè Theodatus supplicationum indixit populo, et ipse solenni more pompam secutus est. Obiit diem Theodatus magno dolore civitatis , anno pontificatus sui quarto, et in Vaticano situs est. Donus est inde sedem adeptus. Sarraceni Liciam, Ciliciamque bello fatigant. Pestis magna Ticinum afflixit. Anno Domini 677 Locustae magnis agminibus per Syriam et Mesopotamiam volitarunt. Proximo anno Balinicus architectus Romam venit ex Heliopoli Syriae, qui ignem marinum invenit, quo deinde usi Romani, Sarracenorum naves combusserunt. Anno Domini 682 Temporibus Constantini quarti principis, statim post universale sextum Constantinopolitanum concilium, per octavam inditionem, luna eclipsim passa est, solisque defectio eodem penè tempore hora diei quasi decima, quinto nonas Maias. Moxque subsequuta est gravissima pestis, quae tribus mensibus adeò grassata est, ut etiam parentes [page) 325 cum filiis, atque fratres cum sororibus bini per feretra positi Romae ad sepulchra ducerentur. Pari etiam modo Ticinum depopulata est: ita, ut cunctis civibus per juga montium fugientibus, in foro et per plateas civitatis, herbae et frutices nascerentur. Eodem praeterea anno Muhamas Sarracenorum Ammiras moritur, post quem Girith filius ejus administrationem accepit. Constantinus Heraclium et Tyberium fratres ab imperii consortio dimovit, ac cum Tyberio filio regnare coepit. Anno Domini 685 Anno ejusdem Constantini decimosexto, mons Vesuvius igneus in regno Neapolitano, olim bonitate vini celebratus, semper emittens fumum et ignes, sicut aetna in Sicilia iterum exarsit. Aegyptiorum maxima multitudo Aphricam ingressa, Carthaginem spoliatam prius penè diruit. Egfridus rex Nordanimbrorum à Pictis perimitur. Picti, et Scoti, et Britones Anglos vexant, ac libertate quam olim per Anglos perdiderant, recepta: multam Angliae partem devastant. Anno Domini 687 Stella horrenda circa Dominici natalis diem, circa Vergiliarum orbem apparuit, quae totis diebus et noctibus usque ad Epiphaniam [page) 326 duravit. Benedictus secundus Romanorum Pontitex obiit. in cujus locum Joannes ejus nominis quintus suffectus est. Pipinus et Martinus Austrasiorum Duces, ab Ebroino vincuntur , ac Martinus contra fidem occiditur. Pertharith Longobardorum rege mortuo, Chuniperth filius in regno successit. Edrich Anglorum rege mortuo, externi reges gentium , regnum Angliae disperdunt atque lacerant annis quatuor. Anno Domini 690 Aquae diluvium fuit in finibus Venetiarum et Liguriae , caeterisque regionibus Italiae , quale maximum post Nohae tempora creditur non fuisse. Factae sunt lacunae possessionum seu villarum, hominumque pariter et pecudum magnus interitus , destructa sunt itinera, dissipatae viae, tantumque Athesis fluvius excrevit , ut urbis Veronensis muri ex parte una subruti fuerint , fuit autem inundatio illa Calendis Novembris quin et tantae [page) 327 coruscationes et tonitrua tunc fuerunt, quantae vix aestivo tempore fieri solent. Tyberis quoque Romae in tantum excrevit, ut aquae ejus supra muros influerent, et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum ejusdem fluvii cum multa serpentium multitudine, draco etiam mirae magnitudinis per urbem transiens usque ad mare descendit. Subsequuta est statim hanc inundationem gravissima pestis, quam inguinariam appellant, quae tanta clade populum devastavit, ut ex inexistimabili multitudine vix pauci remanerent. Anno Domini 695 Anno Justiniani Imperatoris nono , defectio solis facta est, hora diei 3 ita ut quaedam stellae suo splendore in coelo ab omnibus conspicerentur. Justinianus Imperator sanctam sextam synodum infirmare conatur , et Sergium Papam in hoc sibi resistentem, ecclesiam deturbare frustra nititur. (page) 327 Anno domini 714 Magnus fuit terraemotus in Syria. Constantinus 23 papa moritur, cui in sede pontificia Gregorius secundus, juxta Platinam, Sigebertum ac alios successit: Sunt enim cui Blondum imitantes, Stephanum secundum substituant. Obiit et eodem anno Pipinus, qui filium suum ex Alpiade Carolum Tutidem sive Martellum cognomento, principatus sui haeredem reliquit. (page) 328 Anno domini 719 Sarraceni Constantinopolim obsidentes frigore, fame, et peste affliguntur. Caeterum obsidione urbis soluta, Sarracenorum naves prodiogiosa grandine submersae sunt, ita, ut tantummodo decem evaderent. Anno domini 722 Anno Leonis quinto in Campania Italiae frumentum combustum, ordeum et legumina quasi pluvia de coelo ceciderunt. Et anno sequenti Carolus Saxones debellat. Rigobertus episcopus Remensis a Carolo ab episcopatu deponitur. quemadmodum et Eucherius Aurelianensis episcopus, qui contra Raginfredum juvare noluisset. Anno domini 729 Duo cometae apparuerunt, atque ob id pracipue memorabiles, quod orientem solem unus praedecebat, alter occidentem sequebatur. Gregorius secundus ejus nominis pontifex maximus, posteaquam annos decem et sex sedisset, diem suum obiit. Cui ejusdem nominis tertius, natione Syrus successit. Cazari in (page) 329 Sarrecenos insurgunt, et magnam eorum stragem edunt. Ab Eudone Sarraceni ex Hispania evocantur. Anno domini 735 Ignis in coelo visus. Luitprandus Longobardorum rex Romam obsidione cingit, quo timore Gregorius Pontifex Maximus Carolum Pipini patrem in auxilium vocavit. Sarraceni Galliam invasere denuo. Avenioneque proditione occupant.Martellus urbem vi expugnatam recipit, fugato Athino Sarracenorum rege. Anno domini 740 Terraemotus ingens Constantinopoli septimo Calendas Novembris quo templa et monasteria corruêre, & duravit hic motus anno integro. Leo pontifex 14 Calendas Julii moritur, cui Zacharias successit. Anno domini 744 Constantino imperante, cinis de coelo cecidit. Constantinus quarto nonas Novembris Constantinopolim vi capit, ac Artabas dum cum duobus filiis oculis privat. Hunni septem itineribus totidemque exercitibus Scythiam ingressi, Pannoniam repetunt. Anno domini 745 Cometa in Syria apparuit, quam pestis magna subsequuta est, quae sensim omnes maris insulas, et totam Graeciam invasit. Mirabile quiddam notatuque dignum, quod singulariter Functius refert, hac tempestate contigit. Hali Sarracenorum apud Damascum princeps, Petrum ejus loci Archiepiscopum, eò quod liberè Sarracenos atque Manichaeos erroris arguisset, lingua mutilatum in ulteriorem Arabiam, ad Eudaemonem exulatum misit. Hoc (page) 330 Petrus quidam alius Sarracenorum scriba audiens, magno se animo, ut martyrii coronam mereri posset, Sarracenis opposuit. Nam cum eo ipso tempore gravi morbo detineretur , primores Arabum ad se vocavit, quos ex more venientes, cum et antea rationes tributorum ab eo recipere essent assueti, in hunc modum alloquutus est. Quamvis mihi satis constet infideles vos esse amicos , tamen pro eo quod aegrotantem me visitare dedignati non estis, cumulatam vobis à Deo mercedem reddi ex animo desidero petoque. Atque vos mei quod nunc condo testamenti testes esse volo, rogoque vehementer, ut auribus hoc præceptum intimis visceribus quotidie ruminandum recondatis. Id verò tale est. Omnis qui non credit in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, consubstantialem et divinam in monade trinitatem, mortuus est anima et aeterno dignus supplicio. Talem verò Mahomet esse Pseudoprophetam vestrum confiteor, quem et Antichristi esse precursorem nihil addubito. Discedite ergo discedite, coelum vobis testor terramque, ab ejus nefandissimis nugis et fabulationibus. Hoc enim vobis consulo, ne simul cum illo in perpetuum cruciemini. Haec dicentem Arabes stupore aut vesania magis, ex rei novitate perculsi, delirare hominem, atque ex languore rationis usum amisisse rati, parvi tum fecerunt. Ac cum haud ita longe post ad pristinum valetudinis statum rediisset, majori quam ante hac unquam voce clamavit. Anathema este Mahemut, et fabulosum scriptum ejus, cunctosque ei tam obedientes quam credentes, aeterna sub maledictione perituros. Cumque hoc saepius atque in publico proclamasset, à Sarracenis furore agitatis, vi abreptus, capiteque truncatus, martyr ut optaverat, Christi effectus est. (page) 331 Anno domini 746 Anno Constantini imperatoris quinto, in Calabria, Sicilia et aliis quibusdam locis in vestibus hominum, et in velis ecclesiarum apparuerunt cruciculae, quasi oleo designatae: et eo anno secuta est horrenda pestis, quae in Sicilia incepit ac deinde sensim omnes maris insulas ac totam Graeciam invasit. Et Cachis Longobardorum Rex, dum rupto foedere Romam vexare nititur , à Zacharia Pontifice, non solum reprimitur, fed ejus instinctu cum uxore et filiis Romam veniens, monachus efficitur. Anno domini 747 Terraemotus Palestinam maxime afflixit, praecipue sanctam civitatem. pestis Constantinopolitanam urbem vastavit. Sarraceni Cyprum classe invadunt: In Francia Pipinus fratrem suum Griphonem sibi machinas struentem persequitur. Anno domini 752 Anno Constantini imperatoris undecimo, terraemotus terribilis factus est, quo urbes, aliae quidem penitus corruerunt, aliae aliqua (page) 332 ex parte subversae sunt, aliae a montanis ad subjecta campestria cum muris et habitatoribus suis integrae et salvae plusquam sex milliaria transmigraverunt. In Mesopotamia etiam terra dirupta est, usque ad duo milliaria, atque alia terra nimis alba & arenosa de profundo ascendit. Et ex ea animal Mulinum ascendit incontaminatum humana voce loquens: et incursionem gentis ab heremo adversus Arabes pronuncians. Anno domini 752 In Francia nocturno tempore visum est, magnum signum in coelo, globus scilicet igneus, à parte Australi declinans à Galliae finibus, in partes Longobardorum. Theodosiopolis et Mitilenae à Constantino receptae. Pipinus à Stephano Pontifice contra Astulphum in auxilium ascitus, in Italia Longobardos vicit, eorumque regem Papiae obsedit Muruha. Anno domini 757 Terraemotus in Palestina et Syria. Altero ab hinc anno, nimirum decimo octavo, Constantini accidit, ut Magi quidam ex Maurophoris Persis in tantam delaberentur dementiam, ut sibi ipsis atque aliis stultè credulis persuaderent, si venundata substantia omni (in quem usum pecuniam collegerint, pauperibus ne data sit, nec ne incertum est) nudos se de muris civitatis dejicerent, tum sine mora eos ad coelum sursum volaturos esse, perierunt hac insania permulti, ac tandem sedecim ex majorum principibus per Sarracenorum principem interfectis , dementiae finis impositus est. Stephano 2 pontifice mortuo, Paulus primus in Sede Romana successit. Pipinus fortiter Saxonum munitiones irrumpit, et post multam stragem, eos sibi tributarios fecit. Facta est hoc anno regni Nortumbrici inclinatio. Osoulcus ejus rex mox domestica factione, oppressus interiit. (page) 333 Anno domini 758 Astulphus Longobardorum rex, qui Romanos sibi tributarios facere conabatur, fulgure tactus interiit, posteaquam regnasset annos 32. Anno domini 760 Eclipsis solis facta est 18 Calendas Septembris hora 9 et anno proximo pridie nonas Junias hora 6 mox Pipinus rex francorum Parisiis moritur et Paulus quoque Pontifex Maximus Constantinus à Bulgaribus victus nobiles multos cum exercitibus amisit. Arabes Armeniam invadunt. Anno domini 761 Cometa in oriente decem diebus effulsit: alius in occidente diebus 21. Chilpingus Avernensis et Amingus Pictaviensis comites congressi militibus Pipini cum multis perimuntur. Anno domini 763 Constantini imperatoris anno 22 gelu magnum ortum à Calendas Octobris usque ad Februarium. Unde pelagus Ponti usque ad centum milliaria, prae glaciei rigore, fuit in duritiem lapidis versum: (page) 334 habens 30 cubitos à superficie in profundum. Nix quoque per 20 cubitos illud cooperuit, ita ut inde mare confirmaretur, ac pedibus calcaretur. Intra mensem verò Februarium gelu concissum est in diversas species, instar montium. Hoc ipso anno etiam stellae visae sunt de coelo cecidisse, unde homines miraculo territi finem mundi imminere putaverunt. Cometa Docetes in oriente apparuit. Bulgares occisis principibus suis, Zeletin ducem faciunt, qui gravi bello à Constantino victus, à suis occiditur, ac Paganus ei sufficitur. Anno domini 765 Iterum stellae de coelo cadere visae. Secuta est siccitas magna. Constantinus Bulgares classe invadens, naufragium passus est, in quo multa hominum millia amisit. Turci iterum egressi cum Arabibus bellaverunt. Anno domini 776 Anno Constantini 35 Saxonibus Heresburch Castrum obsidentibus, gloria Dei super ecclesiam apparuit omnibus, duobus scilicet scutis, sanguineo colore flammantibus, quosdam motus ut in bello per aëra, dantibus. Et statim Carolus rex in Saxoniam veniens, munitiones irrupit. Victoria de Longobardis adepta, totaque Italia subjugata est. Papa ei jus eligendi pontificem, et ordinandi Apostolicam sedem, et dignitatem (page) 335 Patriarchatus concessit. Eodem anno Constantinus contra Bulgares movens exercitum, miserabili morte ac ejulatu interiit. Anno domini 778 Eodem tempore dum in Hispania à Gallis tristi eventu est bellatum pridie Calendas Februarii decima septima luna, sol circa meridiem defecit quum triduo ante luna idem passa esset. Acies eadem nocte apparuere visa est, et Mercurii stella 16 Calendas Aprilis in medio sole velut macula quaedam nigra. Subegerat Carolus Magnus Francorum rex oraculo, ut ille ait, monitus, multo maximam Hispaniae partem, quo bello Pampilonia est capra, Osca, Lucema, et aliae urbes opibus insignes, magis divina quam humana ope, ut Turpinus significare: videtur. Mox Sarracenis ex Aphrica Aigolandi ductu, eam sibi terram vindicantibus, iterum à Carolo provincia repetita est, ad Baionamque Vasconiae urbem, aliquoties est ex provocatione, ac per partes dimicatum varioque eventu: postremo, totis utrinque viribus in aciem descensum, caesaque praelio quadraginta hominum millia Christiani nominis; et in his Milonem Anglerium Rolandi Patrem. Anno domini 782 Pluit sanguine, qui etiam e terra fluxisse tradit. Aliaquoque multa prodigia narrata sunt. Hac tempestate Constantinopoli, vel ut alii scribunt, in longis Thraciae muris quidam homo fodiens, invenit arcam lapideam, quam cum expurgasset et revelasset reperit virum jacentem, et conglutinatas arcae literas, continentes haec: CHRISTUS NASCETUR EX (page) 336 VIRGINE MARIA, ET CREDO IN EUM, SUB CONSTANTINO ET EIRENE IMPERARORIBUS: O SOL ITERUM ME VIDEBIS. Eodem autem anno quo haec inventa sunt Eirene cum filio Constantino ad annos decem regnare coepit: Saxones rebellavere, à Carolo magno Francorum rege victi,qui seditiosos usque ad quatuor millia quingentos ei tradiderunt obsidesque tribuerunt: Anno domini 784 Eclipsis solis facta est 15 Calendas Octobris hora 2, et cruces in vestibus apparuerunt. Carolus Magnus per Alemanniam ad fines Baioariae rebellantes cum maximo exercitu persequitur. Carolus venit in Franciam cui et Baioaria subjecta est. Anno domini 787 In agrum Fusingensium aëre sereno et tranquillo, diversi generis ligna de coelo ruisse, literis proditum est. Moses Ammiras moritur, post quem Aron frater ejus Sarracenis imperat. Carolus Franciae rex Romam veniens, contra Heregisium Beneventi ducem, bellum suscipit. Bellum inter Francos ac Avares ortum. Anno domini 791 Tyberis maxima Romae et insolita facta est inundatio, in qua fluvialis aqua in torrentis speciem, per Flamminiam portam (quae nunc Populi dicit) cum magna hominum et rerum strage, late longeque expatiata est, magna pars urbis enavigata cymbis fluvialibus, quibus pontificis jussu cibaria sub ministrata sunt pauperibus nequeuntibus in apertum exire, omnique alioqui ministerio carentibus. Tecta urbis et armenta, in praeceps acta. Obfuit Cataclysmus ille non tantum in (page) 337 praesens, sed causa etiam fuit, ut sequenti anno sit Romae frumenti inopia laboratum. Consolatus est civitatem ejus modi clade Hadrianus pontifex, multa multis dedit, ut calamitas illa minus sentiretur, muros et turres urbis aquarum vi dirutas refecit. Hoc anno etiam terraemotus in Februario Constantinopolim quatit. Et Eirene filium imperio privat, et sola regnat. Bellum Hunnicum inchoatum est quod octo ferè annis duravit. Arabes Cyprum invadunt. Anno domini 797 Eo anno quo Hyrene imperatrix erepto sibi imperio, foemineo dolore abusa, Constantinum filium suum oculis ac imperio privavit. atque Carolus rex Saxones gravi praelio vicit: Sol obtenebratus est per dies 17. Terraemotus in Creta et Sicilia. Item alius Constantinopoli valde horribilis. Mox Constantinus moritur, ac in Hispania Barcinona Sarracenis reddita, à Caroli militibus obsessa est. Anno domini 800 Dum Spoleti versatur Carolus magnus imperator, (page) 338 pridie Calendas Maii, hora noctis secunda terra graviter tremuit, tectum divi Petri Romae corruit, in Italia, Germania, Gallia, circa Rhenum urbes pleraque et villae afflictae sunt. Ob Hiberni temporis clementiam subsequuta est pestilentia. Circa haec tempora imperium ab oriente in occidentem translatum. Gerardus dux Bavariae in Pannonia Avaribus congressus, perimitur. Baleares infulae Francorum auxilio à Sarracenis defenduntur. 800 Anno Hyerenae imperatricis tertio in mense Julio contra naturam aspera, et gelu concreta bis fuit pruina, sed nihil fructibus nocuit : et eodem anno qui ab Imperatore Constantinopolitano desciverant, tunc in gratiam redierunt : et Pipinus rex Italiae ordinatus est. Anno domini 802 Anno 2 Caroli magni imperatoris, apud Spoletum pridie Calendas Maii, hora noctis secunda terraemotus maximus factus est, qui totam concussit Italiam, quo motu tectum basilicae beati Pauli Apostoli, magna ex parte cum suis trabibus decidit. (page) 339 Et in quibusdam locis, urbes et montes corruerunt. Eodem anno quaedam etiam loca in Germania circa Rhenum, et in Gallia contremuerunt. Et statim ingens pestis, per idas regiones secuta est. Carolus Saxones trans Albim in Franciam transtulit, ex quibus Brabantini et Flammingi prognati sunt. Anno domini 803 Anno 3. Caroli magni imperatoris, luna ter obscurata est, et sol semel, aciesque mirae magnitudinis in aëre visae sunt. Nicephorus fraude imperium occidentale occupat, pulsa in monasterium Eirene. Abotriti Saxonum terram trans Albim à Carolo habitandam accipiunt. In Italia civitates Ostona et Luceria contra Carolum sentientes, in deditionem acceptae. Anno domini 805 Eclipsis solis facta est 3 Idus Februarii hora 6. Orta est magna inter Godafridum Normanorum regem et Carolum Magnum simultas. Egino episcopus Constanciensis mortuus eft. Saxones perpetuo rebellantes, perpetuo hoc tempore victi ac Romanam religionem (page) 340 accipere coacti sunt. Carolus imperatoris Caroli filius, Bethemanos sibi rebellantes, devicit, Lethone eorum duce perempto. Anno domini 808 Anno Caroli imperatoris octavo, pridie Calendas Februarii, luna 17 facta est Eclipsis solis, in medio die, utroque sydere in 25 parte Aquarii. Item 4 Calendas fuit Eclipsis lunae, et apparuerunt acies in eadem nocte mirae magnitudinis, et sol stetit in 12 parte piscium, et luna in 11 parte virginis. Nam et stella Mercurii 16 Calendas Aprilis visa est in sole quasi parva macula nigra tamen, paululum superius medio centro ejusdem syderis. Sed quoniam primum intravit, vel exiit nubibus impedientibus, annotari non potuit. Item 11 Calendas Septembris lunae fuit Eclipsis hora noctis 3 sole in 5 parte virginis existente: et luna in 5 parte piscium. Sicque ab anni superioris Septembri, usque ad Septembrem sequentis (page) 341 anni luna ter obscurata est, et sol semel. Nicephorus imperator orientis rapta Theophania ac à marito divulsa, eam Stauratio filio jungit, in cujus nuptiis ipse sceleratus duas honestas virgines corrupit: In Britannia Eardulphus rex Nordanimbrorum, patria ac regno pellitur. Gothricus Danus, Abrotritos domuit. Anno domini 810 Eclipsis solis facta est 7 Idus Junias hora 2. Item eodem anno Eclipsis solis pridie Calendas Decembris hora 3. Pipinus Caroli Magni filius obiit. Carolus rex Caroli filius obiit, et Hatto episcopus ab imperatore Costantinopolim mittitur. Bulgares ad Strimonium fluvium Romanos vincunt, Sardicam capiunt. Nicephorus imperator à Bulgaribus victus interiit. Anno domini 811 Locustae gregatim ex Africa volantes Italiam infestarunt. Hemingus rex Danorum moritur, post quem duo inter se de regno contendentes, bello colliduntur, in quo ad undecim millia Danorum interfecta sunt. Anno domini 813 Eclipsis solis in duodecima parte Tauri quarto Maii die facta. (page) 342 Mahammad Ammiras fratri suo Habdale congreditur, à quo fuperatus eum sibi coregnare invitus patitur, et hoc bello regnum Sarracenorum per aliquot annos discinditur. Michael imperator à Bulgaribus victus imperio se abdicat, ac monasticam vitam sibi eligit. Leo autem ad imperium in ejus locum ascitus est, qui in oriente regnavit annis octo. Anno domini 814 Carolo Magno invictissimo Romanorum imperatori, imminente mortis articulo, sol obscuratus est, ac luna pallorem recepit, factus terraemotus maximus, paulo autem ante mortem visus est cometa horrendus, ac alia dira prodigia multa conspecta atque audita sunt in terris. Eodem praeterea anno bellum cruentum inter filios Gotrici regis Daniae ortum est. Et pons Rheni apud Moguntiam quem imperator per decem integros annos mirifico opere ex ligno construxerat, fortuito igni tribus horis absumptus est. (page) 343 Anno domini 820 Hoc anno juges pluviae corrupuere fruges, prohibuereque eas maturescere, ipsae in arvis computrivere. Illuvies aquarum in autumno sementem fieri inhibuit, atrox pestilentia hominum, boumque subsequitur. Cloamir rex Abroditarum et Lupus rex Vasconum damnati capitis, ab imperatore Ludouico in exilium missi sunt: et in diuersis regionibus dira fame maxime laboratum. Anno domini 822 Hic annus, prodigiis portentisque nobilitatus est. apud Turingos cespes sesquipedalis, subito in aëra sublatus, ab eo loco spacio pedum quinque et viginti integer reperitur. In confinio Saxoniae et Misniae terra intumuit in modum aggeris, surrexitque juxta lacum Aonseum, quasi vallum tribus millibus passuum in longitudinem. Hyems solito longior fuit. Altissima Galliae et Germaniae flumina Danubius, Rhenus, Albis, Sequana gelu constitere acutissimo, per glaciem (page) 344 quasi in continenti trecentis amplius diebus, plaustra ultro citroque, et vehicula comearunt. Lotharius à patre rex in Italiam mittitur ad res componendas. Anno domini 823 Insolita prodigia terruere mentes mortalium. Apud aquas Graneas Palatinae aedes contremuerunt. In Frisazio pago Saxoniae, tres et viginti vici fulmine afflati conflagrarunt. Fulgura tranquillo aëre serenoque delapsa, praeter solitum, domus de coelo tactae, homines ac pecora extincta sunt. Lapidibus grandinavit , circa soltitium aestuale in Burgundia crusta glaciei longitudine pedum quindedecim, latitudine septem, altitudine binum de coelo ruit sequuta est dira lues. Tulliensi in territorio, villa Commerciaco puella duodenis post sacram communionem in pascha a sacerdote susceptam, primum per decem menses pane, deinde omni cibo et potu per triennium abstinuit, et post ad communem (page) 345 hominum vitam rediit. Lotharius à Paschali pontifice Augustus coronatur. Francofordiae comitia celebrantur quibus Ludovicus Francorum, Milegast et Celeadrogus Vuilzorum reges etiam interfuere. Anno domini 823 Pascalis Romanae ecclesiae pontifex 96 cum sederet, terraemotus ultimo ejus anno magnus factus est, multae villae et domus coelesti igne crematae, homines et animalia ictu fulminum exanimata, fruges grandine vastate, cum ipsa quoque grandine veri lapides immensi ponderis, ceciderunt: et haec prodigia maxima hominum pestis subsequuta est. Popielus Poloniae rex vita et moribus infamis, cum saepenumero optaret in vita, ut à muribus devoraretur, demum illum convivia celebrantem, mero madentem, sertis coronatum, unguentis delibutum, crapula et luxu resolutum, invaserunt mures de (page) 346 cadaveribus patruorum, quos ipse et uxor ejus regina veneno interfecerant. Ingenti enim magnitudine egressi mures, in convivantem tyrannum et confortem ejus, et filios, rabidis morsibus insiluere, militum caterva nequaquam abigente, quoniam humano suffragio fatigato, mures infatigati perseverabant die noctuque. Extruuntur ardentes foci et in medio eorum locantur Popielus , conjunx et filii : illuc autem et mures per flammas transeuntes parricidam rodere non cessabant. Ad aliud tandem elementum ventum est. In navibus abducitur occisor patruorum Popielus cum suis in stagni altitudinem, mures tamen incessanter secuti abductos et naves rodebant, in tantum, ut aqua perforatis rimis ingressa submersionem minaretur , ideo nautae timentes praefocationem ab aquis, deduxerunt navem in littus, unde alia caterva murium occurrens juncta prioribus acrius infestabat, His visis defensores divinam ultionem cognoscentes, omnes fugerunt. Popielus autem protectoribus nudatus recepit se in turrim altiorem in Crusuicza, ubi mures rapido cursu ascendentes consumpserunt, et voraverunt duos filios, uxorem et facinorosum Popielum. Ecce non est potestas, aut consilium contra Dominum, minuta animalia, et imbelles mures Popielum miserabiliter consumpserunt, quemadmodum pediculi, vermes, (page) 347 minutiores muribus Arnolphum imperatorem, pulpa, carnibus, et visceribus exesis, medicis nec quicquam proficientibus ad internitionem usque perduxerunt, solis cartilaginibus et ossibus relictis. Anno domini 824 In Gallia ante solstitium æstiuale aere in tempestatem repente converso, ingens fragmentum glaciei cum grandine cecidit, cujus longitudo pedes quindecim, latitudo sex, grossitudo duos pedes habebat. Haraldus Juntiae rex, dum Regnerus bello externo occupatur, Regnerus Haraldum regno pellit, qui ad Ludouicum imperatorem fugiens, cum suis baptizatus est. Anno domini 825 In Galliam mirae magnitudinis decidens grando, pecora multa et nonnullos homines interemit. Anno sequenti Eugenius secundus ejus nominis Pontifex Maximus obiit, qui cum diebus 40 ecclesiae Romae praefuisset tantum, ipse quoque moritur, in cujus locum sufficitur Gregorius quartus. Anno domini 828 In Vasconia annona de coelo pluit, frumento similis, sed grana breviora habuit. Alibi immensi acervi frumentorum, et omnis generis granorum reperti in campis, quae si pecus gustarat, (page) 348 è vestigio peribat, farina inde facta, sub manibus evanescebat. Noctibus auditae sunt voces mugentium et lascivientium, confusi strepitus, circum superiorem fossam. Accedebant continui imbres , in loco alioqui palustri. Ideo quicquid terrae interdiu egerebatur, nocte humo relabente subsidebat. Italicus Ludovici imperatoris exercitus classe in Aphricam transvectus: conserto praelio, magnam Afrorum multitudinem extinxit. Anno domini 829 Terraemotus Aquisgranum concussit. Quo anno quidam conspirationem filiorum imperatoris et optimatum contra patrem ortam tradunt.Sarraceni Aphriçà in Italiam trajicientes Vaticanum Romae diripiunt. Anno domini 833 Anno Ludovici imperatoris 19 sol et luna per Eclipsin deficiunt, et eodem anno Ludovicus imperator a suis desertus ac proditus, atque in potestatem filiorum redactus est. Unde episcoporum indicio arma deposuit, et ad agendam poenitentiam monasterio inclusus est. Sed anno sequenti relaxatus, arma et imperium accipiens, filium Lotharium in Italiam redire coegit. Anno domini 837 In Turingis Galliae, arbor pedum quadragenum altitudine, crassitudine bis septenum, sua sponte in diversum locum transiit. In Saxonia aliquot millibus passuum terra in speciem aggeris intumuit, terra horrende mota est, quo tremore villae et aggrestia aedificia coelesti igne deflagrarunt. Lapides grandine mixti, e coelo lapsi creduntur. Ad postremum annum, qui hanc Italicam cladem praecessit, in Gallia ante solstitium aestivum, portentosa grando (page) 349 repentem e coelo dejecta est, in qua frustrum glacie concretum, duodecimum longitudine pedum est repertum, latitudine senum, binum altitudine. Sed haec rerum portenta, non tam Mauranam cladem portendisse arbitrari sunt quidam, quam impium Lotharii facinus, qui Ludouicum patrem fraude captum hostiliter vinxit, nec aliam sceleri praetexit causam, quam quod Carolus, cui postea Calvo fuit cognomen, sibi ab eo in honore praeferretur. Anno domini 838 Ludovico imperatore regnante cometes in signo Librae apparuit. Normanni Vualachiam insulam vastant et tributum exigunt. Anno domini 839 Anno Ludovici imperatoris 25 cometes in signo arietis apparuit. & (page) 350 per aliquot dies plurimi instar stellarum igniculi per coelum discurrere visi sunt. Et eodem anno Ludovicus imperator Lothario filio sub fide ad se venienti reconciliatus est, qui dignitatem imperii et regni coronam à parente accepit. Anno domini 840 Eclipsis solis facta est quarto nonas Maias hora 9 et eodem anno Ludovicus imperator obiit. Undecimo Calendas Junii bellum inter fratres de participatione regni exarsit. Drusco Pictorum rex à Knedo victus, captus, atque occisus est , Pictorumque regnum ad Scotas translatum. Anno domini 841 Apud Vurtzburgum caput antiquae Franciae vicies terra tremuit, grandine, turbine, insolita coeli intemperie, homines, pecudes, agri afflicti sunt. Templum divi Kiliani nonis junii defunctae lucis salutationibus horam nonam nunciantibus atque perstrepentibus sacerdotibus, subito fulmine afflatum est, ignisque laquearia lambens, et sensim invalescens, senestram plerisque evadendi aperuit, sacerdotes tamen quidam veste illaesa extincti sunt. Cæterum ædes, vix servatis ablatisque sacris, igni concremata est. Muros deinde sexto Idus ejusdem mensis ventus evertit, et solo aequavit. Lotharius Ludovici filius, cum in Romanorum imperatorem ascitus esset, à fratribus ad imperium etiam aspirantibus,debellatus est. (page) 351 Anno domini 842 Anno Lotharii imperatoris secundo, cometes in signo aquarii apparuit, et eodem anno tribus fratribus de perditione regni dissentientibus, conseritur pugna in pago Antisiodorensi apud villam Fontanedum, ubi tanta caedes utrinque facta est, ut nulla aetas meminerit tantam stragem hominum fuisse factam in gente Francorum, ita enim eorum vires cum temporis attenuatae sunt, ut suos terminos, ab extraneis tueri coacti sint. Anno domini 851 Ferunt hoc tempore in civitate Paderburnensi visos circulos ad solem duos, quorum interior ecclesiae magnitudinem, exterior urbis complexus fuerit latitudinem. Vix dum evanuerant, exortum est incendium , et urbs pene tota cum ecclesia miserabiliter conflagravit, versaque est dies meridiana in noctem. Normanni Flandriam vastarunt, et multa alia loca. Fames tam valida Germaniam attrivit, ut parentes proprios filios ad sedandum stomachum devoraverunt. (page) 352 Anno domini 854 Circa finem imperii Lotharii Caesaris , qui fuit Saxoniae dux, quaedam mulier edidit partum monstrosum, specie videlicet hominis ac canis integerrime corporibus conjunctis , dorso connexis ac dorsis spina solidissime conglutinatis. Mox secuta est mors imperatoris. Anno domini 855 Anno Lotharii imperatoris 15. Terraemotus ingens factus. Aëris insolita facta commotio. Turbines, grandines, tempestates, fulmina multa in diversis regionibus magno omnium incommodo, coelitus immissa sunt: Quidam etiam homines igne coelesti consumpti, vestibus tamen illaesis. Et hoc anno imperator partito inter filios regno mundo renunciavit, ac monachus factus est. Ludouicus autem filius ejus olim à Sergio papa in regem unctus imperare coepit. Apud Treuiros in aede sacra et sella Episcopiater canis visus, subito nusquam comparuit. Mogunciaci calendis Januarii (page) 353 fuit magnus terraemotus qui Sancti Urbani templum ac urbis muros diversis in locis prostravit. Anno domini 857 Anno Ludovici Romanorum imperatoris secundo , Coloniae 17 Calendas Octobris, orta tempestate populo in Basilicam Sancti Petri confugiente, subito fulmen instar ignei Draconis Basilicam scidit, ac penetravit, ac tres homines divisis quidem locis, sed uno ictu consumpsit. Et alios etiam sex eodem impetu semivivos reliquit. Anno domini 858 Hoc anno Daemonium Moguntiacam civitatem per triennum misere afflixit: desertor ac perfuga spiritus multa miracula edidit, circulatorias praestigias lusit, incolas infestavit. Primo umbra ferialis, a nemine quidem conspecta, lapides in homines jactare, pulsare fores coepit. Mox sub humana specie pestilens ac nequissimus ille genius delitescens, responsa reddidit, furta prodidit, criminatus quoscumque nota infamae aspersit, discordias, simultates excitavit. Paulatim horrea, casa omnes succendit atque exulsit, sed uni molestior accidit, perpetuo ejus lateri quocumque diverteret haerens, atque domum comburens. Et ut viciniam uniuersam in necem innocentis concitaret, ob scelera illius hunc locum infamem ac devotum esse pravus mendaciorum faber jactabat, Coactus est homo sub (page) 354 dio manere, ab omnibus enim quasi lemuribus nocturnis sacer tecto arcebatur. Atque ut ille confinibus satisfaceret, candens ferrum manibus portavit, ac cum non violaretur insontem se comprobavit, nihilominus tamen in agris frumenta ejus in acervos compositos, idem lar contaminatus ac perditus combussit, et cum odiosus indies magis atque magis esse pergeret, coacti pagani rem ad pontificem Moguntinum deferunt. Sacerdotes missi, agros, villas, sacris ac comprecationibus solennibus, lustrali aqua, saleque lustrico expiant atque conlustrant. Prava ac conturbata mens primo quidem retinebatur, ac lapidibus quosdam vulneravit, verum divinis carminibus incantatus, efficacibusque supplicamentis adjuratus tandem conticuit, nec usquam gentium apparuit, ubi discesserunt Mystae, spiritus alter atque pestilens rursus adest interim dum illi inquit, calvastri sacrificuli, nescio quid immurmurarent, sub lineo amiculo sacerdotis (nominatim hunce notabat) qui meo suasu filiam hospitis sui, superiore nocte compressit, delitui, atque hisce relatis ingenti edito ejulatu, umbra ferialis ex illis migravit sedibus, loca rite lustrata reliquit, tenuesque evanuit in auras. (note; tout ce passage sort des Annales Boiorum, livre VII, de Jean Aventin, publié après sa mort en 1554) Eo anno Franci Ludovicum Germaniae regem ob crudelitatem Caroli, in Gallias evocant, qui victus a Carolo cum magna ignominia ad sua recessit. Anno domini 864 Hyems praeter solitum longam acutaque fuit. Nive sanguinea pluit. Sinus Adriatici maris, ubi Veniciae conditae sunt congelavit, a continenti in urbem vehiculis, equis, plaustris onustris mercibus, ultro citroque comeavit mercator. Hoc anno Lotharius in adulterium lapsus à pontifice misere torquetur. Anno domini 868 Terraemotus ingens factus est, et visus cometa. Lotharius rex frater Ludovici imperatoris obiit et Carolus Galliarum rex regnum ejus invasit. Michael imperator Graecorum mente captus amicos occidit. (page) 355 Anno domini 870 Hac tempestate grandines, fulgetra, crebriores solitò territarunt mortales: fruges, homines, pecudes afflixerunt. templum divi Petri Vangionum de coelo tactum conflagravit. Parietes solo aequati sunt. Tertio nonas Decembris hora prima terra intremuit. Mogunciacum eversum est. Lotharius Francorum rex Romam ad Hadrianum pontificem dum properat, ut se reconciliaret ei, ad sacram communionern cum suis post confessionem fucatam admissus est. Verum eodem anno omnes qui Eucharistiam cum eo temere ac fallaci animo acceperunt, misere perierunt, ac ipse etiam Lotharius in redeundo Placentiae defunctus est. (page) 356 Anno domini 871 Nubes in aëre quarto Idus Augusti velut exercitus vibratis invicem igneis spiculis concurrerunt. Locustae per Galliam fere universam segetes, et arbusta depascentes, eos populos in miseram famem deduxerunt. Ab exercitu Ludovici Germanici vario eventu contra Sclavos bella geruntur. Anno domini 874 Anno Ludovici imperatoris decimo nono, in Italia Brixiae tribus diebus et tribus noctibus sanguis de coelo pluisse dicitur. Locustae iterum Galliam depopulantur innumerabiles caeteris locustis majores saeva alarum tegmina, sex pedes, duos dentes lapide duriores habentes, ut castrorum acies turmatim volantes, duces cum paucis itinere unius diei praemittentes ad Meter, da loca venturae multitudini, circa horam nonam ad locum praevisum venientes, ibique solis ortum expectantes, per spacium unius diei aërem velabant ipsum solis radium obnebulantes, omnia viridia in herbis et arboribus vastabant, spacium diurni (page) 357 itineris, 4 aut 5 milliaribus extendentes: Hoc miserabili spectaculo usque ad mare Britannicum pervenientes, tandem flatu ventorum in profundum maris demersae sunt, sed aestu Oceani ad littus rejectae putredine sua, aëre corrupto multos perire fecerunt. Secuta fames valida multos consumpsit inedia, ut penè tertia pars hominum consumpta sit in Gallia. Anno sequenti hyems solito asperior fuit, et prolixior nix et gelu à Calendas Novembris usque ad vernale aequinoctium. Sic in Germania prima hoc anno aestate grandiores solito locustae pollicem viri implentes, ab oriente externa pabula quaesiturae, occiduum solem versus tanto stridore pennarum pervolarunt, ut aliae alites crederentur, solemque per quinque millia passuum obumbrarent, sollicitae spectantibus populis, ne suas operirent terras, dira messes contegebant nube, multa contactu adurentes, omnia morsu erodentes, cortices quoque arborum atque fores tectorum, centum quinquaginta jugera uno die depastas fuisse memoriae proditur, viginti millibus passuum, uno die per aera instructa acie, compositisque ordinibus ferebantur, terrae incumbentes castra faciebant, duces cum paucis itinere unius diei praecedebant agmen, quasi loca oportuna castris capturi. Eadem hora qua ante cursores pridie venerant, universae copiae postridie aderant, ante ortum solis a loco cui insederant, non movebantur, orto sole demum per cohortes suas proficiscebantur. Varro author est, à locuftis in Aphrica pulsam esse civitatem. Illud quoque traditur à gravissimis scriptoribus, etiam longinqua maria ab iis transiri, continuata plurium dierum profectione, populus Germaniae inopiae metu ad divina remedia confugere coactus est. Hoc ipso anno dira fames per universam Germaniam, Italiamque supra modum saevit. Normanni a regno Ludovici Germanorum regis tributum exigentes, ab exercitu ejus gravissime caesi ac victi sunt. Cometes solito rutilantior apparuit, et subita nimiaque aquarum inundatio facta est in multis locis. Saeva admodum lues hoc anno plerosque mortalium extinxit, vix tertia pars superstes evasit diram pestem. Aschoprunnam vicum in pago Nitensi subita imbrium inundatio. quinto nonas Julii intempesta nocte obruit pecudes, (page) 358 jumenta, homines octo et octoginta in cubilibus, mares, foeminas, pueros, puellas extinxit, casas, horrea, conditoria, templa, arbores radicitus evertit, adeo ut ne vestigium quidem illius apparuerit, cadavera mortuorum tellure pluviali humore soluta, alio delata, in finibus alterius pagi inventa sunt. Anno domini 878 Hoc anno dira lues in boves saeviit, maxime circa Rhenum, ubi in Vangionum agro, haud procul ab Ingelheim in Vualsheim pago canes villatici omnes cadavera laniatum, ut fit, convenerunt, deinde uno die una simul cohorte, nemo scit, quonam gentium ex hisce finibus migrarunt, nec vivi nec mortui, cujusque vestigium postea inventum. Carolus Calvus Mantuae correptus morbo, accepto veneno à medico suo Sedechia Judaeo, moritur. Filius autem ejus Ludouicus cognomento Balbus secundus regnavit. Anno domini 880 Sol hora diei nona obscuratus est, adeo ut stellae in coelo apparerent. Ludovicus Francorum rex eodem anno obiit qui Balbus cognominatus est, relicta gravida uxore, unde in regno Franciae gravissimae dissensiones ortae sunt. In Sylva Franciae Carbonaria, plus quam novem millia Normanorum caesa, (page) 359 Anno domini 882 Tertio Calendas Januarii Mogunciaci terra intremuit, postea 15 Calendas Februarii hujus anni, sydus crinitum visum est. Mox Normanni adjunctis sibi Danis, totam Franciam fere miseris caedibus replent. Anno domini 905 Mense Maio cometa apparuit. Mox Hungarii in Germaniam saepe incursiones fecerunt, eamque vastarunt. Hic cometa, ut multi judicabant, significavit privationem oculorum Ludouici regis Longobardorum filii Bosonis, quae mox sequuta est. Berengarius enim imperator Italicus, eum Veronae oculis privavit. (page) 360 Anno domini 912 Igneae faces in coelo, et stellae micantes discurrentesque praeter consuetudinem visae sunt. Unde non ita multo post Ungari Italiam cum exercitu ingressi multas vicissim intulere accepereque clades. Cometaque solito rutilantior apparuit. Et sequuta est nimia inundatio aquarum praecipue in Saxonia. Anno domini 918 Hatto Maguntinus episcopus cujus dolo olim Adelbertus perierat,cum instinctu Conradi imperatoris, Henricum Saxonum ducem interficere conaretur, post triduum frustratus fulminis ictu interiit. Anno domini 928 Hyems insolitae non tantum, sed plane stupendae frigiditatis fuit. Rodolphus dux Burgundiae obiit relictis tribus filiis. Leo sextus ejus nominis, in Pontificem Romanum eligebatur, qui sedit in suo pontificatu tantum menses 7 dies 15 Anno domini 930 Decimo sexto Calendas Martiae mane circa gallorum cantum, usque ad illucescentem diem, conspectae sunt per totam coeli faciem, acies sanguineae, in quadam Galliae regione. Sequenti autem mense Hunni Franciam, Burgundiarn et Aquitaniam populari crudeliter coeperunt. Anno domini 935 Inter initia pontificatus Joannis undecimi, fons sanguinis Genuae ubertim fluxit. Quod prodigium portendit nimirum foedam illam calamitatem, (page) 361 quae brevi post sequuta est. Enim vero Sarraceni ingenti classe ex Aphrica profecti, Italiam, ut si quando antea, tumultuosissime invadunt. Genuam gravi obsidione pressam vi capiunt, propugnatores primo ingressu trucidant, multos mortales ex templis, et latebris extractos, saevitia jugulant: puellas, matronas, et mares impuberes navibus impositos in Aphricam deportarunt. Sunt qui scribant omnes virilis sexus post in patriam reductos, sed quo casu non expediunt. Hungari per idem tempus in Marsis, ut Platina scribit, primo Italica praeda exuti sunt, inde ad unum occidione occisi. Anno domini 937 Leone Romanae ecclesiae 127 pontifice sedente, hominis cujusdam sinistra manus ferro amputata, post annum pene ad integrum ei dormienti restituta est, cui pro signo miraculi quasi sanguinea linea loco conjunctionis notabatur. Sol sereno coelo obscuratus est, per fenestras vero domorum radios quasi sanguineos emittebat. Henricus rex eodem anno moritur, post quem Ottho filius imperavit. Anno domini 940 Sol iterum per aliquot dies veluti sanguinem emanans apparuit, et statim repentinae plurimorum hominum infirmitates, inaudita morborum genera, subsecutae sunt. Berengarius quartus cum Alberto filio suo in Italia týrannidem invadit. (page) 362 Anno domini 941 Cometae quatuordecim noctes apparuerunt circa Constantiam Germaniae superioris urbem, et pestis animalium mox sequuta est. Hungarorum cum Baioariis bellum exortum, in quo Hungari devicti sunt. Leo septimus pontifex obiit, cui Stephanus 8 successit. Hugo Italiae rex, Romani imperatoris auxilio, Sarracenos vicit, et classem eorum exussit. Ottho rex Brisacum obsedit , Alsatiamque devastavit. Anno domini 944 Terraemotus ingens factus est 16 Calendas Maias. Ottho Magnus Galliam intravit et mox Bertolphus Baioariorum dux obiit. Abdaram Sarracenorum in Hispania rex, a Ramiro bello superatus est. [date manquante ?] In Italia Cometa mirae magnitudinis adparuit, portendens famem quae sequuta est. Anno domini 956 In Italia etiam lapis mirae magnitudinis tonitru et tempestate turbulenta de coelo jactus, ingens miraculum videntibus praebuit. Anno eodem plerisque in locis valida tempestate templa concussa (page) 363 , sunt: utriusque ordinis sacerdotes ictu fulminum interierunt, et plurima horrenda dictu portenta monstrata sunt. Anno domini 963 Cum maximi essent in Italia motus, propter diverfas pontificum electiones. Multa et terrifica tum temporis in tantis Ecclesiae Romanae turbis prodigia facta sunt. Et in his iterum lapis ingens ex coelo cecidit, saeviente imbrium copia, et signum cruentae crucis in multorum vestibus ex improviso apparuit, quae rerum ostenta insignem aliquam clero calamitatem portendere interpretabantur. Joannes omnium Pontificum qui ad id tempus fuerant, flagitiosissimus, anno sui pontificatus nono periit, alii quatuor annos et 10 menses attribuunt. Benedictus qui in ejus fuerat locum surrogatus, brevi Apostolica est sede ejectus. Ottho Romanis iratus, ne legatis quidem auditis, qui ex urbe missi fuerant ad veniam implorandam, omnia circa urbem hostiliter est populari adortus, quo terrore subacta civitas Leonem restituit, estque ab Othone juramento adacta, ne quid postea mutaret eorum, quae imperator in re pontificia constituisset. Benedictus sexto mense quam sedere coeperat, est in ordinem reductus, quem Otho postea secum in Germaniam abduxit, ne Romae relictus novi alicujus esset motus causa. Leo sui nominis octavus, qui Otthone autore fuerat pontifex creatus et à Joannis duodecimi factione ejectus, ejusdem Othonis imperio restitutus, obiit anno primo sui pontificatus, in quo illud fuit insigne, quod in eo restituendo jus creandi pontificis, à populo et à clero ad imperatorem transiit Anno domini 968 Terraemotus factus est et cometa apparuit. Sequenti anno Lotharius rex frater Ludovici obiit, et Carolus Galliæ rex regnum ejus invasit. (page) 364 Anno domini 969 Cruces in vestimentis apparuerunt quaedam ut lepra sorduerunt. Sub hoc anno magna in terris fames fuit. Videns autem Hatto cognomento Bonosus Moguntinensis episcopus , qui antea abbas Fuldensis fuerat, pauperes magna premi fame, congregavit in horreo plurimos, et concremavit eos: dicebat enim ipsos non multum differre à muribus, qui frumentum comedunt, ad nihil utiles. At Deus tantam tyrannidem inultam non dimisit. Praecepit namque muribus, ut catervatim illum invaderent, et die noctuque affligerent, atque vivum devorare festinarent. At ille fugiens ad turrim quandam, quae in medio Rheni consistebat (vocata haec est murium turris, à tali eventu hoc sortita vocabulum ) putans se turum fore in medio Rheni à morsibus murium, quod (page) 365 tamen ei minime profuit. Nam venerunt mures innumeri, per Rhenum natantes , exaequuturi judicium Dei justum, quod miser agnoscens, tandem inter mures interiit. Scribunt quidam quod mures nomen quoque ejus delentes à parietibus, et tapetibus abraserint. Quo anno hoc factum sit dissentiunt autores. Verum nos ex Fuldensis monasterii ac Moguntinensium Archiepiscoporum annalibus deprehendimus id contigisse dum praefuisset Moguntinae sedi post Gulielmum Saxoniae ducem mense undecimo anno à restituta nobis per Christum salute 969 quo murium infestatione occubuit, et in templo Sancti Albani sepultus est. Anno domini 969 Solis Eclipsis 11 Calendas Decembris facta est et anno proximo, signum quoddam ignei coloris in coelo apparuit. Graeci in Calabria ab Otthone victi ac tributarii facti sunt. Ottho junior Sarracenos Italia expulit. Anno domini 975 Anno Otthonis 2 imperatoris secundo gelu magnum fuit a Calendas Novembris usque ad aequinoctium vernale. Tunc visus est cometes, apud vicum Rhegium, qui vocatur Calva, et eodem anno Edgarus rex diem suum obiit. Anno domini 979 Anno Friderici imperatoris ejus nominis secundi, sexto, ignaea acies in coelo visae sunt per totam noctem 5 Calendas Novembris. Mox igitur imperator Apuliam et Calabriam Italiae provincias ad (page) 366 jus regni Graecorun appendentes ad imperium Romanum conatus est transferre, maxime propter affinitatem quam per uxorem suarn Theophaniam cum imperatore Graecorum habebat. Anno domini 982 Graeci infensi Otthoni quod eorurn provincias invasisset, conducto sibi Sarracenorum auxilio , imperatori in Calabria bello congrediuntur, in quo bello omnes fere Romanorum copiae usque ad internitionem quasi deletae sunt. Imperator natando evadere cupiens, à nautis captus est ignotus, et ab amico Sclavone liberatus est. Anno domini 983 Cometes hoc tempore apparet, quem fames, pestis, ac terraemotus subsequitur, quo terraemotu Beneventum et Capua concussae sunt. Ottho imperator taedio et angore animi deficiens Romae moritur ac de imperatore eligendo inter primates dissentitur , demum tamen Ottho 3 ejus filius electus est. (page) 367 Anno domini 989 Anno Otthonis tertii ejus nominis imperator sexto, frequens diversorum fluviorum fuit inundatio. aestas postea ferventissima, inde fruges exaruerunt et fames ingens sequuta est. Nix nimia decidit. annona de coelo pluit in Albania. Alii etiam pisciculos de coelo pluisse in Saxonia ferebant. Vandali bis Saxoniam invadunt. Anno sequenti vero, Carolus dux Remis occupat. Archiepiscopum ( quem Hugo rex praefececat) et quosdam primatus capit, et Laudunum religat. Sequenti autem anno moritur, cui Ottho filius in ducatu Lotharingiae succedit. Anno domini 991 Ignis de Rheno ascendit et villas proximas absumpsit. Eodem autem anno Theophania imperatrix ac Carolus dux Lotharingiae diem obierunt, ac Carolo filius Ottho successit. Anno vero proximo Remis synodus congregata est, ac imperator Romanus Ottho tertius Brandeburgum obsedit. Anno domini 997 Widerolphus argentinensium episcopus, (page) 368 quem tamen alii Vuideroldum vocarunt, cum Baldo in episcopatu successisset: anno episcopatus sui decimoseptimo (errant autem qui duobus tantum annis praefuisse scribunt) post consecratum a se Seltziense monasterium ad Rhenum situm, arcano Dei consilio ac judicio, a muribus (quemadmodum et Hatto Moguntinensium archiepiscopus) duodecima Julii devoratus, ac in Ebershey minster coenobio plurimum a se adamato atque liberalissime dotato sepultus est. Eo anno Ottho 3 Italiam ingressus Romam obsedit. Crescentium ac seditiosos digna poena affecit. Anno domini 999 Anno tertii Otthonis 16 multa prodigia visa sunt. Terraemotus enim factus est per maximus. Cometes apparuit 19 Calendas Januarii, circa horam nonam aperto coelo, quasi facula ardens, cum longo tractu fulgoris instar splendens super terram, et adeo quidem ut tanto splendore non modo qui in agris erant, sed qui in tectis etiam irrupto quasi fulmine ferirentur. Qua coeli scissura sensim evanescente interim visa est figura quasi serpentis, capite quidem crescente cum caeruleis pedibus. (page) 369 Anno proximo Crescens Patritius Romanus Gregorium 5 natione Saxonem consanguineum imperatoris à papatu ejecit, et largita pecunia diversis Joannem episcopum Placentinum in odium imperatoris Papam fieri procuravit. Quae cum intellexisset Ottho imperator Italiam magno cum exercitu intravit, atque ad urbem properans cum Crescentio bello congressus, hominem devicit, captumque ante urbem post longas vexationes suspendi curavit. Joannemque pontificem illegitime factum execavit. (page) 369 Anno Domini 1001 Res digna admiratione est, quod Romae in templo Lateranensi, ubi habetur sepulchrum Sylvestri secundi Pontificis Romani, sepulchrum id collisione ossium, et sudore emisso ab eo tempore, quo is in id quondam positus est, dicitur semper Pontificum mortem praedixisse. De hoc Sylvestro secundo, quomodo diaboli beneficio assequutus fuerit pontificatum consule Historiographos. Anno Domini 1002 Circa haec tempora tanta peste laboratum est, ut plures mortui quam superstites sint habiti, quam calamitatem in Lotoringia fons saluberrimae aquae indicavit, in sanguinem tum versus. Sylvester Pontifex obiit, cui succedit Joannes 19. Anno Domini 1005 Anno Henrici 2 imperatoris tertio Cometes primo Octobris horribili specie flammas huc illucque jactitans, in Australi parte visus est. Mortuo Othone duce , ducatus Lotharingiae comiti Godefrido filio Godefridi datus est. Fames ingens vexavit totum non tantum Europam, sed omnem fere terrarum orbem. Sequutum est bellum quod appellant sacrum. Hoc inauspicatissimum bellum multis (page) 370 annis duravit et magna totius Christiani orbis jactura gestum est. Commissae sunt inter se omnes fere totius orbis nationes. Occubuerunt utrinque reges, principes, duces, homines innumerabiles: multum sanguinis fusum est. Hoc bellum descripsit Benedictus de Acolitis Cardinalis. Anno Domini 1009 Anno Henrici secundi imperatoris 7. eclipsis solis facta est hora diei secunda. Thurci Hierosolymam ceperunt. Hungari ad Christianam religionem conversi sunt. Anno Domini 1010 In pago Bruhesare in villa Aufrede continuis 25 diebus fons sanguinem manavit ac vicinum vadum omnibus conspicientibus infecit. Eodem anno Guillerius Angliae rex diem suum obiit: item Sergius quartus pontifex, cui successit Benedictus octavus. Anno Domini 1011 Paschali Romano pontifice sedente flumen Trena, per totum integrum diem spacio mille passuum, non fluxit, sed perinde quasi alio cursum flexisset, eam partem alvei adeo per id (page) 371 intervallum viginti quatuor horarum deseruit, ut homines ultro citroque, per siccam arenam graderentur: At postea more suo iterum fluere coepit. Item porca enixa foetum humana facie edidit. pullus gallinaceus quadrupes natus. Sequuti sunt per Angliam et Hyberniam magni motus et in Nordmannia variis locis bellatum. Anno Domini 1011 Anno Henrici secundi imperatoris nono, in Lotharingia juxta montem Castrilocum, fonticulus aquae multis saluberrimus, in sanguinem conversus est. (page) 372 Luna cruento aspectu apparuit, et terra prodigiose mota est. Fax ardens instar turris cum magno fragore è coelo visa est cadere. Mare latius solito evagatum, urbes aliquot cum multa hominum pernicie inundavit. Fames et pestilentia dein sequutae, tantaque vis hominum interiit, ut pene plures vita defuncti sint, quam servati. Per idem tempus Stephanus rex Pannoniae, Gillae conjugis consilio et hortatu, Christi fidem complectitur. Hierosolyma, Saracenis Palaestinam totam devastantibus, mox captum est. Anno Domini 1012 Anno Henrici 2 imperatoris 10, in villa quadam Saxoniae, Othoperdus quidam in caemiterio, cum 18 sodalibus, viris 15 et 3 foeminis, choreas ducens, et cantilenas piis auribus infestas obstrepens, à sacerdote quodam execratus, per totum annum cum suis saltavit, cantavitque, sine intermissione. Pluvia non cecidit super eos, non frigus, non calor, non fames, non sitis, non lassitudo eos affecit. Indumenta vel calceamenta non sunt attrita, et primo usque ad genua, deinde usque ad foemora terrae demersi sunt. Anno finito filia praesbyterii cum aliis duobus continuo exanimata est, caeteri omnes continuis tribus noctibus dormierunt, quorum alii postea obierunt. Reliqui autem membrorum suorum tremoribus hujus rei testimonium perhibuerunt. Hoc scriptum reliquit (page) 373 Othopertus ipse, qui fuit unus ex eis. Vincentius libro 26 capite 10 ex Guellerino, Antoni.tomo 2 titulo 16 capite quarto. Boleslaus Saxonibus eodem anno bellum intulit. et Sueno Daniae rex Angliam invasit. Northumbros ac Mercios sibi subsidit. Anno Domini 1012 Circa Angliam Oceanus nulla cognita causa mirandum in modum crevit. Haud multo post insula in Dacorum ditionem redigitur. Anno Domini 1016 Grandine miraculosa, et fulminibus multi mortales interiere. Ethelredo Anglorum rege defuncto, Edmundus regni administrationem accepit. (page) 374 Anno Domini 1017 Anno Henrici 2 imperatoris 15. Cometes solito mirabilior in modum trabis maximae per 4 menses apparuit. Imperator iterum in Polonos exercitum duxit. Anno Domini 1018 Sus foeta porcellum humana facie enixa. Sequutus elt annus pestilens. Iaroslus Russorum dux ultimo invasit Poloniam, qui à Boleslao victus, magna suorum strage domum rediit. Anno Henrici secundi imperatoris 16 in Frisonia Theodorico comite filio Arnulphi Gandavensis, debellante Frisones, in vindictam patris sui ab eis occisi, Godefridus dux ad eum debellandum ab imperatore mittitur. Vox in ipso praelio incerto autore audita est: quae clamitabat, fugite fugite, unde cunctis fugientibus à paucis Frisonibus exercitus fugatur, et dux capitur. Anno Domini 1020 Terraemotus magnus factus est 4 Idus Maias et eodem anno, feria sexta Herebertus Coloniensis Archiepiscopus obiit, (page) 375 in cujus locum Piligrinus successit. Rodolphus rex Burgundiae insolentia Burgundiorum motus, Burgundiae regnum Henrico imperatori dare voluit, sed simulata Burgundiorum benevolentia victus, ab incepto revocatus est. Anno Domini 1022 Anno Henrici 2 imperatoris vicesimo. Cum Aquisgrani conventus generalis, vel synodus per aliquot dies celebratur, repente tanta siccitas et intemperies aëris excanduit, ut multi prae nimio ardore deficerent, multa etiam animalia subito interirent. Pavimento et marmoreis columnis tanto sudore madentibus, ut undiquaque aqua mirum in modum deflueret. Anno Domini 1033 eclipsis solis tertia Calendas Julias hora sexta facta est. Conradus Romanorum imperator Occidentalem Franciam occupavit. Odonem Campaniae ducem, qui regnum id invaserat, depulit. Joannes 20 pontifex obiit, cui Benedictus 9 successit. Anno Domini 1039 Anno Conradi 2 imperatoris 15, 8 idus Aprilis, visa est in coelo inter Australem et Orientalem (page) 376 plagam ignea trabs, mirae magnitudinis , quae currens per solem jam ad occasum vergentem, visa est in terram cadere, cujus vestigia diu videri potuerunt. Et eodem anno Conradus imperator magno cum exercitu in Italiam properans, rebellionem meditantes, debellavit, quosdam episcopos in vincula conjecit, et cum Mediolanensis episcopus fuga elapsus esset, imperator suburbia Mediolanensia incendi curavit. Kuonegundis imperatrix 5 nonis Marcii, et Hermannus Suevorum dux Giselae imperatricis filius obierunt, et Petrus Stephani ex sorore nepos, homo crudelis Vngariae rex factus est. Conrado imperatore Italiam adiente, ut rebellionem meditantes debellaret, in die Pentecostes tam gravia fuerunt tonitrua et fulgura ut aliqui mente excederent, aliqui exalarent. eclyplis solis facta eft 11 Calendas Septembris Et eodem anno Conradus et Albero duces obierunt. item Reginbaldus episcopus Spirensis. Anno Domini 1042 Anno 3 imperii Henrici tertii dum Benedictus 9 Romanae ecclesiae praesidet, in pago Brachatensi juxta Tornacum multitudines colubrorum, altrinsecus congregatae, prodigioso praelio inter se concurrunt, et multis utriusque partis occisis, victa pars fugiens (page) 377 in cava arbore sese abscondit. altera pars vero vincentium more insequens, cum sibilo circum strepebat, donec circumjecto ab hominibus igne omnes concremarentur. Anno eodem Petrus Ungariae rex à suis regno pulsus. cujus rei gratia Bohemi ab imperatore subacti. Sequenti vero anno Henriçus Francorum rex obiit. Vincentius: verum Sigisbertus Gemblacensis haec in annum Christi 1059 retulit. Anno Domini 1043 Anno Henrici 3 imperatoris quarto, cometes longos et flamineos crines permane ducens apparuit, quem cum Elmerius vir eo tempore sanctissimus vidisset, dixisse fertur. Venisti multis martyribus lugende, dudum est quod te vidi, sed nunc multo terribiliorem te intueor, patriae hujus excidium minitantem. Henricus imperator Hungariam ingressus duas populosissimas civitates evertit, plures sibi subjecit ac regem restituit. Gisela imperatrix moritur 16 Calendas Martii ac Spirae sepelitur. Petrus Hungariae rex à suis regno exutus, iterum in regnum amoto Abba, ab imperatore restituitur. Anno Domini 1044 Anno Henrici 3 imperatoris 5 in confinio Nortmanniae et Britanniae, portentum visum est in una vel potius duabus mulieribus. Duo erant capita, et 4 brachia, caetera gemina usque ad umbilicum, inferius singula omnia. Comedebat, ridebat, loquebatur, una flebat, esuriebat, altera tacebat, ore gemino manducabatur, sed uno meatu per ventrem ejiciebat, una defuncta superuixit altera, pene triennio, mortuam portans, donec et pondere molis et nidore cadaveris defecit. Putatum est et à quibusdam literis etiam traditum, eodem monstro Angliae et Nortmanniae figuram ob oculos positam esse. Quae licet regiones divisae fuerint, sub uno (page) 378 tamen dominio erant, de qua interpretatione copiosus leges Vincentius libro 26 capite 38. ex Guillerino. Sed haec Matthaeus Palmerius retulit ad annum Christi 1061. Nicolaus secundus Pontifex Maximus moritur, in cujus locum Alexander secundus suffectus est. Anno autem proximo fames ingens per orbem et lugubris pestis grassata est. Anno Domini 1045 Henrico ejus nominis tertio apud Romanos imperante, in Anglia venefica quaedam auguratrix à diabolo rapta est, quam horrendo clamore post se in equum tractam, per aera avexit. Cujus vetulae clamor ad aliquot horas per quatuor fere ejus regionis milliaria auditus est. Emma, Eduardi regis Angliae mater per ignem se purgavit, falso impositi adulterii criminis. de qua leges Polydorum. Anno Domini 1046 Scribunt historici, quod certe non potest haberi non monstrosum, Benedictum 9 Pontificem Romanum post obitum visum fuisse, horrenda imagine vagari, corpore urso, cauda asino similis, rogatus cur incidisset in istam Metamorphosin, respondisse fertur, ea specie oberro, quia in pontificatu sine lege ut bestia vixi. Nauclerus et Platina. (page) 379 Anno Domini 1048 Terraemotus magnus factus est circa Constantiam ad lacum Acroniam sitam 3 idus Octobris. Godefridus Adelbertum ducem se depraedantem persecutus, et dimissa multitudine, cum paucis inventum occidit. et Godefridus dux ab imperatore constituitur. Anno Domini 1055 Circa finem imperii Henrici tertii Romanorum imperatoris, porca enixa est porcellum humano capite. Gallina procreavit pullum quatuor pedibus. Et quidam nobilis in curia ejusdem imperatoris, dum in convivio luxurioso genio indulgeret licentius, innumerabili glirium ac murium multitudine ex insperato (page) 380 circumventus, ab iisdem diu vexatus, fugatus ac deinde per mare navi vectus, adeo nihil effecit, ut muribus insectantibus magno etiam nautarum periculo sit demum devoratus. Felix Malleolus de nobilitate capite 26. Eodem anno Italiam imperator cum exercitu repetit, et ob Gotfredum ducem, uxorem ejus Beatricem obsidem abduxit. Wilhelmus Marchio, ac Diodoricus comes cum infinita Saxonum multitudine à Luticiis, Vandalis caesi sunt. Anno Domini 1057 Lapides mirae magnitudinis mixti grandine de coelo ceciderunt et ponnulli hominum fulminum perierunt. Stephanus Pontifex Maximus obiit et Joannes, extra canones largitionibus in ejus locum electus est. Conradus imperatoris, filius, Bavariae dux obiit. Anno Domini 1058 In Polonia stella crinita per aliquot dies apparuit quem statim mors (page) 381 Cazimiri eodem annno secuta est. In Frisonia captis ab Imperatore Henrico aliquibus castellis, Frisones à rebellione refrenantur. Anno Domini 1062 Sexto idus Februarii terraemotus et fulgura facta sunt circa Constantiam, et pestis mox mirum in modum grassata est. Hanno Aggrippinensis episcopus, adnitentibus quibusdam regni principibus Henricum regem cum lancea et alis imperii insignibus à matre imperatrice vi arripuit, secumque Coloniam abduxit. Anno Domini 1063 Constantiae ad lacum Acronium, duo infantes masculus ac femella, duobus capitibus, quatuor brachiis, totidemque pedibus, membris omninibus absolutis, sed circa umbilicum conjunctis corporibus, nati sunt. Coloniensis episcopus factione facta, regem puerum dolo rapuit, et in posterum regnum administravit. (page) 382 Anno Domini 1066 Cometes in festo paschali per totum orbem diu apparuit. Circiter 14 noctes, sequuta sunt varia mala. Eodem enim anno Guilielmus Nortmanniae comes Britanniam majorem, quae nunc Anglia dicitur, occiso rege ejus Haraldo expugnavit, totaque in servitutem redacta provincia, ac Normannis ibi positis, ipse in illa regnavit. Anno sequenti rex Romanorum (Henricus tertius, alii quartum appellant) Bertham Othonis Italici filiam uxorem ducens, nuptias apud Tryburias ( oppidum fuit non procul Franckfordia ad Moenum, hodie vicus) celebravit: At Romanorum pontifex Gregorius 7 regem saepe vocatum excommunicavit: ejusque, ut dicitur, consilio et authoritate Rodolphus Alemannorum dux, à quibusdam principibus rex creatur. Quo non multo post in publico bello occiso, atque Hermanno Lotharingiae principe sibi substituto, et ipse non multo post à fidelibus prioris regis occiditur. Anno Domini 1070 Facta est Siracusis horribilis terraemotus, per quem urbs sic est concussa, ut multa aedificia conciderint, cecidit quoque Ecclesia tempore quo sacra peragebantur, et oppressit omnes fere homines, qui in ea erant. Hungari contra Salamonem regem suum rebelliopem meditantur. Udo Marchio Brandenburgum Vandalis eripuit. Canutus Daniae rex Angliam invadit. (page) 383 Anno Domini 1074 Sexto Calendas Februarii columnae duae aurei coloris, cum sole dextra laevaque ortae sunt, et Iris praecedenti nocte sub Gallicantum visa. Conspiratio principum facta in Henricum quartum Germanorum imperatorem. Gregorius septimus pontifex simoniacos anathematizavit, et sacerdotes uxoratos à divino officio removit. Anno Domini 1076 Dum Haraldus Daniae rex, Harquino bellum inferret, et jam utrinque confligendum esset, jaculum vago ancipitique discursu superne inter auras oberrare conspectum est, et figendi vulneris locum exploratius prospicere videbatur. Quod miraculum cunctis immani stupore prosequentibus, incertisque quid nam res tam miraculosa portenderet: subito casus in solius Harquini caput suspectum omnibus periculum transtulit, qui ejus jaculi laetali vulnere prostratus et occisus est. Anno Domini 1077 Henricus imperator cum Wormaciae coactum concilium 24 episcoporum celebrasset, paulo post, Dominica Palmarum circa horam sextam sereno coelo stella apparuit. Henricus imperator Gregorium septimum Papam Hildebrandum vocatum odio insectatur; ejus facta in concilio Wormaciae habito rescidit, pontificemque abjurat. Hildebrandus contra imperatorem excommunicat. Vnde perniciosum inter imperatorem ac pontificem bellum ortum est. Anno Domini 1081 Anno Henrici 4 imperatoris 25, terraemotus cum gravi mugitu factus est 6 Calendas Aprilis, prima noctis hora, portendens forte ingens malum, quod de toto orbe insonuit: de bello imperatorem contra Papam, quo tota Italia hinc inde devastata est. Eodem praeterea anno Nicephorus, Michaele Orientis imperatore devicto, Graecis imperat cum tribus filiis. Boleslaus in Ungaria exul, in amentiam lapsus, à canibus suis devoratus est. (page) 384 Anno Domini 1084 Monstra coelitus apparuere, visus est equitum discurrens exercitus, cujus tamen vestigia nullo modo poterant agnosci. Henricus interim in Italia diversatur, iterum Romam tendens, castra fixit ubi ante, ad occidentalem portam castelli sancti Petri: captaque est Roma 4 nonas Junii, feria sexta ante octavam Pentecostes. Quo tempore papa Gregorius in castello Crescentii, quod tum vulgo domus Theodorici dicebatur, inclusus, expectabat eventum rei. Rex autem in Palatino monte munitionem instituens, multos eorum quos in praesidio posuerat, ingravescente super eos aestatis insólito fervore, amisit: sed et alios eadem mortalitas absumpsit. Locustae Russiam populantur. Alexius Nicephorum regno exuit, et in monasterium trudit, ipse vero Graecis imperat. Romani imperatorem Henricum recipiunt ac Hildebrandum de papali dignitate dejiciunt. Anno Domini 1085 In Anglia sub Guilhelmo Conquaestore rege ejusdem prouinciae, tantus fuit terraemotus, ut multa hinc inde aedificia corruerint, quo anno deinde fuit praeter modum frigoris asperitas. Contra (page) 385 Nordmannos bellum susceptum. Henricus Francorum rex contra Anglum insurgit, et utrinque captis urbibus atque arcibus, regio depopulatúr. Anno Domini 1086 Anno Henrici 4 imperatoris 30 nimia aquarum inundatio, multis in locis damno et periculo fuit. Nam in Italia tanta diluvies fuit, ut etiam rupes liquefactae, plures villas sua ruina destruxerint. Eodem anno domesticae aues, utpote pavones, gallinae, et anseres, etc. a domibus se extrahentes, omnes fierent sylvaticae. Cujus rei etiam Augustinus libro 3 de civitate Dei meminit. Gregorio 7 defuncto Victor tertius in pontificatu successit. Ordo Carthusiensum authore Brunone magistro quodam Coloniensis initium sumpsit. Anno Domini 1089 Anno Henrici imperatoris 33 post terraemotum ingens pestis et maxime in occidentali parte Lotharingiae grassata est, ubi multis sacro igne infectis, et computrescentibus, atque excessis membris instar carbonum nigrescentibus hominibus, magna hominum strages facta est. Gulielmus Rufus patri Haraldo in (page) 386 Anglorum regno succedit. Verum episcopi quidam conspirationem adversus eum facientes, Robertum fratrem in eum invitarunt; quos tamen vicit ac fugavit, cum fratre foedere ictó. Anno Domini 1091 Violentia fulminis apud Salesberiam tectum turris ecclesiae omnino dejecit, multamque materiam labefactavit. Muscarum ignotarum maximi exercitus multis in regionibus volitarunt. Eodem anno tantum fuit in Anglia diluvium, ex abundantia imbrium, quantum nullus meminerat. Mox accedente hyeme, fluvii adeo sunt congelati, ut essent pervii equis et quadrigis, et plaustris. Et statim anno sequenti 7 videlicet regis Guillerii, propter tributa quae in Nortmannia instituerat, agricultura defecit, et ingens fames secuta est. Cui conjuncta pestis infinitum numerum hominum pecudumque abripuit. Anno Domini 1093 Ingens fuit terraemotus 3 Idus Augusti, qui totam Angliam horrendo miraculo exterruit. Eo terraemotu ingentia aedificia partim corruerunt, partim resederunt. Secuta est inopia fructuum, et maturitas frugum tardissima, ut vix ad festum Andreae messes (page) 387 reconderentur. Jaculum ignitum à meridie ad Aquilonem per coelum ferri visum est Calendis Augusti prima noctis hora. Vratislaus Bohemiae rex equo lapsus occubuit : cui Conradus frater successit. Brizitislaus Bohemiae dux Silesiam depopulatur. Varieque his temporibus cum Scotis, Northumbris et Wallis ab Anglo pugnatum est. Iterum cum valido ventorum turbine, etiam terraemotus factus est media nocte 4 Idus Septembris in multis atque diversis regionibus. Pridie nonas Aprilis circa diluculum stellae per plures de coelo simul cecidisse in terram visae sunt, inter quas unam maximam labi in terram. Cum quidam in Francia stuperet et notato loco ubi visa est labi, aquam ibi sudisset, fumum cum fervoris sono inde exire magis stupuit. In comitatu Namucensi, panem subcinericium, quasi sanguine infectum, multi degustaverunt, (page) 388 et eodem anno sacro igne multi accenti sunt, membris instar carbonum nigrescentibus. Vincentius: sed Sigebertus in annum Christi 1095 retulit. Anno Domini 1094 In urbe Laudunensi mulier quaedam homicidii rea, et propterea etiam in ignem missa incendium nullatenus sensit, sed consumpto igne ipsa illaesa permansit, Quod factum adversarii lignorum materiam causantes sinistre interpretantur, iterumque succendentes ignem circa eam fortioribus lignis, nihil promoverunt. Egressa igitur mulier ex incendio non solum carne sed etiam veste et carne illaesa omni populo applaudente abducta est, et paucis transactis diebus extremum vitae diem clausit. Historiam copiosius describit Sigebertus Gemblacensis. Eodem anno fuit magnus tumultus fulgurum in coelo, et motus urbium in terra. Idibus Octobris apud Ibiceltumbam (page) 389 ictus de coelo emissus, turris latus tanta vi impulit, ut sese ad terram mirum in modum declinaret, dejecit etiam trabem maximam per totam ecclesiam, et Christi crucifixi ibi pendentis caput, cum dextera et tibia dejecerit, secutus est foetor intolerabilis. Fuit praeterea magnas ventorum impetus ab Euro Austro venientium 16 Calendas Novembris Qui Londoniae plusquam 6oo domos effregit. Collidebantur ecclesiae cum domibus. Maceriae cum parietibus. Anno Domini 1094 Jaculum insuper ignitum à meridie ad Aquilonem per coelum ferri visum est Calendis Augusti prima hora noctis. Eo anno Urbanus 2 pontifex decreta Hildebrandi quae prius abrogata erant, restituit. In Gallia ac Germania crudeli peste grassante, magna hominum pars neci data est. Anno Domini 1097 Cometes in Occidente apparuit in principio Octobris diebus 8 et nimia aquarum inundatione autumnalis satio impedita est, unde sterilitas omnium frugum, et ingens fames, et pestis secuta est. Eodem anno Christianorum exercitus paganorum terminos ingressus, felicicer cum hostibus conflixit. Henricus imperator in Germaniam rediit, ac Mogunciae de pace in conventu imperii tractavit. Anno Domini 1098 Coelum multis in locis quinto Calendas Octobris ardere visum eft nocturno tempore, et sequuta est animalium pestilentia, (page) 390 et segetes nimio imbre et aerugine corruptae sunt. Obsessa Antiochia in tantum attenuati sunt Christiani, propter rerum omnium penuriam, ut in magno ac excellenti exercitu, vix centum boni equi invenirentur. Ordo Praemonstratensium ortus est, et mox Cisterciensis etiam institutus est. Anno Guillerii 2 Angliae regis decimo, apparuit cometes Calendas Octobris 15 diebus, majorem crinem mittens ad Orientem, minorem versus Euro austrum. Apparuerunt et aliae stellae, quasi jacula inter se emittentes. Et eo anno Anshelmus lux Angliae tenebras errorum fugiens, Romam profectus est. Anno Domini 1100 Syracusis terraemotu concussis, ecclesia maxima corruit et populi multitudinem oppressit. Guibertus et Urbanus, qui de papatu Romano contendebant, moriendo suae contentionis finem faciunt: et Paschalis in Urbani secundi locum assumptus est. Anshelmus Cantuariensis archiepiscopus in exilium actus est. Balduinus fratri Godefrido in regno Hierosolymitano successit. Anno Domini 1101 Inter multa alia prodigia, etiam cometem mirae magnitudinis tum apparuisse affirmant, qui in occasu cadente sole statim apparebat. Ingentia et multa mala sequuta esse produnt historiae. Ericus Daniae rex cum uxore Boltilda dum terram sanctam invisere cupiunt in Cypro mortui sunt. Henricus primus Angliae rex Gulielmo Rufo jam defuncto successit. (page) 391 Anno Domini 1103 Hac tempestate vixit Herluca sacrata foemina Boioariae, in quodam collegio flaminum Augustalium, supra Monachium quindecim millia passuum, haec nocturnis superum inferumque congressibus, secretisque consiliis interesse consueta, narrare solita fuit, ( ut refert Aventinus Historiographus) execratos flamma omnium ardentissima excruciari. Quidam etiam sacerdos expiranti similis triduo in Saxonia discubuit, is ubi ad se rediit, apud inferos Hyldebrandum, Rudolphum, Hermannum Tyrannos, aeternis mactari suppliciis revelavit. Falsi tum Prophetae, falsi Apostoli, falsi sacerdotes emersere, qui simulata religione populum deceperunt, magna signa atque prodigia ediderunt, et in templo Dei sedere, atque extolli super omne id quod colitur, ceperunt. Plura vide de his apud citatum authorem. Fuerunt enim tum temporis tempora periculosissima, nostris pene similima. Anno Domini 1104 Crebra prodigia terruere mentes hominum. Coelum ardere frequenter visum. Sol atque luna crebro praeter solitum defecere. Complures stellae de coelo in terram cadere visae. Faces ardentes, jacula ignita, ignis volans, saepius per aëra ferri conspecta sunt. item noua astra. Papilionum castra, ignei vermiculi atque ignoti per coelum volarunt, qui solis lumen in nubium morem abstulerunt. Fulmine, grandine, ventis, turbine templa, (page) 392 aedes, casae, homines, pecora, agri afflicti, legumina, poma, fruges attritae. Igneae acies, turmae equitum, peditum cohortes, civitates, enses, gladii, arma cruenta in coelo visa, invicem conflixere. Sanguinis rivos extitisse dicunt. Sub ipsis flammis, cum panis clibano esset impositus, ut coqueretur, cum forte panem quidam frangeret, manantis guttas sanguinis invenit, quod Spirae, sanguinem ex panibus fluxisse, Abbas attestatur. Signum immortale subito vestimentis hominum adhaesit. Foemina biennio uterum ferens, marem loquentem enixa est. (page) 393 Monstrosi partus editi, pecudes, homines bicipites nati. Domesticae aves, pavones, gallinae, anseres, ex vicis, pagis, urbibus, aedibus in sylvas migrarunt, ibi habitantes efferati sunt. Lupum triginta homines esitasse in annalibus relatum est. Haec omnia prodigia tempore Henrici quarti Imperatoris Augusti evenerunt. Plerique omnes boni, aperti, justi, ingenui, simplices, tum imperium Antichristi coepisse memoriae literarum prodidere. Orbis terrarum tum à cardine bellorum procellis jactatus est. Genus humanum undique turbini armorum involutum est. Orientales atque Occidentales inter se armis concurrerunt. Mortales cuncti mutuis se vulneribus afflixerunt. Nordmanni, Galli, Germani, Saxones, Ungri, Itali, Britanni, Christiani occidentales, domesticis dissidiis, civilibus armis attriti sunt. Graeci et Armenii, Turcae et Arabes, Hispani et Saraceni, Asiatici et Africani, inter se infestis concurrere signis. Hierosolyma bis capta, bis expugnata est. Diluvie, sterilitate, annonae caritate, fame, pestilentia, saepius laboratum, ignotis morbis, igne, flamma, ardore invisibili, homines excruciati, atque absque nota adustionis extincti. Anno Domini 1105 Anno Henrici quarti imperatoris 49 in vigilia natalis Domini factus eft Hierosolymis ingens terraemotus. Et eodem anno Hierosolymitae magnum Paganorum numerum gloriosa victoria contriverunt. Praeterea duo orbes in modum solis, forma et (page) 394 lumine, quotidiano soli similes apparuerunt, omnium colorum specie radiantes, instar arcus coelestis. Henricus rex patrem imperatorem persequitur. Norinbergam post duos obsidionis menses cepit ac diruit. Anno Domini 1106 Anno Henrici quarti imperatoris 50 Nonas Februarii, Cometa per diem visus est in coelo ab hora tertia usque ad horam nonam quasi cubito distans a sole. Paulo post Idibus videlicet Februarii, apud Barum Italiae, stellae visae sunt in coelo per diem, nunc quasi inter se concurrentes, nunc quasi in terram cadentes. Eodem anno post captam Norinbergam cum Henricus imperator licentius per Alsatiam grassaretur ejus fortuna aliquantulum haesit. Urbem enim Rubeaquensium (quae dulcissima mihi patria est) et tum, multitudine civium ac armis praevalebat, ingressus, dum ejus satellites licentius quam hospites decebat in urbe grassarentur, civium armis oppressus et in fugam cum suis actus, insignia imperialia, (coronam videlicet, vexillum cum aquila, aliud vexillum rubeo croceoque colore distinctum, pomum (page) 395 sceptrumque aureum ) amisit, ac deinde pace facta, contra fidem oppidum direptum incendit atque in cinere reliquit. Ut author est Anonius qui Henrici vitam descripsit. Anno Domini 1106 Mare vicenis passibus, alii centenis scribunt, praeter solitum littora inundavit. His fortasse prodigiis motus affirmare non dubitavit Fluentinus antistes esse Antichristum natum, qua praedicatione Paschalis motus in Hetruriam profectus, conventuque super ea re Florentiae habito, quum appareret hominem nulla alia ratione subnixum, quam ut alicujus magnae rei author videretur, ejusmodi praedicatione usum tantum admonuit, ut temerario incoepto desisteret. Simultas inter Colomannum et Almundum fratres exorta est. Henricus quintus Germanorum imperator, Flandriam contra Rubertum ingressus, Bresburgum obsidione cinxit. Anno Domini 1107 In Oriente multa signa et prodigia in coelestibus visa funt. Ater quadraginta dies, et eo amplius Cometa circa noctis initium (page) 396 visus est, longe comam trahere, et iterum ab solis ortu usque ad horam tertiam visus est sol duos habere collaterales paris magnitudinis, sed inferiores splendore, visa est etiam Iris circa solem, suis distincta coloribus. Et eodem anno Hugo de sancto Ademaro, Tyberiadensium, cum Damascenorum copiis confligens, laetaliter confossus, sed tamen victor occubuit, in quo conflictu multi utrinque caesi sunt. Boamundus de Francia in Apuliam reversus cum ingentibus copiis Graecorum fines depopulatus est, et dum in Syriam properat, relicto filio ejusdem nominis, vita decessit. Turcorum copie partes Edissanorum devastantes cum Tancredo conflixerunt. Anno Domini 1108 Henrico primo Angliae rege imperante, cometes in Nordmannia per aliquot dies apparuit, aliquanto post duae lunae suo orbe plenae visae, una ad orientem, altera ad occidentem coruscantes. Hoc anno Alexius imperator quia proficiscentibus Hierosolymam molestus esset, à Boemundo bello petitur, cum quo ne graviora pateretur, foedus icit. Henricus Anglorum rex Robertum fratrem Normannorum ducem praelio vicit. Nortmanniamque subegit. (page) 397 Anno Domini 1109 Anno quo Philippus rex Francorum, et Anshelmus Cantuariensis archiepiscopus obierunt, in parochia Legiensi porca enixa est porcellum habentem faciem hominis, et alio loco pullus gallinae quadrupes inventus est, et mox multi sacro igne accensi sunt, membris instar carbonum nigrescentibus. Anno Domini 1110 In mense Junio Cometes apparuit, radios suos dirigens ad Austrum, multis conjicientibus, hoc prodigio portendi futuram regis Henrici expeditionem versus Italiam, quae statim secuta est ad sedandam discordiam, quae erat inter regnum et sacerdotium. Qua de re copiose Vincentius libro 27 capite 10. Abbas Uspergensis Nauclerus gener.38 libro 2. Anno Domini 1112 Rotenburgium civitas juxta Neccarum, terraemotu concidit, quae postea anno 1271 rursum fuit instaurata, per Albertum Comitem ab Hohenburg. In Anglia natus est puer geminus à clune (page) 398 ad superiores partes ita divisus, ut duo haberet capita, duo corpora integra ad renes cum suis brachiis, qui baptizatus triduo superuixit. Boleslaus Poloniae rex Pomeranos vicit, et ad 40000 occidit. Udalricus Saxoniae dux obiit ob cujus bona relicta contentio orta, multos duces in imperatorem armavit. Anno Domini 1113 Anno Henrici 5 imperatoris 7 mense Junio siligines et arbores sacro igne adustae, spem sui fructus mentitae sunt. Quaedam sylvae ita arefactae ut incenderentur nativo calore. Et subsequuta est gravis et diuturna hominum valetudo, cum profluvio ventris, et peste perniciosissima. Henricus imperator Saxones bello domatur Cadit. Sigifridus Palatinus jam dudum ab imperatore in gratiam receptus. Pax inter Bohemos et Polonos facta est. Anno Domini 1114 Imperante Henrico quinto in agro Hemiliano, et Flaminio, nec non apud Ravennam atque Parmam Italiae civitates in agris ac intra moenia sanguis pluit Idibus Junii. Vincentius: Eo anno Veneti maximo cum exercitu (page) 399 in Dalmatiam navigantes et Sibinicum depraedantes nonnullas urbes ceperunt. Anno Domini 1114 In pago Brachacensi circa Tornacum nix tantae magnitudinis cecidit 9 Calendas Maii ut etiam sylvas fregerit. Idibus Novembris in suburbio Antiochiae noctu terra dehiscens turres multas, et adjacentes domos multas cum habitatoribus absorbuit. Et eo tempore Balduinus rex Hierusalem cum Rogerio comite Antiochiae, contra Turcas expeditionem susceperunt. Anno Domini 1115 Henricus 5 Romanorum imperator, cum contra Saxones ad sylvam Guelsicam confligeret die 11 Februarii. Goslarii arx imperatricis fulmine tacta est, combustus imperatoris clypeus et gladius. In paschate coelum vasto hiatu discissum fulgorem nitidum demisit, qui cum integram horam duraret, ostendit in medio crucis imaginem aurei coloris. Cumque iterum iturus esset in Italiam, petiturus à pontifice diadema, cometa sex menses apparuit nuncius calamitatum ac periculorum suorum. Eo anno Henricus dum Saxones iterum aggreditur, praelio commisso cecidit. Hogier insignis miles, à Saxonum autem partibus episcopus Halberstatensis qui praelio praeerat occubuere. Ducatus Orientis Franciae rebellonem Wirtzburgensi episcopo ab imperatore Conrado Suevorum ducis fratri conceditur. Anno Domini 1116 Hora noctis prima igneae acies à septentrione in orientem in coelo apparuerunt, deinde per totum coelum sparsae plurima noctis parte videntibus, miraculo et stupori fuerunt. (page) 400 Henricus imperator ob tumultum Germania excidit sedem Romae locaturus. Hunc res in Germania misere sunt deperditae. Concilium Romae in Laterano est celebratum. Anno Domini 1117 Mense Januario 3 scilicet nonas ipsius, in aliquibus locis terraemotus accidit tam gravis, ut quarundam urbium partes cum ecclesiis corruerint. Mosa etiam fluvius juxta Abbatiam, quod dicitur Sustula, quasi pendens in aere fundum suum visus est deservisse. Hoc quoque anno Leodium civitas multis plagis fuit attrita. Mense enim Maio 5 nonas ejusdem dum in majori ecclesia vesperas celebrarent, subito tonitruus cum maximo terraemotu omnes ad terram stravit, et fulmen ad laevam templi ingressum, non modicas crustas de muro hac illae disjecit. Deinde turrim ingrediens, multas trabium partes diffidit, subsecutus est foetor intolerabilis, adeo ut multo aromatum odore vix potuerit expelli. Item Junio mense 7 Idus ipsius mensis (page) 401 circa horam nonam nubes pluviae subito rupta à monte, quae dicitur Roberti, subjectá sibi partem civitatis penitus oppressam, pessundedit adeo, ut multas domos dirueret, et immensam annonam perderet, et matrem duos infantes, altrinsecus in brachiis amplexam necaret, et alios 8 homines diversis in locis opprimeret. Pulsantibus vesperis sabbatho, quidam dum caput lavat puero, manus rubent sanguine fluido. A Calendas etiam Julii, circa horam 6 turbo nimis vehemens, et obscurus civitatem cooperuit, et nubes ex abrupto scissa, ita omne tectum Ecclesiae majoris dejecit, ut et imbribus pateret, et totum pavimentum perfunderet. Illico fulmen à parte Aquilonis ingrediens, quendam clericum retro altare sanctorum Cosmae et Damiani in pulpito legentem, et alterum ante crucifixum orantem, tertium de scriptorio ecclesiae proximo egredientem, in ipso ecclesiae ingressu, extinxit. Ante fores quoque quendam laicum extinxit. Septimo Idus Julii, ab hora 3 usque ad 9 quatuor turbines, à quatuor plagis coeli urbem circumdederunt: ventus etiam magna vi intonuit, et urbem multo imbre alluit. Tertio nonas Augusti primo noctis principio cum quaque terrarum tonitruus audiretur, et fulgura saepius micarent, in urbem Leodium amplius ipse turbo desaevit, ita ut homines è stratis exilientes, Ecclesias tristi coetu complerent, et tota nocte supplicationibus intenderent. Summo vero aurorae diluculo à parte orientis, ignis cum ingenti flamma cinxit tantus, ut omnes divinitus cremari extimuerunt. Post hoc magnus turbo erumpens ab occidente ipsum ignem visus est aliquantulum obscurasse. lterum autem quasi victor ignis cum flamma recaluit, et iterum turbine revertente paululum dilituit. Tertio etiam ipse ignis recaluit, et tertio nihilominus turbine victus cecidit. Hoc spectaculum à solis exortu usque ad horam tertiam vehementer terruit. Anno Domini 1118 Grando et glacies inconsueta Junio mense varia Saxoniae loca afflixit. Lux Solis lucem vincens, et crux in ea apparuit, ipso Paschatis die. Sus foeta in Gallia porcellum enixa est, humana facie, gallinaceus quaternis pedibus ortus. Hyems intolerandi frigoris, et mox fames secuta, luesque animantium aggrestium, et domesticorum, innumerae aves, aperto coelo dimicantes, exanimes ad terram fluxerunt. Quadraginca diebus in Italia tam horrendem mota est terra, ut villa (page) 402 quaedam vehementiore motu in alium sit locum translata. Per idem tempus Portus Veneris, oppidum non procul à Luna Hetruriae urbe, marmore nobili, Summna ope à Genuensibus in Pisanos conditum, factaque est Genuensium Colonia. Pisani insulas Baleares ceperunt. Boleslaus Poloniae rex, cum Pomeranis bellum paravit, et Balduinus Hierosolymae rex 2 patrueli successit. Monstrum quoddam Namuti natum est, biceps videlicet infantulus, tam sexu duplex quam caeteris, simplex autem compage corporis. Tertio Idus Decembris ad mediam noctem lucentibus (page) 403 stellis, coelo sereno 13 luna eclipsin passa est, et contracto in orbe multis coloribus, sed maxime sanguineo, pene hora integra suffusa est. Decimotertio calendas Januaris tertia hora noctis igneae acies à septentrione, in Orientem vergentes in coelo visae sunt. deinde per totum coelum dispersae, plurima noctis parte videntibus miraculo et stupori fuerunt. Et eo anno Paschalis papa moritur, cui successit Joannes Romanae Ecclesiae Cancellarius, cui Gelasii nomen indiderunt. Balduinus secundus Hierosolymae rex obiit. Anno Domini 1120 Pluit sanguine. Lavans caput cruore manus pollutas inuenit. Terra intremuit, urbes , domus eversae. Dormitantes noctu cubilibus excussi sunt. Tonitrua, fulgura crebra, mortales attonitos fecerunt. Leodii subito tranquillo aere turbo coortus, fulmine tres sacerdotes comprecantes in templo vesperi, pridie ejus diei, qua Christus triumphabundus coelos conscendit, extinxit, moenia, aedes subvertit, foetor pestilens subsequutus est. Nubes solutae fluminumque more effusae, pecudes, casas, villas, cum hominibus aquis operuere. Nubes sanguineae, crux, homo candens in caelo visus. Exitium orbi terrarum tum adventasse credebant. talia prodigia bellum civile (page) 404 portendisse in fastos relatum est. Quae consequuta sint, videantur annales Boiorum ab Aventino aeditae. Anno Domini 1121 Ignis immensus in orientali plaga circa auroram per sex horas flammas emisit, donec ex occidente adveniens turbo imbre copioso illum extinxit. Balduinus deficientibus sedulo Christianis ex Europa transfretatis multos Christi fideles ex Transjordane convocavit, quos simul cum suis Hierusalem inhabitare fecit. Burdunus antipapa Sutriae captus à Calisto in exilium missus est. Balduinus 2 Hierosolymae rex Gazi Turcorum regem cepit, regemque Damasci vicit ac cepit. Anno Domini 1124 Multa et varia prodigia passim acciderunt, quorum multitudo memoriam superavit, ne ad posteritatem pervenirent. Inter reliqua autem accidit, ut mense post Pentecosten acre gelu terras affligeret, quo arbores et vites mirum in modum laesae. Ostenta etiam in Sole et Luna acciderunt plurima. In pago Dullefelt puero genu intumuit maxime, quod cum aperiretur, effudit grana siligineis, hordei et avenae. Henricus 5 imperator Hollandos rebelles domat. Fames maxima Poloniam et adjacentes regiones mirum in modum vexat. Anno Domini 1125 Hyems solito acerbior, et aggestu nivis nimis horrida et importuna fuit, et adeo quidem, ut multi ardore frigoris animam efflarent, in vivariis pisces glacie absorpti perirent. Secuta est pestis hominum animantiumque maxima ex aeris intemperie. Anno Domini 1126 Hyems iterum fuit asperrima, et tanta etiam fames ex fructuum penuria, ut multi fame et inedia perirent. In Albania ignobilis muliercula monstrum bis gemini corporis est enixa, aversis vultibus, et corporibus sibi cohaerens: Ante quidem effigies hominis integro corporisque membrorum (page) 405 homine distincta, retro vero facies canis similiter corporis et membrorum proprietate integra. In Brachbanto villa, alia mulier enixa est 4 masculos uno partu. In Geblacensi parrochia dum quidam paterfamilias mixturam segetum per penuriam faciens, moleret, in suae familiae usum, in ipso opere farina cum putoris nigredine ardere penitus visa est. Eo anno Henricus 4 imperator Matildem conjugem, Henrici regis Anglorum filiam repudiavit, et paulo post dracunculi morbo diem obiit. Et Balduinus Hierosolymae rex à Sarracenis antea captus redemptione facta, ex carcere liberatur. Anno Domini 1128 Tyrum urbem maxima strage populi terraemotus fere subvertit. Proximo anno Honorius secundus pontifex Maximus (page) 406 moritur, cui Innocentius secundus in pontificatu successit. Matthia Palme. Anno Domini 1135 Oceanus se effundit in continentem, bonamque Flandriae, Holandiae, ac Frysiae partem subito submersit, magna tum hominum, tum pecudum multitudine extincta. In Anglia terra tam horride mota est, ut aedificia passim corruerint. Defectus solis et lunae, quem Graeci eclipsin nominant, praeter modum factus est. ignis in plerisque locis per rimas terrae aliquot dies spirans, neque aqua, neque alia materia extingui poterat. ventus nimius 5 Calendas Novembris fuit, qui turres et aedificia multa diruit, et hoc anno Henricus primus Angliae rex diem suum obiit, Stephano Franco sive Gallo, suo ex sorore nepote, successore relicto. Bellum cum Russis foedifragis a Boleslao resumptum. (page) 407 Anno Domini 1137 Tanta fuit siccitas , ut major hominum memoria non fuerit: in diversis enim regionibus, flumina quae navem ferebant adeo exiccata sunt, ut sicco pode perambularentur illorum alvei. In Francia etiam fontes et putei omnino exiccati sunt, et multi hinc inde sola sitis penuria perierunt. Lotharius secundam expeditionem in Italiam fecit. Magnus Norvegiae rex, ab Araldo exoculatus, regno exuitur. Anno Domini 1141 Crebra portenta hac tempestate in coelo visa, armorumque civilium strepitus intonuit. Falsi Prophetae factitiis miraculis populo imposuere, Judaeos trucidare conati sunt. Divus Bernhardus eosdem servavit, ab ipsis abstinendum esse coelesti oraculo admonuit, ne scilicet Deum mendacii arguamus, qui se reliquias eorum servaturum pollicetur. Carnibus pluit, Cometae visi, et coelum arsit, Lupus triginta homines devoravit. Rogerus de Sicilia post occupatum Calabriae ac Apuliae principatum, papam Innocentium 2 bello capit, ac facta cum eo qualicunque pace, ut ab eo in regem coronaretur obtinuit. Orta dissentione, inter Papam ac Francorum regem Ludouicum, ecclesia Gallicana turbatur. Anno Domini 1143 Prodigio loco habitum est, vermiculos multos, quos multis regionibus cernere erat, non longe a terra volantes, ita ut manu vel virga tangi possent, grossitudine quidem muscis aequales, sed longitudine diductiores, quorum tam infinitus erat exercitus, ut unum pene miliarium in latitudine, tria in longitudine occuparent: densitate autem sua ipsam solis lucem obscurare videbantur. Per quam prodigiosam visionem, illam quae post quatriennium facta est, Hierosolymam tendentium profectionem, quidam interpretati sunt figurari. Secuta est autem hominum et pecudum intolerabilis pestilentia de aeris corruptione, unde et illa tum nata fuere animantia, quae (page) 408 mortua auxerunt intemperiem aeris. Signa quoque in coelo apparuisse ferunt globos igneos variis in locis emicuisse, et deinde alia coeli parte se condiderunt. Angelicas multi interpretantur fuisse potestates, qui ad sacram expeditionem invitarent mortales. Nam Papa in concilio Claromontensi excitavit Gallos. Petrus, natione Hispanus, heremita, excitavit caeteras nationes: et se praebuit ductorem, afferens è coelis missam epistolam, quae ad eam expeditionem nationes hortaretur. Anno Domini 1147 Conrado Romanorum, et Ludovico Franciae rege cum Franciae atque Germaniae aliquot principibus expeditionem in terram sanctam jam facientibus, circa crepusculum facta sunt tonitrua in supercilio montis, et tempestas maxima, et ecce noctis medio, aqua proruens, omnia quae erant in vallis medio, et homines et jumenta protraxit in mare, residui transierunt Constantinopolim, deinde ad brachium Sancti Georgii. Et Ludovicus rex Franciae, dirigens iter versus Hierosolymam, magnam partem perdidit exercitus sui: Homines Conradi regis, siti et fame perierunt, rege cum validioribus in Graeciam revertente. Alter exercitus ejusdem signationis, navigio transiens, rogatu regis Galiciae, Ulixbonam cepit, ante à Sarracenis, inde à Christianis inhabitatam. Bellum ortum est inter fratres Russiae duces, in quo Stephanus Geisae Ungariae regis filius Isaslao qui reliquos fratres bello fatigabat, auxilio tulit. Emanuel Constantinopolitanus imperator per fide Conradum 3 imperatorem Germanorum et suos tractavit, gypsum farinae miscens, ex quo exercitus misere periit. Conrado 3 Romanorum imperatore et Ludovico Gallorum rege, in Asiam magno cum exercitu proficiscentibus, dira prodigia visa sunt, quibus varia belli incommoda, praedicta sunt. Vespere enim quodam (page) 409 nebula densissima, cooperiens castra, maxime obfuit. Praeterea, universa papilionum tegmina quae sub divo fuerant, adeo sanguine respersa comparuerunt, ac si sanguinem compluisset. Quod videns rex caeterique principes, conjecerunt, se ad maximos labores et mortis pericula evocatos. Nec fefellit eos conjectura. Non enim multo post, appropinquante nocte audita sunt in montis supercilio fragor tonitruum, sonitusque tempestatis: Et in medio noctis torrens auctior erumpens, quicquid vallis humilior habuit, in momento eluit, et in mare projecit. Anno Domini 1148 Lauduni, tertio nonas Julii factis tonitruis, in monasterio Sancti Vincentii monachis diurni officii cursum complentibus, duo ex his subito fulminis ictu corruentes expiraverunt, aliquidam tacti vel tanto periculo territi in morbos inciderunt, et demum post longam aegritudinem obierunt. Fulmine etiam altaris lintheum utente, et sacrarium penetrante, in aliis etiam locis hominibus, animalibusque fulmine pereuntibus. Eodem tempore Hierosolymis in templo Domini, et in monte Oliveti, fulminasse certum est. In territorio Gebenensi lupus quidam corporis magnitudine, et animi ferocitate aliis dissimilis, sua rabie in ipso hominum conspectu, triginta diversi sexus et aetatis homines dilaniavit, atque devoravit. Eodem anno obsessa et expugnata à Francis et Germanis Damascus, qui et à Saracenis antea devastatus. Noradinus post discessum imperatoris et regum , Antiochiam obsedit. Anno Domini 1149 Eclipsis lunae fuit undecimo Calendas Aprilis, circa horam nonam noctis, quam statim ventorum intemperies sequuta est, per 4 dies continuos: audita sunt et visa crebra tonitrua et fulmina. Ex quibus in territorio Verniorum juxta Gandanum, sacerdos quidam dum missam celebraret, fulmine ictus occubuit. Apud Remenses (page) 410 clericus quidam eadem tempestate periit. Eodem anno Ludovicus Francorum rex, cum in Palestina fortiter contra Sarracenos pugnasset, et jam in Franciam redire constituisset, in naves Graecorum incidens captus est. Eugenius 3 pontifex, in Italiam regressus, cum Romanis vario eventu confligit. Raimundus Antiochiae princeps Calendis Augusti contra Turcas egressus, multis suorum captis atque occisis, in insidiis eorum et ipse misere est interfectus. Turci caput ejus circumferentes , omnia ferme vel civitates quae sui juris erant, in deditionem recipiunt praeter Antiochiam. Anno Domini 1150 Cum hyemali gelu terra vehementer induruisset, cespis plurimae longitudinis et latitudinis de terra subito avulsus, longe ad aliam locum translatus est. Et anno sequenti regina Hierosolymorum infidelibus plus justo favens, multarum cladium in terra sancta autor fuit, contra quam Balduinus filius ejus et rex insurgit, et captis munitionibus, demum Hierosolymam intrare permittitur. Reatina civitas post longan obsidionem à Rogerio Siciliae rege, destructa est. Anno Domini 1152 Terraemotus fuit in partibus Italiae. Conradus Germanorum rex obiit, cui Fridericus primus dux, ejus nepos successit. Cognomento Barbarossa. Rogecius Siciliae rex obiit, quemadmodum (page) 411 et Balduinus Hierosolymae rex qui è viuis excessit quinto Calendis Octobris. Massamuti (quos quidam Moabitas vocant) post usurpatum Mauritaniae regnum, regemque patibulo affixum, etiam regem Bulgiae occidentes, regnum ejus invadunt, ipsamque Siciliam, Apuliam, Romamque ipsam invadere minantur. Anno Domini 1154 Robertus de Botua vir omni plenus nequitia, spiritu Zelotypiae succensus, cum virum quendam sibi familiarissimum cum uxore intra domunculam comburendos includi imperasset, Illic instar puerorum trium antiquorum, ardente domo, et flamma super capita eorum, in modum lucidae nubis volitante, illae si homines manserunt. Sol per totum diem Calendas Octobris obscuratus est. Anno Domini 1155 In Burgundia factus est terraemotus nocte una, quo multa aedificia corruerunt. Anastasius quartus pontifex obiit. Henricus Normannorum dux in Anglorum regem à Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo inungitur. Anno autem fequenti rex Francorum (page) 412 Ludovicus Henricum Nordmanniae, cum quo bellaverat, in amicitiam recepit. Regnante Henrico secundo Angliae rége, Calendas Octobris, per tres fere horas visi sunt tres circuli circa solem quibus subinde evanescentibus, duo soles creari videbantur. Quo prodigio dissidium regis,et Thomae Beketti Archiepiscopi Canthuariensis pronunciatum est portendere. Praeterea signum crucis apparuit in luna, et statim Albericus miles Belvacensis vir sanctissimus pro fide Christiana passus est martyrium. Et Fridericus imperator Mediolanum fere per septem annos obsedit, atque destruxit. Vitalis Michael Venetorum dux, Ulrichum Aquileiae patriarcham in bello, et 700 ex Forojuliana nobilitate cepit, atque Forojulienses tributarios fecit. Mediolanum à Friderico Barbarossa imperatore oppugnatum atque in fidem receptum est. (page) 413 Anno Domini 1157 Nix magna et frigus insolitum fuit, pestis et sicca aestas inde sequutae sunt. Facta est Romae maxima Tyberis inondatio, qua multa hinc inde, magno hominum detrimento perierunt. Et eodem anno Guillelmus Siciliae rex civitatem Barum funditus evertit, excepto templo Divo Nicolao sacrato, de cujus aliis, hoc anno, rebus gestis lege Sigebertum. Tertio Calendas Junii feria quarta vigilia Ascensionis Domini circa meridiem per dimidiam fere horam circulus maximae latitudinis apparuit in circuitu solis ignei et caerulei coloris. Obiit Vuilhelmus primogenitus filius Henrici regis Anglorum, et sepultus est Radingis, ad pedes Henrici regis proavi sui. Fulgura et tempestates mense Julio frequenter in Normannia acciderunt: Unde in pluribus locis messis periit et homines fulgurati interiere. Subsequuta est abundantia pluviae, quae coepit medio mense Augusti, quae impedivit et collectionem messium, et subsequentem seminum sparsionem. Ex qua jugi inundatione pluviarum, quae diu duravit: multae turres et ecclesiae et antiquae maceriae in Normannia, et Anglia corruerunt. Radulphus de Fulgeriis cepit in quodam conflictu Eudonem Vicecomitem de Ponehait, et hac de causa major pars Britannorum receperunt Comitem Conavum in ducem Britanniae, excepto Joanne Dolensi, qui adhuc pro viribus Conauo, et coadjutoribus ejus resistit. Mense Septembris visi sunt tres soles una coelo omnium serenissimo, et paucos post dies ejusdem mensis tres lunae, et in luna medium locum occupante alba crux, Unde ex Parisiensi et Bononiensi Gymnasiis, nec non Venetiarum quoque doctores naturaliumque rerum quam doctissimi perscrutatores vocati, prognostica interpretarunt: innuentes Cardinalium discordia in electione (page) 414 summi pontificis futura, et principum quoque electorum, in electione Romanorum regis, Nec fefellit eventus homines ingenio acutissimos. Paulo enim post contra Alexandrum Romanum pontificem Maximum, quatuor alii non sine maxima populi seditione eligebantur, duravitque annos 17. Subsequuti sunt quoque non pauci terraemotus, à quibus non tantum civitates et castra, imo etiam nationes quassatae, concussae, et penitus in quibusdam quoque locis euersae sunt. Canutus Waldameri Magni filius, posteaquam cum cognatis suis Suenonae, et Waldemaro de regno Daniae dimicarent: Visa sunt magna signa in coelo, versus Aquilonem, species quasi ignearum facularum, et humani cruoris similitudo rutilantis. Nec fefellerunt portenta, statim enim Sueno rex vastavit Vuagiorum terram, et omnia longe lateque bello vastata sunt. (page) 415 Anno Domini 1158 Sabbato infra octavas paschae in Abrincatio villa quae vocatur Landa Aronis, circa meridiem quasi de terra emergens turbo maximus, quaeque proxima involuit et rapuit. Ad ultimum quasi quaedam columna rubei et coerulei coloris sub turbine ascendente in sublime stetit, et videbantur, et audiebantur quasi sagittae et lanceae in ipsam columnam defigi, licet non appareret intuentibus quis eam agitaret, et in turbine qui stabat, super columnam apparebant quasi diversae species volucrum in eadem volitantium. Subsequuta est illico in eadem villa pestis hominum inter quos et Dominus villae occubuit. Nec solum in illa villa, sed etiam in multis locis Normanniae, et finitimarum regionum, hoc anno grassata est. Eo anno Mediolanenses iterum rebellant, quos Fridericus imperator denuo obsessos in deditionem redegit, et interea Laudam muris firmavit. Agareni civitatem Almariam in Hispania quam amiserant, obsidione cum nonnullis castellis, iterum ceperunt, fugato Auforsio imperatore Hispaniarum. Anno Domini 1160 Facta est eclipsis lunae et statim regina Franciae uxor regis Ludouici, filia imperatoris Hispaniae diem obiit, in cujus locum rex Adelam comitis Theobaldi filiam sibi associavit. Fridericus imperator ex pugnato jam Mediolano, Papiae etiam ac Placentiae turres dejecit, Longobardiamque fere omnem sibi subjecit. Sueno tertius Silandiae rex, à Canuto regno pulsus, post triennale exilium, per Henricum Leonem Saxoniae ducem, in regnum reducitur. Anno Domini 1161 Factus est terraemotus Calendas Januarii in pago Constantino castro sancti Laudi circa horam primam. Hoc anno mense Maio pax facta est inter Henricum Angliae, ac Ludovicum Galliae reges, renovatis prioribus pactis. Philippus Ludouici Francorum (page) 416 regis frater obiit. Mortua et Constantia regina Franciae labore partus superstite filia cujus causa mortem accelerarat. Anno Domini 1163 Mense Junio in Britannia minori scilicet in Recello, sanguine pluit: et de ripis cujusdam fontis ibidem effluxit, nec non etiam de pane. Guillelmus rex Siciliae transiens de Sicilia in Apuliam cum magno exercitu, Roberto de Baseuilla fugato cum complicibus suis, civitates et castella quae à se defecerant recuperat. Fame ac peste maxime laboratum. Ramaldus de Castellione Antiochiae, dum incaute in terram Agarenorum intrat, multis (page) 417 suorum occisis et captis, ipse met quoque captivus abducitur. Anno Domini 1164 Apud Senonas die Parasceves, cum ageret Alexander pontifex Romanus divinum officium, horribiles factae sunt tenebrae, et dum lector passionem Dominicam personaret, perveniretque ad eum locum, Consummatum est: fulgur tam stupendum cecidit, et tantus fragor intonuit, ut Alexander dimisso altari, et lector omissa passione, ac omnes qui aderant fuga sibi putarent consulendum. Quo etiam tempore Archiepiscopus Coloniensis, Padeburnensis, Mindensis, et Monasteriensis episcopi, et Henricus dux Saxoniae, obsident arcem Arnsbach, quod Henricus comes multa adversus singulos commiserit, et fratrem puerum in carcere tenuerit, in quo mortuus est. Capitur arx et euertitur, Henricus autem exulatum abit. Postea tamen reversus in gratiam, recepit arcem: quam post obitum consignavit ecclesiae Coloniensi, quae totam hodie tenet ditionem antiquae illius nobilitatis. Boleslaus Poloniae rex Brutenos bello domat. Anno Domini 1165 Octauo die Augusti in episcopatu Dolano de coelo pluvia sanguinea decidit. Eo anno bellum Vandalicum iterum juvante Henrico Leone Saxonum duce, à Waldemaro fortiter gestum. In Ruthenensi pago, quaedam tempestas gravi flagello castigavit populum. Lupi etiam feroces ab uberibus (page) 418 matrum parvulos rapiebant, et diris morsibus devorabant. Valenses Henrico regi fidem non servantes, terras promissas latrocinio infestant. Richardus de Hummer Conestalus Henrici regis convocatis Baronibus Normanniae, et Britanniae mense Augusto castrum Combore in Britannia cepit. Anno Domini 1168 Stellae duae ignei coloris quarum una erat magna, altera parva apparuerunt in occidente, fueruntque quasi conjunctae, postea disjunctae, longo deinde spatio apparere distantes, in vigilia natalis Domini. In octavis Pentecostes, inter Angliae ac Franciae reges, in Vilcasmo frustra de pace tractatum est, re infecta ac intestinis odiis gliscentibus discessum est, ventum ad arma, igni ferroque utrinque saevitum maxime. Anno Domini 1169 Tres Toles simul visi sunt in occidente nonis Septembris et post duas horas deficientibus duobus, is qui medius fuerat solus occidit, similique modo annis proximis tres lunae apparuerunt. (page) 419 Terraemotus multas urbes, et ecclesias, oppida et villas subruit, et multa millia hominum terrae hiatus deglutivit. Majorem autem partem aedificiorum casu operuit. Eodem etiam anno in Sicilia urbs Cathama ante horam primam subvertitur, quo Episcopus et clerus, Abbas de Mileto, cum 40 monachis, et de plebe circiter 15000 morte repentina perierunt, plura etiam castella in eadem insula ipsa hora cum innumerabili populo concussa sunt. In partibus quoque transmarinis, terraemotu magna Christianorum pariter et Paganorum pars periit, urbes multae subversae sunt. Contremuit Antiochia et Hierusalem. Et eodem anno rex Angliae Sanctum Thomam ab exilio revocavit et ut Papae et Ludovico regi Francorum promiserat, pacem constabilivit, Romani vero Albam funditus destruxerunt. Sacerdos quidam in Danorum terra, quae dicitur Alfse, assistens sacro altari, cum sublevasset calicem sumpturus hostiam, ecce visa est, in calice species carnis, et sanguinis. Ille timore perculsus, posteaquam Pontifici, et clero calicem videndum obtulisset: Pontifex protestatus est, gravem Ecclesiae imminere tribulationem, et sanguinem Christiani populi infundendum. quod breui etiam factum est. Vix enim elapsi erant dies quatuordecim, Sclauorum exercitus in regionem irruens, omnia occupavit, ecclesias subvertit, et populum omnem in servitutem redegit , resistantem autem gladio et igni persequutus est. Anno Domini 1170 Terraemotus maximi et ingens aquarum inundatio per Germaniam facta. Eodem tempore etiam Callina civitas Siciliae terraemotu concussa, et ita prostrata est, ut magnus mortalium numerus ibi perierit. Rex Daniae Rugiam invasit et idololatriam extinxit. Menardus primus Livoniae Episcopus ab Alexandro tertio Pontifice Romano ordinatur. Galliae ac Anglie reges in Epiphania domini pace facta, reconciliati sunt. (page) 420 Anno Domini 1171 Terraemotus multi iterum varias provincias quassarunt, et praecipue Syriam atque Siciliam in quibus plurimae urbes diu nutarunt, et quaedam maxima strage corruerunt. Ossa cujusdam gigantia in Anglia per alluvionem detecta sunt, cujus corporis longitudo 50 pedum erat. Saladinus Calypham Aegyptum dominum suum interemit et regno suo potitur. Florentini Senenses ad Ascianum vicerunt. Canutus olim Angliae Daniaeque rex, inter divos relatus. Anno Domini 1173 Calendas Januarii crebra audita sunt tonitrua, et diversa loca, sacra et prophana diris fulminibus tacta sunt. Et codem anno et die sequenti Sanctus Thomas Cantuariensis pro Christiana religione, et fidei sanioris confessione, martyrio coronatus est. Qui tamen anno sequenti ab Alexandro Pontifice summo canonizatur, et hinc totum Angliae regnum Papae servile factum est. Anno Domini 1175 Aetna mons igneus iterum arsit, quando sonantibus ruinis, terra adeo fuit concussa, ut ipsius divae Agathae domorum lapsu sacerdotes omnes obruti sint. Hocce temporis Alexander Pontifex, Fridericum primum imperatorem, qui alias Barbarossa dictus est, calcat pedibus, cujus collum pede comprimens, ait: Scriptum est: Super aspidem et Basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem, ac tum demum eum absolvit. Fridericus contra dixit, exhiberi à se eam humilitatem non Alexandro, sed Petro. Ad quae respondit Alexander: Et mihi et Petro, ac sic inter Imperatorem et Pontificem pax constituta est. Verum scio haec Robertum Abbatem Montensem Sigeberti Gemblacensis continuatorem ac Stumpsium in annum Christi 1177 retulisse. (page) 421 Anno Domini 1177 Facta est eclipsis solis hora sexta, Idibus Septembris. Ortum est bellum Emanuelis imperatoris Constantinopolitani cum Sultano. Circa festum Pentecostes Longobardi et maxime Mediolanenses magno cum exercitu insectantur Fridericum imperatorem, qui cum in urbe Papiensi esset, fugiendo vix evasit. In nocte sancti Andreae factus est ventus vehemens et in ipsa festivitate, ac in praedicta vigilia apparuit lux mane veniens ab Oriente usque ad Occidentem, qua die pugnaverunt Christiani cum Paganis apud sanctum Georgium de Ramula. Fuit hoc anno in aestate simul ac autumno maxima siccitas, unde et sata agrorum, messis ac foenum majore ex parte periere. Anno Domini 1178 Oceanus Anglicus ita excrevit, ut multos exorbuerit mortales. Hoc anno Saladinus Aegypti rex Guidonem Hierosolymorum regem, bello ardentissimo vexavit, et totam Christianam Rempublicam mirum in modum afflixit. Augenenses haeretici sacramentorum contemptores ac matrimonii detestatores, circa Tholosam conveniunt, cum quibus Theologi ac sacrarum literarum periti, ex quibus Petrus legatus Romanus potissimus erat, congressi, ad meliora revocarunt. (page) 422 Anno Domini 1179 Decimoquinto Calendas Septembris facta est eclipsis Lunae post octavam horam noctis dominicae. Hyems secuta est omnium frigidissima in qua nix durauit usque ad purificationem Mariae virginis. Fuit et exundatio aquarum maxima, ac potissimum apud urbem Cenomanensem et Andegavensem, ubi pontes fluviorum rupit, ac aedificia innumera cum magno hominum numero avexit. Emanuel imperator Constantinopolitanus, vindicavit se de Solimanno Iconii, à quo antea fugatus erat. Petitus etiam maximo exercitu nunc Solimannus, adeo in fugam etiam versus est, ut Iconii urbem vacuam plane militibus reliquerit. Anno Domini 1180 Hoc anno factus est in Anglia bis vel ter terraemotus circa festum Sancti Michaelis. Quo etiam anno magna discordia facta inter Angliae regem et suos filios propter castellum Clarevallis, quod erat de feudo Andegaven. Richardus autem comes Pictavensis clam (page) 423 firmaverat illud. Rex Henricus senior misit exercitum in Britanniam, et obsederunt turrem Rhedonensem et ceperunt, ac combustam reaedificarunt, et munierunt. Proterea Comes Britanniae magnam partem ipsius civitatis combussit: et abbatiam sancti Georgii et Becherel castrum Rollandi de Dinam. Anno Domini 1185 In media quadragesima factus est terraemotus in Gothia, et in sequenti mense Aprili eclipsis lunae. Orta est discordia inter Philippum Francorum regem, ac Philippum Comitem Flandrensem propter comitatum Viromandensem. Fridericus imperator Henricum filium suum Italiae civitatibus praefecit. Bela tertius Hungariae ac Bohemiae rex, capto Vladamiro duce Haliciensi, mittit Andream filium, qui Haliciensem ducatum occupavit. (page) 424 Anno Domini 1186 eclipsis Solis facta, quam maxima pestis in Polonia et Russia subsequuta est. Lucio tertio pontifice mortuo, Urbanus quartus in sede Romana successor factus est. Hyems hujus anni fuit calidissima, quo factum, ut terrae fructus solito maturius provenerit. Messis enim in Maio, vindemia autem in Augusto erat. Anno Domini 1187 eclipsis Solis facta in die Joannis Baptistae, hora sexta diei. Balduinus Hierosolymae rex à Saladino Asiae ac Syriae rege cum multis nobilibus captus est. Anno Domini 1190 In Anglia crux circiter meridiem, in coelo apparuit, quum Ricardus rex Anglorum ac Philippus Francorum in Saladinum bellum comparabant. Hoc anno post Friderici Barbarossa imperatoris mortem, Henricus 6 filius in imperio successit. Colonienses autem ac alii rebellarunt. Luneburgum Germaniae , ac Berna (Helvetiorum hodie) , Uchtlandie, civitates aedificatae sunt. (page) 425 Anno Domini 1193 Solis est magna facta defectio. Saladinus post longam Christianorum sanctam persecutionem et caedes perpetratas apud Damascum obiit, et ejus regnum à filiis dividitur. Quapropter Saphandinus Saladini frater, gravatus, eo quod nullam regni partem sibi Saladinus reliquisset, ejusdem filios regno pepulit, et ipse solus in futurum regnavit. Henricus imperator accepta à Richardo Angliae rege pecunia, exercitum conscribit, in Apuliam movet, ac Salernum expugnat. Pax perpetua inter Polonos et Ungaros confirmata, unde Russia Polonis cessit. Anno Domini 1194 In pago Belluacensi inter Claurum montem et Compennium tantae pluviae cum tonitruis, ac fulminibus tempestatibusque factae sunt, ut omnem hominum memoriam superarint. Lapides enim ad quantitatem ovorum quadranguli mixtim de coelo cum pluvia cadentes, arbores fructiferas, vineas et segetes penitus destruxerunt. Villae quoque (page) 426 in pluribus locis à fulminibus destructae, atque combustae sunt. Corvi etiam immensae multitudinis in aere de loco ad locum volitantes cum rostris vivos atque ardentes carbones portare visi sunt, quibus domos incendebant. Eo ipso etiam die in episcopatu Laudunensi castrum quoddam, circa Clavimontem fulminibus de coelo penitus, destructum est. Et eodem anno Henricus imperator totam Apuliam Calabriam atque Siciliam ( quae jure haereditario ex parte uxoris eum contingebant) imperio suo subjugavit. Anno Domini 1196 In Martio mense subita et nimia aquarum fluminumque inundatio facta, pluribus in locis villas destruxit, oppida diruit, et habitantes in eis magna ex parte extinxit. Eodem anno Philippus Augustus Deodatus Francorum rex duxit uxorem Mariam, ducis Maroviae, Bohemiae, Marchionisque Histriae, filiam. Henricus Leo dux Brunsvicensis ac Luneburgi in die Sancti Sixti obiit, cui successit filius Henricus qui et comes Palatinus Rheni fuit. Anno Domini 1197 Exorte tempestatis vi, lapides cum pluvia de coelo ceciderunt. Henricus imperator Christianis subsidia in Syriam mittit, quae proximo deinde anno, mortuo Romano Henrico revertuntur. Quapropter Christiani qui in Syria remanserant, destituti omni auxilio ejus provinciae dominium (page) 427 penitus amiserunt. Bellum inter Conradum Sueviae ducem ac Bertholdum ducem Zeringensem ortum, in quo Conradus obiit. Henrico imperatore procurante, Fridericus imperator filius in cunis vagiens, Rex Romanorum constituitur. Anno Domini 1198 Pleraque prodigia hac tempestate in annales relata sunt. Terrae tremor 4 nonas Maii, orbe terrarum afflixit urbes, casas, aedes, templa subvertit. Apud Longionas, pagum Boiariae, qui, cum Hercinio jugo ad Bohemiam pertinet, annum et sex menses continuatus est, incolae relictis aedificiis, sub dio atque Jove frigido manere coacti sunt. Apud Rossetum, dum sacrificulus solito more missam celebraret, vinum in hominum conspectu mutatum est in sanguinem, et panis in carnem, sic olim Augustae Rhetorum hostia sacra in carnem cruentam versa est. In Vermendesio miles quidam, qui mortuus fuerat, revixit, multaque futura multis praedixit, et postea etiam sine cibo et potu longo tempore vixit. in Gallia circa festum Joannis Baptistae, ros in nocte de coelo cadens, mellis dulcedinem superabat. Mense autem Julio, orta est tempestas valida, tantaeque magnitudinis lapides de coelo ceciderunt, ut suo impetu à Tremblaco usque ad monasterium Chale, et loca adjacentia non segetes modo, vineas, sed ipsa etiam nemora, (page) 428 et hominum preciosa aedificia, destruxerunt. Et eodem anno mense Julio, Philippus Augustus Deodatus Franciae rex contra omnium opinionem, ipsiusque regis edictum Judaeos in pristinum statum Parisiis restituit, et ecclesias Dei graviter persecutus est. Philippus Barbarossae filius contra quem electus est, et à Papa confirmatus Otho dux Saxoniae, et regnarunt magna discordia annis decem, et Otho ad Mosellam demum fugatus est. Anno Domini 1200 Terraemotus ingens meridiano tempore excitatus, aliquot diebus consequentibus, multa aedificia in Polonia, et in vicinis regionibus conquassavit. Quae res inaudita propemodum in his regionibus, prodigii loco habita est. Eodem anno Constantinopolis à Gallis, et Venetis capta. Imperator Constantinopolitanus Alexius, regno pulsus, Haliciam ad Romanum confugit. Alsatiam vastavit Philippus imperator Barbarossae filius, ac munitiones quasdam expugnavit Rubeaquensium, ac Ferriburgi arcis, quae in ipso oppido est, muros fregit, ferroque ac flammis infestavit omnia, ut copiose in urbis Rubeaquensis dulcissimae patriae descriptione alibi annotavimus. (page) 428 Anno Domini 1202 Die trigesima Maii mensis fuit terraemotus quo vox etiam terribilis audita est incerto authore. Magna quoque pars urbis (page) 429 Achonensis cum Palatio regis corruit. Tyrus pene subversa est. Archas oppiddum munitissimum ad solum usque diruit. Tripolis maxima pars ruit, et magna hominum pars suffocata est. Hunc terraemotum secuta est magna agrorum sterilitas, apud exteros ingens fames, famem autem horrenda pestis. Innocentius tertius Pontifex excommunicat Pbilippum imperatorem bis, ac imperatoria majestate privat, subditos autem suos absolvit. Anno Domini 1205 Tempestas borrenda per loca plurima, profligat segetes et vineas. Philippus imperator Othonem contra se à Pontifice Innocentio tertio electum bello insectatur, eum Coloniae Agrippinae obsidione cingit, Verum Otho in conflictu quodam cum Coloniensibus habito clam fuga elapsus, ad Angliae regem se contulit. Philippus autem Colonienses subegit, ac Aquisgrani ab Archiepiscopo, rex coronatus est: Lituani, quorum nomen hoc tempore primum agnoscitur, Russiam magno exercitu invadunt, sed victi discedunt. In Germania Conradus Episcopus Herbipolensis, à suis ministris occisus est. Anno Domini 1206 Pridie Calendas Martii fuit eclipsis solis hora 5 diei, et sequenti mense Adela regis Philippi mater obiit, Quae in Burgundia sepulta est juxta patrem suum Theobaldum. Menfe Decembri perniciosa in multis Italiae simul et Galliae locis, facta eft fluminum inundatio, quae non pontes tantum, et laquearia hincinde aedificiorum fregit, sed quam plures etiam domos, ac lapidum moles euertit. Joannes (page) 430 Richardi frater Normanniae dux et Angliae rex, Anglia egressus, contra Philippum Francorum regem bellum suscipit, iterum ob militum pestem factae funt duorum annorum induciae. Anno Domini 1207 In festo sancti Nicolai, in Gallia magna audita funt tonitrua, quorum impetu, multa facra et prophana aedificia, fulminibus incensa, atque prostrata sunt. Sequuta est, aquarum mirabilis et perniciosa inundatio. Eodem anno Satellia civitas munitissima à Paganis capta et devastata est. Philippus Barbarossae filius imperator Germanorum Babenbergae occiditur, in cujus locum Otho quartus substituitur, qui solus imperavit annos quatuor Philippi filiam in uxorem sibi copulans, magnam Germaniae partem ad se traxit. Anno Domini 1211 Apparuit in Polonia grandis Cometes mense Maio 18 diebus durans, et supra Poloucos, Taniam et Russiam gyrans, caudamque in occasum porrigens et adventum Tartarorum significans. Unde sequenti anno gens Tartarorum in diem illum ignota, occiso, ut fertur, proprio rege David, de sub montibus Indiae confluxisque pluribus nationibus septentrionis ad Polucos ( quos alii Gothos appellant ) venit. Utraque Sarmatia graviter multis bellis afflicta est. Poloucii et Russi à Tartaris victi sunt, in clade Conradus Crispus Henrici Barbati Vratislaviensium ducis filius interiit. Anno Domini 1218 In provincia Coloniensi , et diocoesi monasteriensi, in villa, Lédon Frysiae, mense Maio crux triplex apparuit in aere, una candida versus aquilonem, alia versus meridiem ejusdem coloris, tertia vero medio colore depicta, habens crucis patibulum, et figuram hominis in eo suspensam, elevatis brachiis, et extensis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus. (page) 431 Capite autem inclinato, quae media erat inter alias. Eodem tempore in villa quadam Frysiae apparuit crux caerulei coloris juxta solem, item alia huic plane similis, sed paulo post in diocoesi Trajectensi. Et statim contra Saracenos Christiani nominis hostes, susceptae sunt graviores expeditiones, ad Christianae fidei defensionem. Vincentius libro 31 capite 73. Otho imperator naturae debitum solvit, et Fridericus mox in imperio confirmatus est. Conradinus Hierosolymae et Syriae rex Sarracenus, omnes Christianos Hierosolymae degentes misere occidit. Anno Domini 1221 In Anglia et aliis regionibus finitimis nulta visa sunt prodigia. Apparuit enim Cometes immensae magnitudinis, terra vehementer mota est, audita sunt cum magno coeli fragore, crebra tonitrua, quae cum raro in Anglia, aestivo etiam tempore audiantur, eo fit ut quoties cientur, loco prodigii habeantur, item imbres continui, cum tanto (page) 432 flatu ventorum, ut multis dejectis aedificis, mare latius solito evagatum sit. Imbres toto vere fuere in Polonia, quos deinde fames maxima adeo vexavit, ut magna hominum pars sola fame ac penuria rerum perierit. Fuere hoc anno magni motus, et bellici tumultus in Anglia, sub Henrico ejus nominis rege tertio. De quibus leges Polydorus Vergilius libro 16 Anglicae historiae, ac Lilium in sua Chronologia. Philippus Francorum rex è vita migravit, Ludovico filio successore relicto. Fridericus imperator, ab Honorio Pontifice imperii dignitate privatus est, unde multa bella exarserunt. Anno Domini 1223 Cometa crudelis per totam Franciam visus est. Fratrum minorum ordo per Honorum Pontificem maximum institutus ac confirmatus est. Damiata iterum militum oscitantia amissa. Waldemarus, Daniae rex, ab Henrico Suerni comite per insidias captus est. (page) 433 Anno Domini 1225 Sub Honorii tertii Pontificis exitum terra adeo graviter in Alpibus in Salviorum gente mota est, ut quina hominum millia sint aedificiorum ruinis obtrita, ex lateribus montium, molibus avulsis, atque in subjectas valles cultu frequentes, cum pernicie hominum et pecorum provolutis. Ludovicus dux Bavariae Henrici regis procurator et tutor per imperium efficitur. Henricus Barbatus Uratis laviae dux Lenskoni rebellat, et pax parvo constitit. Anno Domini 1230 Orta est tempestas maxima ventorum, procella fulgurum, coruscatio, et fragor tonitrui, quae passim multas aedes vel incendit, vel subruit. Insuper tanta maris inundatio est suborta in Phrysia, quanta à Noe temporibus non fuit, quae involvit omnem terram maritimam Phrysiae et Hadeleriae, et omnem terram limosam atque palustrem. Albis et Visurgi, submersa. Tunc perierunt hominum multa millia, et jumenta sine numero. Divites ac potentes cuis loci, dum secure deliciis ac voluptatibus indulgerent, subita tempestate correpti atque absumpti sunt, erat autem decimus dies Februarii, quando haec tempestas omnes aggeres manufactos disrupit, et maris intemperiem in mediam terram effudit. Eo anno Vladislaus Leskonogy, à Vladislao Orthonis fugatus, regnoque maioris Poloniae exutus est. Franciscus nudipedorum monachorum patronus, circa haec tempora à Gregorio nono Pontifice canonizatur. (page) 434 Anno Domini 1233 Hac tempestate prodigia pleraque futuras calamitates portenderunt: Magna pestis in homines; pecudesque juxta debachata est. Universa flumina gelu constiterunt, acuto, vernoque demum calore soluta, casas, horrea, pontes, moenia, arbores subverterunt. In Rathstadio oppido in Alpibus Noricis, quas Taurum incola vocat, infans cornutus natus est, vagitus atque ploratus ejus quatuordecim ante dies quam ederetur auditus. In agro Fruxinensium meridiem versus, murium agrestium ingens vis, examen subito natum messes populatur, segetes, herbas, foenum, radicitus depascitur, inde fugatis accolis, execratum locum mutare, avitos lares deserere agricolae coacti sunt. Tertio Nonas Julii, Sol interventu Lunae duas horas continenter occultatus est. Luna sex angulis, versus Orientem protensis visa est. Pridie quoque Nonas Octobris rursus Solis radios Luna interpositu suo auferente terrae meridie stellae quasi noctu colluxere. Pleraque alia hujuscemodi prodigia in annales fastosque relata sunt: Factiones, fraudes, scelera, caedes, bella civilia, quibus omnia divina humana commixta, Respublica Christiana discordiae malis contusa, praede paucorum libidini facta est, consequuta sunt. Videantur annales Boiorum, quae diligentissimè Aventinus exequitur. Anno Domini 1239 Solis magna est facta defectio. Anno proximo Gregorius nonus Pontifex maximus cum annos quatuordecim sedisset, mortuus eft, cui successit in pontificali dignicate Celestinus quartus. Factiones Gibelinorum pro Imperatore, ac Welphorum pro Pontifice in Italia ortae, multarum calamitatum causae fuerunt. Episcopus Coloniensis ab Imperatore captus est. (page) 435 Anno Domini 1240 In Saxoniae sylvis versus Daciam, in deserto muricae (nemore) quaedam animalia capta sont monstrosa, ferè in omnibus habentia figuram hominis. Ex quibus foemina quidem mortua est canum morsibus ac venatorum vulneribus. Masculus autem captus est domesticus, super pedes interdum erectus gradiens. Didicit loqui imperfectè valde et non multa verba, habuit vocem exilem sicut Capreolus. Rationem nullam habuit, de secessu et egestione ac aliis talibus verecundabatur. Appetiit autem coire cum mulieribus, et has publicè qualescunque essent, tempore libidinis opprimere tentavit. Albertus Magnus et ex eodem Gesnerus libro 1. historiae animalium de quadrupedibus. In Saxonia visus est Cometa juxta polum Septentrionalem, qui suos projiciebat radios inter orientem et meridiem, magis dirigendo eos ad orientem. Sequenti anno Tartarorum rex in Polonia magno exercitu incursione facta, igne et caede omnia complet. Postea per Moraviam in Ungariam iter capiens eam tribus annis miserè afflixit. (page) 436 Anno Domini 1241 In Anglia sub Henrico tertio rege in ipso Januario apparuit Cometes, diro aspectu per triginta dies ferè continuos et hoc anno Henricus rex in Walliam cum expedito exercitu, contra Davidem proficiscitur, ac seditionis autoribus captis, poenaque affectis, Walliam in suam potestatem redegit. Eodem etiam anno Isabella Friderici Imperatoris uxor, eademque Henrici soror, moritur, cum mira fuisset etiam Solis defectio. Gregorius nonus Pontifex obiit, in cujus locum Celestinus quartus suffectus est. Fridericus Faventiam, Parmam, et Bononiam munitissimas Italiae ciuitates expugnat, Bononiense studium Paduam transfert. Bathi Tartatorum rex, Poloniam magnis viribus ingressus, populatione, igne, caedeque omniam complevit. Mons quidam maximus in Burgundia imperiali à monte dehiscens vallesque coartans, multa hominum atque pecorum millia oppressit, currens praeterea per multa milliaria ad quinque millia hominum suffocavit, ac tandem devastatis omnibus, ad alios montes mirabiliter reversus est. Anno igitur proximo Sarmatae ingenti multitudine eorum fines egressi, caedibus primo ac rapinis Graeciae provincias invasere, mox inde per Pannoniam depraedantes in Germanos quali saeva nimborum procella feruntur, (page) 437 ac maximis cladibus illas provincias afficiunt. Celestinus quartus Pontifex Romanus naturae debitum solvit, et in ejus locum Innocentius quartus electus est. Hugo puer Christianus à Judaeis in Britannia crucifixus est in Christi Salvatoris contemptum ac Christianorum contumeliam, ob quod scelus multi Judaeorum occisi partim, partim fugati sunt. Anno Domini 1248 In Anglia borrendo motu terra concussa est, quo multa aedificia corruerunt: quae res quanto rarius in insula contingere solebat, tanto tunc pro majore prodigio habita est: sed in Gallia multo gravius ea labes facta est. Anno sequenti Ludovicus Francorum rex, in Aegypto contra Sarracenos fortiter militat. Wilhelmus Longasparta in Asiam cum selectis militibus proficiscitur. Alexander Scotorum princeps moritur. Anno Domini 1254 Cometa in Germania per aliquot menses visus. Ventus praeter solitum vehemens, silvas, casas, domos, arbores evertit, mortalibus universis, et pecoribus maxima detrimenta invexit. Caelo sereno tacta fulmine castra. Cum ad montem Attinum collatis Florentinorum et Pisanorum signis decertatum est, monstrum in agro Veronensi aeditum, ex equa quadrupedem foetum humano capite. Ad cujus murmur, vagitum et confusum humanae vocis sonitum occurrens ruris illius accola, et novo attonitus spectaculo, execto ingenti gladio monstrum occidit, quam ob causam ad judicium (page) 438 tractus et de monstruosi partus origine, et de accidendi causis interrogatus, horrore atque abominatione rei tantum se fecisse respondit, quo audito suspitionem omnem ademerunt. Anno Domini 1255 In Anglia mare praeter solitum excrevit, apparuit Cometes ingens, ac crebrò loca eminentiora de coelo tacta sunt. Quae prodigia sequuta est statim in Anglia mors Gualtheri Eboracensis Antistitis, viri magnae virtutis , qui annos 40 eam provinciam pontificalem obtinuerat. Genuenses Pisanis juncti, armata classe Venetias obsident ac illorum naves et litora depraedantur. (page) 439 Anno Domini 1260 Adolescens quidam Friburgi in Misnia ut suis potiretur amoribus, à Mago in locum aedium desertum deducitur, cui cum spectrum puellae illius, quam amabat imagine, per malefici incantationes se obtulisset, amator ille perditus, manum ei porrigens, à malo daemone parietibus alliditur, et miserabilem in modum necatur: qui ejus quoque cadaver tanto in Magum impetu projecit, ut semianimis longo tempore jacuerit. Hoc horrendum punitae libidinis exemplum, ad deterrendos stultos adolescentes, refert Siffridus Presbyter, qui Alberti primi Imperatoris temporibus vixit. Eo anno Bela quartus Ungariae Rex Othacaro Bohemorum Regi bellum infert, et ab eo victus Hamburgum fugit, in Italia Guido Novellus Florentinorum Dux factus. Welforum sectatores Florentiam relinquunt, Florentia autem Manfredo subditur. Anno Domini 1264 Stella quam Cometam Graeci vocant, insigni magnitudine supra tres menses apparuit, et eadem ipsa nocte qua Urbanus ejus nominis quartus Romanorum Pontifex Maximus obiit, extincta est. Bondogodar Soldanus Christianos in Syria debellat. secuta praeterea est acerba pestis, qua pecora ac homines perierunt. In Prussia Cruciferi adversa fortuna usi, qui penè à barbaris deleti sunt. Russorum facta est in Poloniam incurso. Massovia à Littuanis (page) 440 et Brussis vastata est. Movit è Galliis cum exercitu Carolus, superatoque Manfredo (rege Siciliae) regnum Neapolitanum occupavit. Biennio post Paeni in Hispaniam trajiciunt, magnasque clades inferunt, tandemque fugati ac caesi, in Hetruria quoque magni tumultus excitati, ac praelia facta sunt. Anno tertio à Cometa, Banducar Babyloniorum atque Assyriorum Rex, Armeniam ingentibus copiis invasit, Antiochiam expugnavit, stragemque ingentem Christianorum edidit. Vide plura quae scribit Pontanus in Commentariis in centum sententias Ptolemaei. Anno Domini 1265 Basileae Rauracorum, perniciosa Birsi fluvii inundatione multum damni oppidanis illatum est. Henricus Episcopus Basiliensis, ac Rodolphus Habspurgensis post longas dissensiones arma arripuere, ortum igitur bellum intestinum etiam in urbe, in qua nobilium factiones gliscebant, ac albae stellae sodalitium Rodolphi. Psitaci verò Episcopi partes defenderunt. De qua seditione copiose leges apud Stumpsium in Helvetiorum Chronicis. Anno Domini 1268 Circa haec tempora ex ovo, provenit anser monstrosae formae quem se vidisse refert Albertus, cum duplici collo, quaternis pedibus et alis, dorso uno, ut videretur anser unus alium deferens: sed non diu vixit. Anno Domini 1269 In Cracoviensi regione ( ut à Martino Cromero libro 9 Polonicae historiae scriptum est) honesta quaedam matrona Margarita (page) 441 Virboslai comitis uxor triginta sex pueros vivos uno partu edidit, vigesimo die mensis Januarii. Sexta verò die Decembris crepusculo novus et insignis splendor, in figuram crucis efformatus, coelitus non modo urbem, sed omnem circum circa regionem illustravit. Calissae intra octavum diem natalis Christi natus est vitulus cum duobus caninis capitibus atque dentibus, et septem pedibus vitulinis: capitum autem majus quidem in loco suo, minus verò ad caudam situm erat. Ab ejus cadavere canes atque volucres abhorruere. In Silesia vero apud Machalovum pagum, et inter Odram et Nyssam fluvios, triduo sanguine pluisse dicitur. Hoc anno graue bellum inter Boleslaum Ducem Poloniae et Calissiensem. Item Saxones, sive Marchiones Brandenburgenses, recruduit. Sulentia expugnata, et incensa, et aestas ejus anni tota ferè continentibus pluviis, et insolita aquarum inundatione, non modo segetibus, verum etiam pecudibus et jumentis pagisque et oppidis, plurimum incommodi attulit. (page) 442 Anno Domini 1274 In Anglia post terraemotum, quo multa aedificia corruerunt, sanguine in Wallia pluit, quasi prodigium exitiale illae genti, cujus sanguine breui tempore post, ea regio passim maduit, sub Leolino Griffinigio, qui novas seditiones in Anglia fecit, et Francos sibi socios fecit. Anno Domini 1274 In Germania prope Lauffenburgum oppidum in finibus Helvetiorum ad Rhenum fluvium situm, natus est infans manibus ac pedibus anserinis, horrendo capite. Anno Domini 1276 Rhenus fluvius ex vehementioribus imbribus adeo intumuit, ut alveum suum praetergressus, multa hinc inde in planicie avulserit atque avexerit, Basileae pontem fregerit, ibidemque circiter centum homines magno impetu submerserit. Grandinis impetu circa montem Boccetium in Helvetiis non terrae sata tantum sed pecudes ac armenta infestata sunt. Anno Domini 1275 In Cracoviensi territorio puer quispiam dentatus eodem quo natus est die, distinctè et articulatè locutus est, donec religioni Christianae initiatus, et dentes, et sermonis usum amisit. Alius vero semestris in urbe Cracoviensi proloquutus, Tartaros adventuros, et Polonorum capita praecisuros esse praedixit: Rogatusque, divinitus id se scire, et sibi quoque illud malum impendere, respondit, Quod post annum duodecimum demum evenisse satis constat. Hoc anno fuit bellum Silesicum. Polessiensis terra et Prussia à Masoviis, et Cujaniis (page) 443 devastata eft. Postea Rudolphus Imperator bellum Boemis intulit. Anno Domini 1276 In Polonia circa Cracouiam apparuit in ea nocte media, in qua initium anni est, coelum clara et non injucunda luce ad breve tempus resplendens, in lacu deinde quodam daemonem quendam à Piscatoribus exemptum fuisse memoriae proditum est. Ad eum hyberna glacie concretum, vicinis cum Sacerdotibus vexilla, cruces et reliquias sacras, quibus vis daemonum propulsaretur, ferentibus piscandi gratia, convenisse. Immisso autem reti, primo quidem tractu, contendentibus piscatoribus, tres pisciculos, altero nihil nisi rete convolutum, tertio denique monstrum horrendum, caprino capite, et in speciem ignis ardentibus oculis extractum esse fertur. Territis autem et diffugientibus cunctis, spectrum illud sub glaciem sese immersit, ac toto lacu discursans terribilem strepitum et sonitum edidit: afflatique ab eo nonnulli homines foeda ulcera retulerunt. Obiit hoc anno Boleslaus Pudicus Poloniae rex, Boleslaus item Pius Calissiensium dux, item Boleslaus Calvus seu Rogatra Legniciensium dux. Ottocarus secundus Bohemorum rex in Austria, commisso cum Rodolpho Caesare, et Ladislao rege Ungarorum praelio, proditione suorum, occubuit. Anno Domini 1278 In Argoia Helvetiae provincia, nobilis quaedam matrona leonem crudelissimum animal peperit, quod quidem Joannes Stumpsius in Helvetiorum Chronicis, anno qui à nativitate Christi 1278 esse factum scribit, licet alii historici in aliud tempus rejiciant. Eo anno defuncto Joanne XXI Pontifice, Nicolaus IV in ejus locum electus est. Bellum (page) 444 inter Rodolphum Caesarem et Otacarum Bohemorum regem ortum, ac in campis Austriae trans Danubium cruento praelio conflictum. Rodolphus victor Suevorum Alsatumque virtute factus est. Otthocarus verò strenuè pugnans occubuit. Anno Domini 1278 Sol defecit, quum Luna triduo ante idem passa esset, et Mercurii stella visa est in medio Sole, velut macula nigra. Per idem tempus, Carolus Magnus ex Hispania victor rediens ad Pyreneos montes, Vasconum insidiis exceptus, ingentem accepit cladem. Caesar Pontifici Romandiolam et Exarchatum Ravennatem concessit, qui Bertholdum Ursinum nepotem suum Romandiolae comitem declaravit. Senatorium munus sibi Papa retinuit. Anno Domini 1280 Alphonso Arrogonum Regi hujus nominis secundo, in Quitensi templo crucem auream sine humano artifice apparuisse memoriae proditum est. Eo anno rex cum Caroli Magni auxiliaribus copiis, superatis Sarracenis, fines Austurum depopulantibus, Vlyssiponam Lusitaniae civitatem, suae ditioni subjecit. Ad populum praedicante plebano Thuricensis Ecclesiae, apud tumbas martyrum ibidem patronorum, lapis violenter nullo movente confractus, tantum legitur fecisse sonitum atque fragorem, ut omnis populus concussus metu tremuerit, ac si testudinis arcus corruerint. Eodem anno tertio Octobris major pars Turegi igne consumpta, ac insuper dissensionibus civium seditione populi, irruentibus censuris ecclesiasticis sive excommunicationibus mirum in modum concitata, ruinae patuit. (page) 445 Eodem anno cum in Trajecto homines utriusque sexus, in ponte fluminis choreas licentius ducerent, ac Sacerdotem, qui sacram sinaxin ad aegrotantem deferret, contemnerent deriderentque, ponte fracto, in Mosam praecipitati, circiter 200 ex illis divina ultione absorpti, contemptae simul religionis, ac levitatis suae poenas dederunt. Anno Domini 1281 Ferunt Tyberinum amnem Romae adeò insolenter auctum, ut ad Pantheum, quod nunc divae virginis ac omnium sanctorum est templum, aram maximam quaternis pedibus et amplius supergressa sit fluminis alluvio. Nicolaus quartus ejus nominis Pontifex Maximus, anno sui Pontificatus tertio mense octavo obiit, cui successit Martinus quartus. Hamburgum Saxoniae incendio maxima parte consumptum est. Anno sequenti Pisae à Germanis dirutae. Anno Domini 1282 In Martini quarti papae pontificatu ex illustri quadam foemina pontificis necessaria, natus est puer villosus, et in speciem ursi unguiculis armatus, quo monstrifico partu permotus pontifex omnes ursorum imagines, quae fortè in ejus domo fuerunt, jussit deleri, manifesto argumento receptae ab ea imaginationis in conceptu. Incidit id monstrum in 1 Martini Pontificis annum, quo tempore in Tyrrheniae ora apud Centum cellas captus est pisçis, absoluta leonis specie, qui mare extractus, humanam vocem ululatu expressit, ad Pontificis conspectum delatus est, qui in urbe veteri tunc fortè erat. Obstupuit Pontifex et omnis multitudo quae illi apparebat insuetam belvae formam, praesertim Pelagicae, sed ita vulgò persuasum video, nihil nasci in aliqua naturae parte, quod non idem et in mari cernere sit. Genuenses et Lucenses (page) 446 à Caesare libertate sunt donati. Tartari Pannoniam invadunt omnia usque ad Pestum vastantes. Pisae à Germanis dirutae. Siculi Gallorum insolentiam ac lasciviam non ferentes, Joanne Prochitio authore (qui à Petro Arragonum rege ad hoc paratus erat) omnes Gallos, ad campanae pulsum, uno vesperi interfecerunt. Apud Forum liuium eodem tempore Galli caesi sunt. Anno Domini 1285 In Italia gravissimus terraemotus factus est, quo multa aedificia hinc inde penitus ad terram prostrata sunt. Duravit terraemotus sua concussione, per aliquot dies, erat tum Bonifacius Pontifex Reate, unde Columnius antistes aliquanto prius ejecerat, hic veritus tectorum ruinam, patenti atrio sibi casam construi jussit ex materia tenuissima, ut ne casus quidem multum timeri posset, perseveravitque in aperto esse plures dies. Apparuit inde Cometes magnitudine insigni, et haec in caetera Italia. Veneti per id tempus, aut certè non multò prius posteriusve, exeuntibus induciis quas in aliquot annos cum Genuensibus pactas habuere, confestim ad retinendum maris imperium publicè classem instruunt. Pisani navali praelio à Genuensibus victi 50 triremes et 12000 viros amisere. Tartari iterum Pannoniam invaserunt, omnia usque ad Pestum devastarunt. Anno Domini 1285 Dum Carolus Gallorum rex cum exercitu Hispaniam invadens, cum Petro Aragonum rege bellum gereret, grandium muscarum agmen varii coloris, Gallos impetens, aculeis non secus ac gladiis (page) 447 occidebant. Multis praeterea aliis malis oppressi, de victoria desperantes, discesserunt ac in itinere passim catervatim conciderunt. Inter quos et ipse Carolus languore confectus, lectica delatus, apud Ampuras defecit. Lucius Marineus Siculus libro 11 de Hispaniae regibus. Anno Domini 1290 In agro Constantiensi, mulier humano capite leonem peperit. Rudolphus Imperator Comes Habspurgensis per suos milites arces Clanx et Wilberg in Abbacella Tubertal, atque castrum Yberg in Turtal contra Abbatem Wilhelmum Sangallensem occupat. Anno Domini 1295 Hoc anno tertio Nonas Aprilis, quo die tum Paschalia erant, nix alta terras operuit, grandines insolitae attrivere fruges. (page) 448 Pridie Nonas Septembris tellus intremuit. In Alpibus Rheticis quindecim castella, arces eversae, fames Boios afflixit. Anno Domini 1298 Cometes futurae maximae cladis indicium in coelo apparuit, afflictionem Christianorum indicans. A Judaeis sacra Christianorum furto ablata, ludibrio habita, atque in mortario pistillo contusa, cruorem emanasse, memoriae proditum est. Judaei Norinbergae ac in Francia Orientali, gladio ac incendio extincti sunt. Scoti Vallaceo duce ad libertatem aspirantes, Anglos Scotia deturbarunt, castra oppidaque ab eis receperunt. Anno Domini 1300 Iterum Cometa visus est, hoc anno quo à Pontifice annus Jubilaeus reductus est. Varii motus in Italia fuerunt. Concitata apud Belgas multitudine opifices et infimae conditionis homines à Francis defecerunt, et domini provinciae facti, ingentes regis Francorum copias superarunt et crudelissime interFecerunt. Bonifacius Pontifex ejus nominis octavus Philippi Francorum regis auxilio à Scarta Columnense, Ananiae captus et in carcerem conjectus est, quem tamen Ananienses cives tertia die liberarunt. Albertus Imperator in Helvetia magnum conscripsit exercitum contra Hollandos. Anno Domini 1301 Hoc anno Calendas Decembris ventus vehemens aedificia, casas evertit. Subsequitur maxima aeris tranquillitas, coeli serenitate et calore insolito, adeo ut in Januario arbores frondescerent, postea aquarum eluvies ingens fuit. In Italia ortae sunt factiones Alborum ac Nigrorum, ut prius Welforum et Gibellinorum. Stumpsius, in suo Chronicorum opere, iterum Cometae meminit, quem magnam cladem in Flandria factam deinde, portendisse scribit. (page) 449 Anno Domini 1304 Cometa tribus mensibus versus Septentrionem apparuit. Hoc anno Danubius Reginoburgii versus Aquilonem exosa fluctibus tellure, cursum intendit, aggere ingentis molis ex lapidum cumulis, tignis, et arborum truncis congesto, ad pristinum alveum coactus est. Bonifacio octavo Pontifice mortuo, Benedictus undecimus successit, qui Philippum Pulchrum Franciae Regem excommunicatum à Celestino, absolvit. Edoardus quartus Anglorum Rex Scotiam subjugavit, cui Odomarum Valentinianum Pembruchi comitem praefecit. Anno Domini 1305 Iterum Cometa in hebdomade passionis Christi apparuit, quem pestis per universum ferè orbem sequuta est. Curia Romana Avinionem in Gallia translata. Venceslaus Bohemorum rex Olomuncii interfectus est. Anno Domini 1307 Eclipsis solis facta est 3 Idus Februarii stante utraque sydere in 25 parte Aquarii, et 4 Calendas Martii eclipsis Lunae facta est, et eadem nocte apparuerunt acies, in coelo mirae magnitudinis. Iterum 12 Calendas Septembris eclipsis Lunae facta est hora noctis tertia. Eodem anno ante caedem Alberti Romanorum regis (qui ad Russam fluvium prope Vindonissam ac Bruck Ergoviae oppidum, dolo Joannis Rodolphi fratris filii confossus, in gremio mulieris militiam sectantis expiravit) eques aulicus impetitus à crabronibus, ab equo desiliit et evasit, equus verò à (page) 450 crabronibus occisus est. Eques autem Badenam Ergoviae oppidum, Helvetiorun comitiis hodie nobilitatum, veniens, malum omen Alberto exposuit, quod cum loco cedens, vitare conaretur, jam dictis insidiis occubuit. Paulo post eodem anno Hospitalarii Sancti Joannis Rhodum à Sarracenis receperunt. Anno Domini 1309 Polis perpetua ardens per coelum delabitur. Henricus septimus Imperator Italiam intravit, omnem Longobardiam accepit, ac Mediolani ferrea corona coronatus est. Ungari à Clemente quinto excommunicati eò quod Carolum non recepissent. Donaldus Dux insulanus Robertum Brisaeum Scotorum regem bello lacessens, captus est. Anno Domini 1310 Circa haec tempora in agro Florentino puer natus bicorpori effigie, geminis capitibus, quaternis manibus, circa genitales partes connexus, sicut non nisi in geminos pedes desineret, et hic quidem partus diebus (ut perhibent) paucis vixit. (page) 451 Anno Domini 1313 Cometa per 14 dies apparuit, qui à Septentrione versus meridiem discessit juxta motum Martis. Milichius in secundum librum Plinii naturalis historiae. Mons maximus in Burgundia imperiali, à monte dehiscens, vallesque coartans, multa agricolarum millia oppressit, ac currens per multa milliaria, circiter quinque hominum millia suffocavit, ac tandem ad alios montes, mirabile dictu, reversus est, ut refert author Fasciculi temporum, ac Chronicorum etiam Norinbergensium. Eo anno Florentia ab Alberto Imperatore obsessa. Robertus Britanniae rex Scotorum sylvestrium loca subegit, et fames maxima per totum triennium Lituaniam et adjacentes regiones graviter afflixit. Anno Domini 1314 Cometa horribili specie, tres continuos menses flagravit, post Henrici septimi mortem, is bellum designavit civile, quo Ludovicus Bavarus, et Fridericus Austriacus diffentientibus electorum suffragiis simul electi, de imperio 8 annos (page) 452 decertarunt, donec tandem Friderico in praelio capto, solus Ludovicus imperium retinuit. Eo regnante mox alii effulserunt duo, alter anno 1337, alter biennio post. Secuta hos est praeter atrocem pestem, perniciosa dissensio Electorum, qui à Clemente Pontifice incitati, deposito Ludovico Carolum quartum crearunt, mox et eodem amoto, Guntherum Comitem Schwartzburgensem accersiverunt, quae res novos peperit tumultus, et iterum ad arma concursum est, brevi post tamen veneno sublatus Guntherus imperium Carolo concessit. Tres Lunae apparuerunt in coelo, Eodem anno rex Franciae Philippus obiit, De Imperatore deligendo contentio facta est post Henrici obitum, in qua quidam Ludovicum Bavarum , alii Fridericum Austriacum delegére. Quamobrem inter eos bellum fuit, duravitque annos octo, quo tandem Ludovicus obtinuit, et regnavit solus annos 24. Anno Domini 1316 In pago vallis superioris Arni nomine Tertanio monstrum est natum habens duos pueros uno umbilico ad invicem inunctos, cui ab uno latere et genitalia erant membra, et bina quoque pendebant invalida crura, ab altero verò latere crus solum exibat imperfectum, vixitque diem unum. Ludovico Francorum rege mortuo succedit Joannes ejus filius adhuc puer diebus 20 post quem Philippus Ludovici frater annis quinque. Eodem quoque anno Joannes vigesimus secundus ejus nominis Pontifex Maximus in Pontificem est electus cum vacasset sedes annos duos et menses tres. (page) 453 Anno Domini 1322 In ipsis Junii Calendis factus est in Germania terribilis terraemotus. Die verò ejusdem mensis quinto visus est circulus rubeus circa orbem Solis, et propè comparuere duae cruces eminentes. Eodem autem anno per omnes Sueviae civitates imperiales incendia saevierunt, aquarum inundationes, latrocinia, seditiones. Anno Domini 1329 Hac tempestate factis quatuor profundissimis hiatibus, magnum prorupit ignis flumen ex Aetna monte. Ignis ejus noctu horrendum habet aspectum, nec lucet ut alius ignis, interdiu (page) 454 autem obscurè ardet, haud secus quam accensum sulphur, qua materia mons est plenus. Veteres multa de hoc monte scribunt. Strabo verò potissimum, qui et in cacumine montis se fuisse asserit, et omnia diligentissimè lustrasse. Aiunt nonnulli in summo apice mirabiles esse mutationes. Interdum enim eructat igneum flumen, aliquando flammam ignis, aut obscurum fumum, quin et hoc maximè est mirandum, de illius ignis calore, quod ille nullo frigore temperari potest, neque frigus per calorem illum dissolui. Superior enim pars montis plena est cinerum, qui hyemali tempore cooperiuntur nivibus, supremum fastigium montis est planum, compraehenditque per circuitum, circiter viginti stadia, hoc est, dimidium milliare Germanicum, in cujus medio consurgit colliculus quidam, ex cineribus congestus, unde aliquando ignis, et aliquando fumus exhalat, noctu videtur ignis in vertice montis, interdiu ferè fumus quidam obscurus ascendit, nostro tamen aevo, quando materia combustibilis putabatur per ignem consumpta, nihil visum est ex monte ascendere, praeter caliginosum vaporem. Anno Domini 1330 Solis et lunae facta est defectio. Graeci Teutones eodem anno invadentes ingens bellum excitarunt, quod proximis annis saepius renovatum est. Pisani Petrum Corbonensem falsum Pontificem: quem Imperator Ludouicus in Germaniam transiens Pisis reliquerat capiunt, et ad Joannem Pontificem Avinionis tum degentem mittunt, apud quem suum errorem confessus, vitam suppliciter exoravit, donec triennio pòst, honesto carcere asservatus interiit. (page) 455 Anno Domini 1333 Septimo Calendas Julii, continua fulgura atque coruscationes terruere mortalium mentes, multosque extinxere, sacris atque victimis, vici, urbes lustratae, quidam equo vectus, reclinato capite in collum equi, fulmen evitavit. Eluvies quoque aquarum praeter solitum agros inundavit. Eodem anno Constantiae ad lacum Acronium propter laesos ac male tractatos Christianos, novem Judaei interfecti, sex aquis submersi, atque duodecim combusti sunt. Arnus continuis imbribus immense auctus, tres Florentiae pontes cum murorum urbis parte ac proximis fluvio aedificiis, maximo civium terrore prostravit. Anno proximo Joannes vicesimus secundus Pontifex et Philippus Francorum rex una cum Venetis in Graecorum desensionem classem armarunt, qua superatos Turcas represserunt. (page) 456 Anno Domini 1335 Tantae magnitudinis pisces, seu cete fuerint, seu alterius generis, Lubecum appulerunt è mari , ut nonnulli eorum viginti, aliqui decem et octo, quidam etiam viginti quatuor pedum longitudine visi sunt, idque prodigii, loco, ac si aliquid portenderet, habitum et observatum est. Hamburgae sub idem tempus fuit seditio atque tumultus non mediocris ex eo quod Ecclesiastici magistratui adversantes, sua opinione ac voluntate in omnia adulteria censuram agere animadvertereque vellent. Quam controversiam tamen ac litem Bremensis Episcopus composuit. Anno Domini 1337 Dirus Cometes per quatuor menses apparuit, cui accessit alius, qui cum hoc per tres amplius menses Junium, Julium, Augustum, effulsit. Quippe alias sanguine etiam pluisse traditur. Locustarum quoque tunc ingens vis ab Orientis ora erupit, senas alas habebant, dentibus gemmarum in morem nitentibus armatae erant, nubium in morem (page) 457 Solis conspectum auferebant, longitudine quinque ac triginta millia passuum, latitudine decem occupabant, acie instructa aëra sulcabant, in terra castra metebantur, antecursores itinere unius diei locum aptum castris occupaturi, legiones anteibant, quae in cohortes distributae, cum ortu Solis proficiscebantur, nona demum super tellure sedebant, ubi annona deficiebat, aliò migrabant. Hyemis frigore coactae latebris, aestate rediturae, se condebant. Quarto demum anno Ciconiarum, Graculorum, Cornicum, Monedularum, et hujusmodi volucrum agmina illas devorarunt, herbas, arborum frondes, segetes, foenum, per universam, qua longè lateque porrigitur Germaniam, tres aestates depastae sunt, frustra coelum aeris crepitu, tintinnabulis arcescitum. Rotuvila nobilis ac Consistorio Imperiali nobilitata civitas, fulmine in censa ac miserè vastata est, licet coelesti flamma 60 tantum homines consumpti sint, Pestis Norinbergae multa hominum millia absumpsit. Anno Domini 1340 Cometa vel stella crinita iterum in coelo visa. Franci ab Anglis superati decem millibus trucidatis. Pestis Florentiae 16 millia urbanae multitudinis extinxit et per agrum foeda strage desaevit. Sarracenorum 200000 ab Hispanis in Granatae regno occisi. Anno Domini 1341 Frigus in hyeme tantum fuit, ut militantibus Cruciferis in Livonia, nares, digiti etc. ex frigore perierint. Constantiae ad lacum Acronium eodem anno gravis ac perniciosa civium erga Magistratum fuit seditio. Norimbergae diro incendio 400 aedificia consumpta sunt. Anno Domini 1343 In gravi et atrocissimo Venetorum cum Genuensibus bello, cum navali jam utrinque praelio confligerent, corvorum vim ingentem aiunt supra classem (page) 458 adversis agminibus inter se conflixisse, ac partem alteram adeò vexatam, ut plumae cruorque fusus Venetas triremes resperserit, remigem adhaec ex sua in proximam navim transilientem, ab immani pisce exceptum et devoratum. Genuenses a Venetis ad Corsycam victi Mediolanensi Archiepiscopo se suosque submiserunt. Anno Domini 1344 In mense Septembri, corvorum pulli implumes in nido reperti sunt, quod Aventinus in rebus Bavaricis magni prodigii loco observatum putat. In oppido Veldkirch non procul à lacu Acronio sito, chasma vel ignis de coelo in urbis plateas cecidit, verum cum magno omnium stupore ac metu intueretur à civibus, iterum à terra in coelum absque ullo detrimento, (ut Stumpsius in Chronicis refert,) sublatus est. Fame hoc anno in Suevia potissimum ac Helvetia maxime laboratum. Anno Domini 1345 Terraemotus ingens in die conversionis Pauli Germaniam quassavit, pagi et arces multae corruere. Item bufones pluviae immixti, ceciderunt. Ingenti etiam eodem die motu terrae ad octavum scilicet, Calendas Februarii pleraque aedificia publica et privata Venetiis corruere, aliqua terrifico aspectu acclinarunt, et in his sacrarum aedium turres, uno atque altero loco, inde dies quindecim plus minus ve terra mota est, quo contigit, ut omnes ferè gravidae mulieres, quae tum in urbe erant, abortum fecerint, inde foedissima pestilentia invasit urbem, inguinariam dixere: fuit ea vis morbi adeò letalis, ut ex omni languentium numero vix centesimus quisque mortem evaserit. Ex Scythia primum orta dicitur, inde per oram Pontici maris; et Hellespontum grassata, per Graeciam demum et Illyricum Italiae insinuatur. Sabellicus libro 8 Enneadis 9. Gualtherus Athenarum Dux appellatus, decem menses Florentiae (page) 459 tyrannidem obtinuit. Angelus Acciolus Florentinos liberavit. Philippus Francorum rex, Usurariorum bona fisco tradidit. Anno Domini 1348 Ingens vapor magnitudine horribili boreali movens regione, magno aspicientium terrore, per coelum visus et delapsus est in terram. Et eodem anno bestiolae quaedam multiplicato numero in oriente de coelo ceciderunt, quarum corruptione et foetore execrabilis pestilentia subsequuta est, quae per tres integros annos per totum ferè mundum debachata est. Primo enim in Asiam apud Indos passim per provinciam irrepens, usque in Britannos, et omnes gentes adeò desaevit, ut vix decimus quisque ex millesimo homine superstes manserit, et pleraque loca prorsus derelicta sint. Florentiae autem sexaginta hominum millia absumpsit. In Germania autem hoc anno tanta fuit pestis per Europam grassans, qualem in historiis nemo legerat fuisse inter mortales. Fuerant autem de ea infamati Judaei, quod eam provocaverint fontibus infectis, et propterea cremati sunt ubique (page) 460 locorum, quidam inventi fuerunt, ceu omnium maleficiorum authores, atque in Hispania de veneficiis convenisse. Item de nece multorum puerorum, de falsificatione super debitis instrumentorum et monetae, unde plebs furens omnes traxit ad supplicium. Cremati multis sunt in locis Judaei, et cum evadere se non posse viderent, incluserunt se in domibus, et se ipsos cremaverunt una cum locis vicinis. Dicitur Moguntiae hinc tantum excitatum ignem, ut magna campana in Ecclesia sancti Quintini ex igne defluxerit, etiam inventi fuerunt sacculi in fontibus veneno pleni, quapropter fontes et putei obstruebantur, et loco aquae putealis, homines utebantur aqua fluviali et pluviali: Multi etiam ex Judaeis utriusque sexus baptizati sunt, pauci amore Dei, sed potius timore poenae. Civitates lmperiales diruerunt domos Judaeorum, et ex lapidibus earum, atque caemiteriorum ipsorum construxerunt turres et muros. In summa, omnia erant plena tumultibus propter Judaeos. Anno Domini 1349 Octavo Calendas Februarii in Norico qua Pannoniae, Illirico, Dalmaciae, Carnis, Histriaeque continuatur, maximus terraemotus, vespertinusque fuit, durabat, nec ante dies quadraginta sistebatur, varieque terra quatiebatur, miraque edebantur opera: Moravia Boiaria superior sensit: sex atque viginti urbes et castella prostrata esse, in acta ejus anni relatum est, homines cum pecoribus interierunt. Moenia, templa, aedes subversa sunt, totae urbes corruerunt, urbibus devoratis, agrorumque tractu hausto, villae elisae, animalia permulta, quae intra fuerant exanimata sunt, hiatus subsequutus, partim remansit, partim cuncta sorbuit, ita inducto solo, ut nulla vestigia extent. Quinquaginta amplius homines vaccas villicas mulgentes, cum vaccis extinctos diriguisse, et corpora à Spiritu terreno in salarias statuas redactas apud Charinos. Haecque simulachra sibi et Cancellario Austriaco conspecta esse, refert Conradus de Meydenberg ejus tempestatis insignis Philosophus et Mathematicus, saevissima mox in universum orbem terrarum grassabatur pestilentia, plerique mortalium extincti sunt, quarta pars vix superstes fuit, et subito lue rapti, dicto citius interiebant, pueri puellae laeti mira referentes, animam afflabant, pagi, vici, ad solitudinem redacti sunt, quidam irae coelesti haec attribuebant, (page) 461 vulgus à Judaeis fontes in perniciem populi Christiani intoxicatos credidit, quamobrem in plerisque vicis, oppidis, Judaei igne concremati sunt. Duodecim millia Judaeorum poenas crudeliter dedisse in regionibus dictis, horum temporum scriptores referunt. Buessarii (vulgo Penitentiarii dicuntur ) tum hominum genus dirum, superstitiosum subito apparuere, quingenti nonnunquam, aliquando mille viri, mulieres convolabant, oppidatim bini procedebant, nudi superiora usque ad umbilicum se verberibus duriter caedebant, tot dies quot quisque annos natus erat. Sanguine quoque pluit hisce diebus, et rivi cruenti manarunt. Apud Kelhaim in ripa Danubii torrens sanguinolentus (qui juxta conscios secretorum naturae nil aliud est, quam vapor vuidus, qui confusus halitu terreno igneoque rubescit) erupit, nunc temporis ad rei memoriam extat ibi templum lapideum, cui est à sacro sanguine cognomen. (page) 462 Anno Domini 1350 Villacum Germaniae urbs terraemotu corruit, et per Pannoniam atque Italiam nonnullae civitates nutarunt, in quibus multa aedificia funditus corruerunt. Philippus Francorum rex obiit, et Joannes primus filius ejus regno successit. Jubilaeo Romae celebrato, vix decimus ex mille, peste superstes fuit. Gunther comes Schwarceburgensis Imperator factus Francofordiae veneno perit. Anno Domini 1352 Cometes sub ipso Septentrione, mense Decembri apparuit, quo extincto graves ventorum aestus subsecuti sunt, et caelestis trabs priore ardente parte per coelum labi visa. Ludovicus Philippi Tarentini principis filius, postquam contra Ludovicum Pannoniae regem Apuliae regnum obtinuit, atque Clementis Pontificis nomine Neapoli inunctus, regiam potestatem accepit. Praeterea hoc anno Frignanus Mastyni filius ex pellice natus, dum pater Belzamum Teutonicorum oppidum recreandi animi causa se contulisset: (page) 463 conspiratione inter cives excitata, ipse urbis dominium occupavit, et Canem ipsum patrem cum omnibus aliis filiis exclusit. Canis verò aliorum auxilio adjutus congregato exercitu urbem obsedit et post multas oppugnationes demum recepit, et de ipso filio Frignano aliisque seditiosis civibus supplicium sumpsit. Anno Domini 1353 Coelestis flamma post solis occasum inter Zephirum atque Austrum latissimè excrescens, terribilique ostentans incendium, tandem murmure magno per coelum ruit. Anno item proximo flamma coelestis longum per se trahens extinctum licuitem à Septemtrione in austrum repentè ferre visa. Infinitus prope locultarum numerus in Africa Cyproque apparuit, quae herbarum et arborum depascentes succos, magnam frugum sterilitatem fecere. Solis eodem anno magna est facta defectio. Joannes Vicecomes Mediolanensium praesul et bellicosissimus tyrannus moritur. Marinus Falceianus Venetiarum Dux, cum usurpare sibi universam reipublicae licentiam quaesivisset, securi percussus dignum suae vitae exitum invenit. Anno Domini 1356 Ipsa die Sancti Lucae Euangelistae, hoc anno per Germaniam factus est horrendus terraemotus, in quo etiam Basilaea Rauracorum decies gravissimè concussa est, circa horam autem noctis undecimam templum Cathedrale, ac nulta alia urbis aedificia corruere diversis in locis, in quibus circiter 100 homines miserè periere. Ortum est etiam (ne una calamitas sola esset) perniciosum urbis incendium, quod cum nulla ratione extingui posset, aliquot diebus edax flamma impunè (quasi in civium perniciem conjurasset) hinc inde urbem magno incommodo affecit. Liechstallum oppidum quod duabus à Basilaea milliaribus distat, eodem (page) 464 tempore corruit, cum multis finitimis ecclesiis. Corruere etiam ad aliquot milliaria diversi generis arces utpote, Homberg, duae Telsperg, 3 Wartenberg, Farnsperg, Gilgenberg, Münchensperg, Leüwenberg, Hertenberg, Mersperg, Tierstein, Leüwenstein, Bischoffstein, Wildenstein, Neüwenstein, Engenstein, Richenstein, Birszeck, Hagenbach, Brombach, Froburg, Haselburg, Landofer, Munstral, Steinbrun, Buttingen, Hertwiler, Dorneck, Pfefficken, Büren, Landtskron, Münchenstein, Waldeck, Berenfels etc. Anno Domini 1357 Sic etiam in Hispania et praecipuè Sibyliae et Cordubae plurima aedificia terraemotu conciderunt. Angli in Parisiensi agro Francos superant et Joannem eorum regem cum Philippo filio ceperunt. Eodem praeterea anno Bulla à Carolo quarto Norinbergae constituta ac confirmata est. Richardus Dux Walliae Joannem Francorum Regem cepit non procul à Channa Anglorum castello. Jus Teutonicum in castro Cracoviensi à Casimiro institutum. Anno Domini 1358 Exundatio magna aquarum in Scotia. Ludovicus Brunsvicensis et Luneburgensis obiit. Constantiae ad lacum Acronium pestis ad integrum annum mirum in modum grassata est. Wasserburgum castrum non procul à Constantia devastatum. (page) 465 Anno Domini 1363 Hujus anni dira siccitate, tanta foeni penuria per Germaniam laboratum est, ut magna jumentorum pecorumque pars fame perierit, pars detractis è tectis straminibus vix servata sit. Ejus praeterea anni hyems tam frigida, ut lacubus per Helvetiam glacie obductis ferè omnibus, aves aquatiles in oppidorum etiam plateis victum quaerentes, caperentur à civibus. Anno Domini 1365 In Augusto per Helvetiam tanta cicadarum advolavit copia, ut instar nivis omnem terram obtegerent, ac agrorum fructus infestarent. Eodem anno Leopoldus Dux Austriae introductis in Germaniam Anglorum 40000 Argentinam obsidione cinxit, ac contra Helvetios frustra incitauit. Stumpsius. Anno Domini 1372 Helvetia perniciosis terraemotibus hinc inde magno omnium metu ac horrore concussa est. Basilaea autem ejus impetu iterum graviter quassata 1 Junii, quinta autem die post, insolitus circulus circa Solem visus supra quem duae cruces rubei coloris eminebant. Eo anno Schaffhusia Helvetiae civitas diro flagravit incendio, in quo circa 70 homines periere. tertia vix civitatis parte ab incendii improbitate relicta. Anno Domini 1373 Coelum tota nocte crebro ardere visum. Sydus crinitum effulsit. Carolus quartus Romanorum Imperator migravit ex (page) 466 hac vita. Clades ingentes subsequutae. Civitates Italiae Florentinorum ductu à Pontifice Romano pleraeque defecerunt. Anno Domini 1374 Basilea Rauracorum doleatoris cujusdam servus, obfurtum apud Magistratum accusatus, atque lata sententia in patibulo suspensus est. Verum cum paulò post judex à carnifice interrogatus, num latae sententiae satis factum esset. Judex satis factum coram omni populo (ut fieri solet) affirmavit, ac suspensum iterum deponere jussit, ut facto sepulchro terrae mandaretur. A patibulo igitur in feretrum depositus, dum ad sepulturam defertur, revixit. Verum civis qui suspensum accusaverat ob furtum sibi ablatum, dum fraude ac fuco non casu hoc accidisse judicat, indignabundus carnificem confodit, et sic suspendens in suspensi sepulchro tumulatus est. Posnaniae basilica cum adhaerente sibi turre, dextra de coelo tacta, ita ut perrupto culmine, et angulo turris, parva fissura facta in fornice, in sacellum regium fulmen penetraret: ac caeteris rebus intactis, solas Praemislai regis, et Rixae uxoris ejus imagines confringeret. Hoc anno in Polonia et Posnaniae pestis mirum in modum grassatur. Zemovitus Masoviorum Dux, diris devotus, quod non bonorum ecclesiasticorum invasores exercuisset. Iaroslaus postea diem obiit. In Helvetia fluviorum diversorum inundationibus, multa depopulata sunt. Rhenusque fluius adeo intumuit, ut suo impetu Basileae Rauracorum duo pontis juga avexerit, atque inferioris Germaniae urbes multis damnis affecerit. Eodem anno locustarum inaestimabilis multitudo mense Augusto ab oriente veniens totam fermè devastavit Galliam, quae majores erant quàm caetere locustae, habebantque sena alarum remigia, et mirum dictu est, ut castrorum acies, distinctis ordinibus per aëra ferebantur, vel terrae incumbentes castra metiebantur. Duces cum paucis exercitum itinere (page) 467 unius diei praeibant, quasi loca apta multitudini provisuri. Circa horam nonam ubi duces pridie venerant, insidebant. Nec à loco occupato movebantur, quousque Sol suum repraesentaret ortum. tunc per turmas suas proficiscebantur, ut in parvis animalibus disciplinam militarem cerneres. Segetibus vescebantur, quae ab eis ita depastae sunt, ut veluti immani tempestate consumptae viderentur, spacium diurni itineris quatuor aut quinque milliaribus extendebantur. Pervenerunt autem usque ad mare Britannicum, superficiem terrae cooperientes, in quo, dante Deo, violento ventorum flatu impulsae, atque in profundum asportatae, demersae sunt. Aestu verò atque refusione Oceani rejectae, littora maritima repleverunt, tantaque congeries facta est, ut instar montium cumulatae coacervarentur. Ex eorum autem foetore ac putredine aer corruptus diram pestem finitimis generavit, ex qua multi perierunt. Fames maxima Italiam annis duobus pressit. Anno Domini 1387 Calendas Junii, magnus atque horrendus terraemotus fuit in Helvetiis, ubi etiam paucos post dies, ingens circa solem circulus diro aspectu visus est. Sequuta sunt diversi generis bella, fames, ac perniciosae hinc inde inundationes, quae incolis damnum inferebant. (page) 468 Anno Domini 1378 Ortis in Helvetia multis inundationibus, Rhenus Basileae lacerans Rheni pontem, duo ejus juga quibus fulcebatur, avexit. Birsus praeterea ibidem adeò intumuit, ut in foro piscario cimbis hinc inde ac navibus ab una domo in aliam cives veherentur. Eodem anno bombardarum machinarum bellicarum usus à Monacho Germano inventus est. Anno Domini 1381 In Anglia subitò ortus est terraemotus, quo multa passim aedificia corruerunt. Hoc anno sequuta est sub Richardo secundo Angliae rege, perniciosa seditio. Totus Occidens civilibus odiis gliscebat, tota Anglia peste mirum in modum afflictata, magni motus fuerunt etiam in Flandria ob nova vectigalia à Ludovico Comite mercibus imposita. Altercationes perniciosae, non sine mutuis odiis factae sunt, inter Vrbanum VI. Pontificem Romanum et Cardinales Gallos numero 13 ob Pontificis electionem, quam non ritè factam arbitrabantur. Anno Domini 1389 Eo anno quo inter Venetos ac Genuenses (page) 469 ( qui denuo arma resumpserant) pax certis conditionibus facta est, eo ipso die quo pax firmata, infans natus est crura brachiaque quaterna habens, vixitque quo ad sit ex sacro Baptismi fonte sublatus. Leopoldus Dux Austriae ab Helvetiis victus, magna cum nobilitate occubuit. Galeacius vicecomes Mediolanensis, interfecto Barnabove effertur. Anno Domini 1391 Cometa apparuit, qui Veru appellatur, satis singularis cum coma et radiis sursum erectis, capite deorsum pendente. Hunc inter caeteros Cometas qui apparere solent, astronomi pessimum dixerunt. Sed quia non mane sed tempore vespertino apparuit, significabat tarde eventura illa quae communiter mox eveniunt. Fortassis idem ipse est quem sub Carolo sexto Francorum Rege, in Septentrione apparuisse Gaguinus libro 9 de Francorum Regibus memoriae prodidit. Eodem anno 22 Martii, gravis terraemotus concussit Helvetiam. Septem annorum pax inter duces Austriae ac Helvetios in viginti annos extendebatur. Proximo verò anno, clades Sigismundi Hungariae Regis cum Gallis fuit. Anno Domini 1391 In Gallia Belgica non longè ab urbe Leodio, constanti fama gestum ferunt, quod Aeneas Sylvius, qui deinde pius Pontifex dictus est, in sua Europa literis mandavit. Nidum sive in arbore, sive in rupe falco sibi paraverat, ovaque fovens pullos avidus expectabat, hunc corvi supervenientes loco deturbavere, ovis ejus effractis ac voratis. Spectaverunt id è proximo bubulci, fugientemque trepidum falconem annotavere. Postridie (mirabile dictu) falcones corvique, quasi ex toto orbe ad pugnam vocati, isti Septentrionalem, illi meridionalem partem tenentes, ordinatis aciebus, et tanquam rationis capaces essent aliis qui cornua observarent, aliis qui media ducerent agmina dispositis, atrox ac ferocissimum (page) 470 praelium in aëre commiserunt. In quo cum modo corvi, modo falcones cederent, et iterum resumptis viribus, certamen instaurarent, totus undique subjectus ager et pennis et cadaveribus obtectus est. Ad extremum victoria penes falcones fuit, qui non solum rostris, sed etiam unguibus acerrime decertantes, corvos omnes ad internetionem delevere. Exin parvo tempore interjecto, cum duo de Leodiensi ecclesia contendentes, alter à Gregorio XIII, alter à Benedicto XII, in Episcopum electus: erant enim inter illos de Romano Pontifice disceptationes, et ambo cum copiis in eundem locum pugnaturi venerunt. Joannes Dux Burgundiae alterum armis juvit, alterum Leodiensis populus sequebatur. Pugnatum est collatis signis, summa utrinque contentione, horrendum cruentumque praelium factum. in quo tandem victor Joannes Dux triginta millia hostium caesit. Anno Domini 1400 In quadragesima apparuit horribilis Cometa longam habens caudam. Sequutae sunt ingentes calamitates, varii et inauditi morbi. Homines correpti sunt pustulis quibusdam, leprosi nolebant, ut hoc morbo obnoxii cum ipsis versarentur, sed horrebant eos. Hoc anno amnes exarverunt. Sequenti verò magna pestis sequuta est. Eo anno ex Alpibus Presbyter quidam alba veste indutus, magnam secum trahens multitudinem, in Italiam descendit, (page) 471 quam Alborum sectam Bonifacius nonus Pontifex eradicavit, igne exusto sacerdote. Anno Domini 1402 Cometa apparuit multum excellens, et visus est versus occidentem, mox inclinato jam sole ultra nostrum horizontem, et anno sequenti omnium tyrannorum crudelissimus Tamerlanes saevit in partibus orientalibus, et in Turcorum et Sarracenorum utriusque sexus homines, talem commisit caedem, ut de solis capitibus murum faceret. Dominus Malleolus Turicensis in libro suo cui titulum fecit, De nobilitate. De hoc Cometa Pontanus sic scribit: Ne autem quae remotissima sunt a nostra memoria, semper referantur, priusquam Tamyris, sive ille Tamerlanes vocatus est, Scytharum ac Parthorum rex, cum innumerabili manu Asiam invaderet, longinquis è terris movens, in orientis coeli cardine ingens Cometa visus est, qui ortum versus ferretur, hunc haud multò pòst Asiae penè totius clades sequuta est. Hanc historiam eleganter describit Camerarius de Ostentis. Anno Domini 1403 Cometes in coelo est visus. Galeatius Mediolanensium dux continuans adhuc per suos duces in Florentinos bellum, apud Malegnanum Mediolanensis agri oppidum moritur. Anno Domini 1406 In Sabinis biceps vitulus natus, in Piceno infans cum sex dentibus ortus. Tum Turcae nostra passim loca capere coeperunt. Polydorus Vergilius libro 3 Prodigiorum. Anno Domini 1413 Puella biceps in Boiaria Aquilonari inter Danubium atque Alemannum amnes, in Sandersdorff nono Calendas Aprilis (page) 472 nata est in mola pagi, quae et quaterna brachia, totidem manus et pedes habuit. In Helvetia tanta insolitarum avium copia advolavit, ut volantium alis, solis splendor obtectus, tenebrae inducerentur. Ladislaus Apuliae rex eo anno post obsessam Hadriani molem, Romam occupavit. Tempestas ventorum imbriumque insolita, nonas Augusti hora secunda pomeridiana Misenae, in templo Cathedrali duas turres cum septem campanis dejecit, in tectis imbrices tegulasque, in domibus fenestras et valvas grando diminuit, in collibus et hortis arbores radicitus turbo evellit. Albis et Trebisa extremi pontis partem sustulerunt. Vici oppidani ad coenobium usque Franciscanum fuerunt navigabiles. Anno proximo concilium Constantiense auspicatum est. Anno Domini 1415 Insignis eclipsis solis, feria sexta post corporis Christi facta. Joannes Huss ex Bohemia assertor veritatis adversus Pontificem, contra salvum conductum, ac fidem à Sigismundo Ungariae rege datam, in concilio Constantiensi post datam fidei suae confessionem combustus est, die 6 Julii. Ejus verò discipulus Hieronymus de Praga 30 Maii, ibidem Christi martyr factus est. Ludouicus Delphinus efflavit animam, cui Joannes frater successit. Anno Domini 1416 Vigesimo primo Julii die, quae divae Magdalenae sacrata erat, gravissimo terraemotu Basilaea Rauracoram concussa est, ac adeò quidem, ut magna civium pars ex urbe fugiens ad montes, alii in sylvas agrosque, quasi in tutum sese reciperent. Dux Sabaudiae cum Walesianis pacem iniit. (page) 473 Anno Domini 1421 Quarto Decembris Rheni ex imbribus vehementioribus tanta facta est inundatio, ut Lauffenburgi et Brisaci pontes magno impetu dejecerit, ac magna hominum jumentorumque clade, in Hollandia circiter 30 civitates ac pagos lacerarit. Imperium Romanum contra Bohoemos quasi haereticos, bellum suscepit, auxiliantibus Tigurinis ac aliis quibusdam Helvetiae civitatibus. Decimotertio Calendas Decembris noctu subitò Oceanus ventis fluctus et procellas tollentibus, inundavit, universam Suithollandiam aquis operuit, pecora simul et homines interiere, pagi tribusque ecclesiasticae, quas Parrochias nominant, amplius septingenta cum templis, collegiis, monasteriis, sacerdotibus, monachis unda obruti sunt. Sigismundo Bohoemiam repetente magno cum exercitu, arx Zollerensis per integrum annum à civitatibus imperii obsessa, dedita ac destructa est. Bellum inter Bavariae Duces fuit. (page) 474 Anno Domini 1422 Maxima Tyberis exundatio. Mox concilium generale Papiae indictum , ac deinde Senas translatum est. Anno Domini 1424 Vigesimaquinta Julii tanta est facta Rheni inundatio, ut Basileae in ipso Rheni ponte manus lavare ex profluente licuerit: ubi etiam pontis aedificia magna lapidum mole aedificata avexit, et minoris Basileae moenia superarit. Eo anno Basilienses cum 1000 selectissimis militibus ad Ludovicum Palatinum Rheni contra Marchionen Badensem profecti sunt. Anno Domini 1427 Hyems sine frigore, qua circa festum Nicolai arbores et fruges floruerunt, sequenti aestate pestis vehementissima invaluit. Veneti cum Florentinis foedus icerunt. Carnignola ad Venetos defecit. Anno Domini 1428 Decimotertio Decembris, Basilaea Rauracorum terraemotu iterum adeò fuit concussa, ut non tantum domorum tegulas de tectis, sed magnam etiam caminorum partem in terram dejecerit, aliquotque in urbe aedificia laceraverit. Nivis deinde copia per Germaniam quaedam aedificia in terram prostrata sunt. Eo anno Joanna puella 20 annorum arma arripiens Carolum Regem Francorum septimum, contra Anglos ac Burgundiones magnifice defendit, capta tandem ab Anglis Rotomagi crematur. Anno Domini 1432 Albis hoc anno bis effluit. Sexto Calendas Martii alveus Misenae pontem superat, quae inundatio duravit quatriduum. Iterum XI Calendas Augusti cataracta coeli totum pontum evertit, muros meridiem versus dejicit, duravit ea vis aquae usque ad diem quintum. Fit harum inundationum mentio in Vandalia Crancii, et in Georgii Fabricii Chemnicensis Misniacis. (page) 475 Anno Domini 1432 Magna Solis facta est defectio. Paulus Guinisius qui luce damnabatur, dolo suorum captus ad Mediolanensem ducem deducitur, et unà cum filiis diuturno carcere maceratur. Mediolanensis classis Genuae comparata in ipso quoque Genuensium litore Venetis Florentinisque superantibus profligatur, undecim navibus longis in fuga interceptis. Anno Domini 1433 Wylae in Turgaviae oppido vitulus biceps procreatus est, et ejusdem oppidi portis per dies plures, spectaculi gratia, affixus est. Eodem anno in Turgavia fame laboratum est maximè et adeò quidem ut ejus carnium civibus à sacerdotibus contra leges ac caeremonias pontificias sit diebus jejunii concessus: quo latrantem fame stomachum facilius reconciliarent. Unde etiam Constantienses 1700 personas publica eleemosyna singulis diebus ex Turgavia alvere. (page) 476 In Polonia Cometes non obscurus, plus quam per tres menses pernox, face ad occidentem versa, comparuit, et eo anno Vladislaus rex obiit. In Germania secuta quadriennis frumenti penuria. Eodem anno nascitur Henricus postremus Fridericus Saxoniae ducis electoris filius, qui obiit adolescens. Concilium Basiliense auspicatum. Sigismundus Ungariae rex Imperator Romae jamdudum factus hoc anno ab Eugenio Pontifice coronatus est. Hoc praeterea anno contigit, mirum dictu, quod Aeneas Sylvius in sua Europa scribit. In agro enim Bononiensi pirum quandam aridam ex minoribus formicis pastus causa, complures ascenderant, supervenere majores non parvo numero, quae illas partim occiderunt, partim dejecerunt. Post duas fermè horas, tanta minorum formicarum vis exorta est, ut totus ager nigro tectus agmine videretur. Accessere stipatae omnes, et arboris undique stipitem circumdantes paulatim ascendere coeperunt. Majores formicæ ubi hostes adesse animadverterunt, conglobatae supernè pugnam expectaverunt. Postquam simul acies convenere, commisso praelio majores morsu rabido, modo illas modo istas e minoribus interemere, totasque brevi spacio confecerunt, ut cadentium morientiumque cumulus, ad piri radices non parvus in terra succreverit. Sed cum pertinacius instarent minores, semperque acies aciem premeret, vigintique aut plures unam ex hostibus circumdarent, et à tergo et à fronte pugnantes, undequaque latera confoderent, victae tandem majusculae, et ad unum omnes necatae, illati prius temerè praelii poenas dedere. Haec acta sunt spectantibus Romanae Ecclesiae copiis, cum Petri Cathedram Eugenius quartus teneret. (page) 477 Anno Domini 1434 Iterum in Germania ripam transcendit Albis 8 Calendas Julii, multorum pecorum hominumque strage et interitu, Joannes Vitelescus Patriarcha, Romam omnemque ecclesiae terram recepit. Unde Genuenses spreto Philippo, se in libertatem vendicarunt. Genuenses Alphonsum captum Philippo Mediolanensi mittunt, qui illum liberè dimisit. In Helvetia prope castrum Mellingen in fluvio Rusa viderunt incolae cruoris rivulum erum pentem. Sequutum est per Helvetiam epidimia labes, quae Tiguri brevi circiter 3000 homines absumpsit. In aliis vero ejusdem regionis locis dira incendia, aliaeque calamitates ortae sunt. Anno Domini 1437 Sigismundus Ungariae rex ac Germanorum imperator cum Ulmam Suevorum magna solennitate ingressus est. Eodem die quoddam genus piscium Ungaricorum in Germania incognitum à piscatoribus ad imperatorem delatum est. Miratus est imperator. Hi sunt inquiens, regni Ungariae veri regnicolae nobis obviando catervatim occurrentes, ac nos in regnum nostrum requirendo nunciantes. Ipso autem imperatore inde recedente, pisces disparuerunt, et nunquam in Germania postea visi sunt. Sigismundus vero eodem anno die Lunae vigesimonono mensis Decembris defunctus est. Anno Domini 1439 Cometa in Polonia apparuit. Functius in concilio Basiliensi contra Eugenium quartum hoc anno pontifex creatur Felix quintus Constantiae ad (page) 478 lacum Acronium decem mensibus peste 400 hominum perierunt. Anno Domini 1440 In ecclesia Thuricensi apud Helvetios Cathedrali, duodecimo Septembris in ipsa ecclesiae dedicatione, auditus est ingens strepitus ac clangor incerto authore. Secutum est bellum Tigurinum cum Suitensibus ac Glaronensibus. Anno Domini 1443 Terraemotus Poloniam, Hungariam , et Bohemiam vastat. Alphonsus Arragonum rex Neapolim cepit, et Apuliae regnum obtinuit pulso Renato. Ladislaus Ungariae rex Huniadis auxilio Turcas vicit, et anno ab hoc altero à Turcis caesus interiit. Anno Domini 1444 Hoc temporis tractu Cometa solstitio aestivali visus, mentes mortalium perterruit, excidia, bella, cladesque futuras portendit. In Boiaria rubigo, coeleste frugum malum, nullo minus noxium, siliginem exussit. Erucae dirum animal visae, quae erodunt frondem et florem arborum, et depastam arborem turpi facie relinquunt. Romae quinto decimo Calendas Octobris pons Tyberinus corruit, aquis obruti interierunt quingenti sexaginta homines, qui eo Saecularibus ludis, quos Nicolaus contra decretum Constantiensis senatus aperuerat, confluxerant. (page) 479 Anno Domini 1444 In Rauracorum agro circa leprosorium Sancti Iacobi, prope Basileam, magnus armatorum atque confligentium strepitus, clamorque bellicus ad triginta noctes continuas sine authoribus auditus est. Post menses igitur duos, Ludovicus Delphinus magno Armeniacorum exercitu ad dissipandum Basiliense concilium irrumpens, cruentissima cum Helvetiis, eodem loco quo ante strepitus nocturnus auditus erat, strage conflixit. Eodem anno medio mense Augusto, in montibus et pascuis intolerabiles et grandes nives ultra triduum durantes violenter irruerunt. Multa pecora frigore perierunt. Basilea iterum terraemotu vigesimo Novembris, in festo Sancti Andreae concussa est. Anno Domini 1445 Albis inundans pridie Idus Maii, multas villas perdit, ex agris greges et armenta abripit. Anno Domini 1446 Decima septima Aprilis mare in tantam rabiem excitatum fuit, ut post Dordracum eruptionem sibi fecerit, dissolverit factos aggeres, liberumque in terram acquisierit ingressum, perdiderit terras et homines, oppida et vicos, submersae tunc fuerunt sedecim Parochiae, et interierunt circiter centum millia hominum una cum pecoribus, et rebus suis, sensit tunc Dordracum non vulgare malum. Fridericus tertius Romanorum imperator Helvetiis bellum indixit, cui civitates imperii, quia res tota ad domum Austriae et non ad imperium pertinebat, auxilia denegarunt. (page) 480 Eodem anno ars Typographica in Germania inventa est, praeclarum Deidonum, quo non minus religionem quam omnia artium ac facultatum studia in primis promovere Deo placuit. Anno Domini 1446 Vicesimo septimo Januarii circa Zofingen, Lenzburg, Sursee, Araunc intempesta nocte est visa instar meridiani diei fulgurosa claritas ad moram unius horae, intonantibus, fremendis tonitruorum coruscationibus, et ventorum validis concussionibus: mox iterum tenebrae secutae sunt. Primo Februarii in oppido Sursee, dum homines primo diluculo ecclesiam visitarent, in caemiterio et alias in duabus domibus, multum coagulati sanguinis reperierunt. Februarii tertio die in monasterio ibidem vicino Eberseg prope Sursee mane ambitus monasterii plenus jacuit mortuorum cadaveribus, quo tremende cognito disparuerunt. Item mense julio quidam Suitenses circiter viginti de oppido Zug exeuntes, Thuricensibus damnum illaturi, Merops avis duobus prae caeteris praeeminentibus appropinquabat, et capitibus eorum morsu cohaerens continuo, insedere laborabat, qui violenter ipsam abjicientes, et demum occidentes, versus montem pergebant. Thuricenses in insidiis latitantes, eos aggressi duos illos interfecerunt. In fine hujus anni die videlicet Mercurii, post nativitatem Christi, Basileae Rauracorum Birsus fluvius, adeo suo impetu urbem invasit, ut in foro piscario sex domorum aedificia cum multis bonis avexerit. Anno Domini 1448 In Germania circa divi Georgii festum, ex crebrioribus nivibus decem dierum spatio omnia ita glacierum asperitate obducta sunt, ut frigissimam alioqui hyemem facile superarent, quae tamen, (page) 481 mirum dictu, terrae fructibus nequaquam obfuerunt. Eodem anno bellum inter Albertum Marchionem Brandenburgensem et Noribergenses ortum est, in quo principes Marchionem, civitates vero imperii Noribergenses defendebant. Invicem autem plurimae caedes, rapinae, atque pernitiosa incendia facta. Anno Domini 1448 Neapolis in Campania, nobilis illa et vetusta civitas, quae olim Parthenope appellata est, passa est horrendum terraemotum, in quo aliquot millia hominum perierunt, et grave damnum sustinuerunt. In Suevia ac praesertim circa Augustam Vindelicorum ingens grando circa divi Mathei festum bis in die ingens damnum dedit, cum lapides sua magnitudine gallinarum ova longe superarent. Ortum est in Helvetia bellum inter ducem Sabaudiae ac Friburgenses. Rinfelda civitas à nobilitate Austriaca astu capta est. Casimirus Poloniae rex in festo Joannis Baptistae in regem coronatus: ac Christiernus comes Aldenburgensis, in Daniae ac Nortvegiae regem electus est. Anno vero proximo Tartari Poliam ac Russiam invaserunt. Anno Domini 1449 Quarto Calendas Septembris diei hora sexta, solis facta est defectio. Alphonsus Arragonum, Apuliae et Siciliae rex obsidione Plombini maritimi oppidi super tres menses fatigatus, cum ex suis multos amisisset, et caeteri labore et aestu maxima ex parte languidi, imminentem Florentini populi exercitum formidarent, obsidionem dissolvit, et totum exercitum in Romanum agrum reduxit. Franciscus Sfortiae filius Mediolanensium copiarum dux, Venetorum exercitum in quo quindecim fere bellatorum erant millia, non longe à flumine Addua juxta Caravazium oppidum superat. (page) 482 Anno Domini 1449 Terra non uno in loco valide commota est, quibus accessit terroribus minacissima praedicatio Roberti Minoritanae observationis. Nunciabat is Romano populo caeterisque Italiae populis iratum numen, cujus voce prophetica tanquam è coelo missa, tota commota est Roma, aliaeque civitates quam plurimae, in quibus supplicationes ad deorum iras placandas institutae sunt. Amadeus dux Subaudiae, qui in Basiliensi concilio in Pontificem maximum electus erat, Friderici Caesaris autoritate motus, ob publicam pacem honori renunciavit, ac se in monasterium contulit. Quare sublatum est schisma quod decem jam annis duraverat. Tartari Poliam et Russiam populantur, occupatis Polonis bello Valachi. Anno Domini 1450 Equuleus anno Jubileo ante portam apud Urbetellos, quae Romam vergit, praegnans, frequenti astante populo dum pareret expiravit. erat autem Hermophroditus, quamvis foeminei sexus nullum in eo vestigium cerneretur. Mox oppidum à Jacobo Picinino per proditionem ( in bello Senensium ) captum, et multum in eo bello hinc inde cruoris effusum est, multique in perpetuum exacti exilium. Angli à Francis ad Formianum victi. Normannia universa post triginta annos demum in Francorum potestatem rediit. Angli Aquitania expulsi. Anno Domini 1453 Bizantium antequam in ponto ab immanissimis Turcis, terra marique oppugnaretur, compertum est apud Comum citerioris (page) 483 Galliæ urbem, vergente ad occasum die ingentem canum multitudinem per aëra ferri, postquam diversorum pecorum armenta, species pedicum, primo levis armaturae, deinde hastatos scutatosque subsequi, equitesque in turmas divisos ingenti instructa acie prosequutos, horis fere tribus imaginem adventantis exercitus praebuisse. Quo de prodigio copiose Alexander ab Alexandro libro tertio capite decimoquinto. Eodem anno Ungari Bohemi ac Moravii Fridericum Imperatorem in Nova civitate Austriae obsederunt, regemque eorum Lanislaum ab eo receperunt. Anno Domini 1456 Varia sunt nunciata prodigia. In Sabinis mense Februario vitulum capitibus duobus, Roma sanguinem apud Veneris portam, in Liguria autem carnes pluisse referebant. In agro Piceno eodem tempore, ortus infans dentibus sex, facie insolitae (page) 484 magnitudinis, futurae calamitatis, quae postea secuta est magna profecto indicia. Militum quorundam in Austria conspiratio orta est, qua decem annis Austria mirum in modum vexata est. Inter Florentiam et Senam apud oppidum quod Cassiam appellant, anno post jubileum sexto, visae sunt nubes viginti cubitis à terra sublimes, inter se mirabili ventorum impetu agitatae, depugnare, et alterae alteras pellere et mutatis saepe vicibus pelli quae pepulerant. Interea summa et incredibili spiritus violentia domorum tecta per inane jactari, muros dejici et saxa ingentia loco moveri, vetustissimas olivas et antiquissima quercuum robora radicitus convelli atque confringi, homines et jumenta non parvis spaciis per coelum ferri, ac raptari. Aeneas Sylvius in descriptione Europae capite 54. Anno Domini 1456 Mense Junio Cometes gradu decimoquinto Cancri in oriente per mensem visus. Augusto mense ventorum vis ingens in Florentino ac Volaterrano agro, plures villas diruit, Cassianumque oppidum magna ex parte dejecit. Terraemotu Campaniae, Samnitum, Apularum, Polignorumque urbes omnes multis cum oppidis contritae, plurimae funditus eversae. Mahumetes Turcarum imperator contra Christianos exercitum ducens, ad Taurinum oppidum, quod nunc Albam vocamus, ad confluentes Savum Danubiumque situm, fugatus, castrisque exutus est. (page) 485 Anno Domini 1457 Ad lacum Benacum ( haud procul à Salodio) mons magna apertura ad imum dehiscit. Cometes quem nigrum appellant Junio mense, gradu vigesimo Piscium per mensem visus. Venetiis patricii nonnulli ambitu damnati. Alphonsus Arragonum et Siciliae rex classem triginta triremium Genuam ad exules reducendos parans adversarios confregit. Petrus de Monte Brixiensis praesul Romae moritur. Ladislaus Ungariae rex dum se ad nuptias parat, veneno extinguitur. Christiernus Daniae rex, Suetiae regnum suis adjicit. Casimirus rex Marieburgum occupat. Anno Domini 1460. Venetiis magna est atque crudelis orta tempestas, in qua turbo insolitus, naves plerasque intra ipsas pene domos submergit. Et eodem anno Mahumetes Turcarum imperator expulso Thoma Paleologo et fratre secum deducto, Peloponnesum occupat: et Trapezuntio rege capto et interempto Pontum obtinet. Et proximo anno Genuenses electo Prospero adurno principe à Gallis deficiunt. (page) 486 Anno Domini 1462 In Polonia minore quadam die sol, cum ad occidentem vergeret, plus quam duabus horis, imago Christi crucifixi, cum gladio ab occidente, ad meridiem in aere tendere visa est. Caput sive calva divi Stanislai aliquoties dum in solenni supplicatione circumferretur, sudasse dicitur. Hoc anno sequuta sunt duce Borivoio Scrinino, gravia latrocinia per Poloniam. Gandavenses Sambiam vastarunt, Pomerania multis adverfis rebus utrinque vexata. Secutum est etiam praelium cruentum à Polonis ad Puscum factum, et alia mala quamplurima. Anno Domini 1466 Quinto Decembris circa horam noctis undecimam in regno Neapolitano, Apulia, ac Benevento tantus factus est terraemotus, ut templa deorum, Pallatia, aliaque aedificia multa, magna hominum et animalium strage dejecerit. Anno Domini 1469 Septimo Augusti apud Helvetios in Walesia magna ac insolita facta est Rodani inundatio, quae ejus regionis incolis hinc inde multum damni intulit, pontesque omnes non laceravit modo, sed penitus etiam avexit. Tiguri eo anno vigintiquatuor domorum aedificia diro incendio periere. Romae sol trigeminus visus multorum mentes turbavit. Eodem (page) 487 anno Georgius Scanderbous vir bellicis artibus clarus, vi proruentes in se Turcas caede ingenti prosternit. Franciscus Sfortiae filius Mediolanensium dux moritur. ob Mediolanensis ducis obitum bellum excitatur in Italia: Florentiae enim dum primores civitatis de honore contendunt, vulgus conspirat et partibus adhaeret, aliis Petro Medices Cosmae filio, aliis Lucae Picio faventibus, ad arma igitur concursum, mox reconciliatis inter se Luca Picio et Petro Medice nobiles plures urbe pelluntur. In Germania inter duces Brunsvicenses ac civitates Hansae vocatae bellum ortum. Seditiones ac bella civilia Angliam devastarunt. Anno Domini 1470 Romae in principio Junii grando insolitae magnitudinis, quorum grana uncias duodecim appenderunt, cecidit, quo anno Mahumetes Turcarun imperator cum magna navium classe et equitum 100 millibus Euboeam adortus, Chalcidem trigesimo die expugnant. Mathias Pannoniae rex Bohemos magno praelio afflixit. In Galliis magnum beli incendium inter Ludovicum regem et Carolun Burgundiae ducem excitatur. Anno Domini 1471 In quibusdam Germaniae locis ex grandine lapides in terram cecidere, qui sua magnitudine anserina ova superabant, quibus urbes, ac arvorum fata magnum incommodum acceperunt. Eo anno rex Portugaliae magna classe in Mauritaniam trajecit. Tingam Argillamque oppida expugnavit. (page) 488 Anno Domini 1471 Mulier quaedam Brixiae canem, aliaque Papiae catum peperere, et hoc ipso anno et mense in Brixiana civitate 15 Augusti die, hora vigesima secunda, magnus terraemotus in ipsa urbe fuit: et adeo grandis, ut cives aedium et moeniorum ruinam extimuerint. Quo quidem anno, et grandines multae, ibidem et aliis multis in locis strutionum ovis grossiores cecidere. Anno Domini 1472 Bernae in Italia puella nata est uno capite duabus posterioribus corporis partibus totidemque pudendis. Cometa in principio (page) 489 anni circa festum Sancti Agnetis apparuit, igni rutilans, crinibus longis nigrisque, in occidentalem vergebat plagam, cujus quidem corpus primum circa Librae principium fuit, postea se in septentrionem flexit, duravit diebus 80. Verum isto nondum dissoluto alter apparuit, cui erat coma ignita quae in Arietis signo polita videbatur, et caudam in orientalem plagam porrigebat. Sequenti anno siccitas incomparabilis sequuta est, et pestis, bellaque cruentissima plurimis in locis evenere. Hoc anno Carolus Lotharingiae dux apud Nanseium peste absumptus est. At Carolus Burgundiae dux morte ejus accepta, Lotharingiam armis tentat. Non multo post, Ussonus Cassanus Parthiae atque Armeniae rex, ad Euphratem profectus, eo consilio ut Asiam invaderet, collatis signis cum Mahumeto Turcarum rege ita dimicavit, ut qui ingentem inferret et acciperet cladem. Duo enim potentissimi exercitus, duo maximi duces, in paucis diebus bis conflixerunt. Eodem tempore Alphonsus Portugaliæ rex, satis magna classe in Africam trajiciens, duas urbes Tingin et Argillam vicepit, oramque Tingitanam armis subactam imperio suo adjecit. Carolum quoque Burgundionum ducem adversus finitimos quosdam populos regulosque eo impetu movisse arma, ut multorum etiam annorum bellum excitaverit, quod nuper ejus morte finitum est. (Caesus autem est ad Nanseium 6 Januarii, quo die et anno etiam ducem Mediolanensem in templo caesum esse scribunt.) Hunc Cometam in suis commentariis in Centum sententias Ptolemaei non tantum, sed carmine etiam doctissimo descripsit Pontanus cum iis rebus quae secutae sunt, interpretatus est eum etiam Eberhardus Schleusinger Physicus Tigurinus in libello suo de Cometis. Anno Domini 1473 Aestate ob siccitatem et aestum nimium sylvae incensae, flumina siccata, ita ut Danubius in Hungaria meabilis fieret. Jacobus Cypri rex obiit, relicto filio infante, sub cujus tutelae nomine Veneti Cypri regnum occuparunt. Anno Domini 1474 Die Petri ac Pauli apostolorum qui erat vigesimus nonus Julii, nimia ventorum vehementia in Germania multa aedificia ad solum usque prostrata sunt, Augustae autem Vindelicorum Sancti Udalrici templum dejectum, in quo Parrochus , cum triginta aliis (page) 490 interiit. Laceravit tantus ventorum impetus, non tantum Germaniæ arbores ac sylvas cum reliquis , sed à Rheni tractu in Hungariam irrumpens, ejus terrae accolas multis damnis domi ac foris, affecit. Carolus Burgundiae rex Nussiam obsedit. Ludovicus Francorum rex, contra Carolum Burgundiae ducem, primo cum Helvetiis confoederatur. Petrus de Hagenbach eques, ob suam tyrannidem Brisaci accusatus, degradatus, ac postea, ut meritus erat, decollatus est. Anno Domini 1475 In Veronensi agro infans foemina orta est binis genitalibus, duplici ventre, quaternis brachiis, id monstrum parentes multum diuque per Italiae urbes, quaestus causa, circumtulere. Bartholomaeus Pergamas dux clarissimus eodem anno moritur. Carolus Burgundiorum dux Lotharingiam occupat. Ferdinandus Magnus Hispaniae rex, Hispaniae regnum cum Alphonso Portugalliae rege dividit. Matthias ac Vladislaus reges pacem firmarunt inter Ungaros ac Bohemos. Chronicon Poloniae. Cracovia insigni incendio deformata est. Eduardus Angliae rex, a Carolo Burgundiae duce in Galliam vocatus, cum Ludouico rege amicitiam iniit, ac cum eodem foedus fecit. Anno Domini 1476 Locustae et exundatio Isulae, totam vastaverunt Poloniam. Hoc anno ipso in Franconia, atque in confinibus sylvae Ottonicae, fuit timpanista quidam adolescens, nomine Joannes Behem, homo illiteratus, (page) 491 pastor pecorum, apud vicum Niclashausen, qui sectatores plures nactus, simulatam quandam religionem confingens, docere coepit vulgus mobile, vitam cleri esse ignominiosam, scandalis plenam, et Deo abominabilem, telonia et vectigalia, census, redditus, decimas, et tributa non esse persolvenda, omnes aquas et nemora omnibus esse libera, ac nonnulla alia spargebat in populum, eaque sibi à virgine Maria revelata esse praedicabat. Quamobrem magna plebis multitudo sequuta est eum, creditumque est vulgo, coelitus hominem doceri à Deo, ut qui nullas didicerat literas, disputabat cum sacerdotibus, nec de sua sententia cedebat, doctrinam Dei esse asserens: Populus qui novitate gaudere solet, undique factis votis concurrebant, et pastor ille in diebus festis maximo concursu hominum, longum sermonem in odium cleri deducebat. Aiunt una concione ad eum supra 30 millia confluxisse, artifices ex officinis, arator à stiva, puellae à falce et colo, quasi numine quodam rapti, nesciis et invitis parentibus, dominis, et magistris, abeunt recta ad Niclashausen, communitates oppidorum et vicorum, cereos, privati annulos aureos, redimicula, armillas, pecunias, puellae plerumque alterum crinium plegma offerebant. Verum Rodolphus Herbipolensis Episcopus, mature doctrinae serpenti occurrendum existimans, quodam die cum nemo circa eum esset discipulorum, missis exploratoribus, jussit eum captum Wirtzburgum duci, et in carcerem conjici, et condemnatum (page) 492 ad ignem comburi ut haereticum, post cujus mortem haec peregrinatio virorum et mulierum cessavit, et Episcopi Herbipolensis atque Moguntinus diviserunt inter se dona ab imperita plebe oblata. Anno Domini 1478 Stella Veneris solito decentior, decurrere visa est. Locustae per Italiam vagatae, Brixiensem agrum penitus devastarunt, unde maxima lues per totam Italiam vagata est adeo, ut Venetiis supra triginta hominum millia perierint. Alphonsus Calabriae dux una cum Friderico Urbini duce Florentinos debellat, eorumque agros ac urbes igni ferroque longe lateque depopulatus est. Eodem anno secudo idus Julii Luna eclipsi laboravit, nec minus totum ferme lumen Solis quarto Calendas Augusti latuit, quod Astronomiae imperitis maximo miraculo pavorique fuit. Veneti gravi Hetruriae bello impliciti, in Macedonia et (page) 493 foro Julii, magnis Othomanni copiis vexati magno reipublicae detrimento ac totius Italiae aperto periculo bellum gesserunt. Joannes Philippus Maria Mediolanensium dux, amissis suorum octo millibus infeliciter cum Roberto Severina regis Ferdinandi duce conflixit. Hyems fuit horrida, quae saeviebat magnis et assiduis imbribus. In Hispania dum Joannes Arragoniae rex 18 magno cum exercitu hinc inde varias urbes adoritur, ingens variusque serpentum numerus actus frigoribus, è proximis sylvis, et montibus egressus, ad stationes militum et ipsa castra perrepsit. Serpentes autem quamvis admirabilis magnitudinis, innoxii tamen in castris oppressi nimio frigore, inter homines versabantur. Lupi quoque gregatim milites è castris non procul egressos saepius invasere. Multorurn etiam fontium, quibus milites in castris utebantur aquae, paludis et lacuum qui aderant exhalatione corruptisque vaporibus infectae, nonnullis nobilibus opinatae mortis causa fuere. Postremo per horrenda vox et humanae persimilis, noctibus fere singulis auditur, quae nihil praeter horrorem moesticiamque portendens, magnum timorem militibus fortissimis incutiebat. In Helvetiae variis locis, in aëre pugnantium magnis viribus acies. Post aliquot deinde menses diversi generis cruces ac globi ignei, qui in terram cadentes rerum vestigia (page) 494 conspicientibus multis reliquerunt, visa sunt, quod in Baliliensium annales memoriae publicae retinendae causa, relatum est. Eodem anno Helvetii contra ducem Mediolanensem qui peditum equitumque selectissimorum 15000 eduxerat, circiter divi Martini festum, ad Tesinum amnem manus conserentes, interfectis Mediolanensium 1400 victores non tantum evaserunt sed praeda etiam opulentissima potiti sunt. Anno Domini 1479 In Arabia cometa in modum trabis acutissimae, ac variis quasi punctis distinctae, cum falce phoenaria visus est. Eodem anno totam Carinthiam vastarunt Turcae. Cruciferi contra Polonos bellum pararunt. In Ungaria foedus inter Matthiam ac Vladislaum renovatum. Anno Domini 1480 In Creta insula (ut à Coccio Sabellico libro 1 Enneades 1 Rapsodiae traditum est) et ea quidem parte qua ad meridiem obversa est, operarii quidam dum immanis arboris truncos (page) 495 ad naualem fabricam radicitus eruerent, invenerunt humanum caput terrae reconditum, instar dolii magnitudine, idque imperiti homines quum temere attrectassent, confestim putri vetustate solutum, in pulverem abiit. Verum dentes stupendae magnitudinis, ad insulae magistratus delati, rei fidem fecere, quorum unus Venetias missus, etiam hodie in privata domo, pro miraculo ostenditur. Hoc anno Turci classe Apuliam invadunt, Lidrutum expugnant, et magnam calamitatem Calabriae cultoribus adferunt. Rheni inundatione periculosissima, Scafhusiae, Keyserstulae, Lauffenburgi, Seckingiae ac Rinfeldiae civitatibus Rhenanis pontium omnium aedificia demolita sunt. Bafileae autem tria juga de ponte ablata. Anno Domini 1482 Hoc anno ventus nullus fuit per totam Germaniam, et annonae abundantia magna. Graculi et Picae magno numero ad aliquot miliariorum spacia in aëre confligentes, ejus belli quem Galli cum Britannis gesserunt ostentum praebuere. Verum hoc ipsum alii in annum Christi 1484 referunt. Anno Domini 1485 In die divi Gregorii, duodecimo Martii videlicet, adeo propter solis eclipsim sunt omnia obscurata, ut deficiente jam die, candelae accenderentur, in urbibus gallinae, foris vero diversi generis aves, ad solita ac nocturnae quietis loca, sese reciperent. Duravit autem haec eclipsis ad quartam horae partem, quam statim secuta est ingens rerum omnium penuria, fames, ac perniciosi hinc inde tumultus. Sixtus quartus Pontifex obiit cui successit Innocentius octavus. In Walesia Helvetiae pestis 1400 arripuit brevi admodum tempore. (page) 496 Anno Domini 1486 In Palatinatu non procul ab Heydelberga in pago quodam Rorbachio, gemini utriusque sexus obversis tergoribus annexis, nati sunt: Maximilianus Henrici filius, in Romanorum regem coronatus est. Albertus Bavariae dux, Ratisbonam Germaniae urbem munitissimam ad Danubium sitam occupat. Anno Domini 1487 Biceps infans Patavii natus est, in quo praeter naturae luxuriem nihil alioqui foedum aspectu. Omnia magis tetra in puero, qui per eosdem dies Venetiis editus est, ore plurivariam scisso, et praeter multa foediora relatu, genitale membrum habuit vertici agnatum, atque ob eam rem non placuit in apertum referri. Et (ut saepe evenit, ut animis semel religione imbutis omnia aurium oculorumque ludibria pro portentis habeantur ) percrebuit rumor, gallinam ad Apostolorum aedem gallinacei cantu infausto omine edidisse, extincto confestim ejus domino, qui leviter aegrotabat, (page) 497 eaque interfecta repertum aiebant ovum in proximo, in quo Basilisci, species esset inchoata. Affirmabant alii natum in parricidae domo Basiliscum, quem pertinaci incubatu gallus exclusisset, sed haec vulgo credita, tanquam parum constaret Aphricae id malum esse, nec totius, ut quidam scribunt, sed Cyrenaicae tantum. Patavii horrende terra concussa est, conciditque eo motu aedes Carmelitanae virginis. Et res Italiae per id tempus ita se habebant, quum ad ortum et occasum solis, et ad septentrionem externae gentes, magnis quatiebantur bellorum motibus, ac nescio an gravius etiam quam nuper in Italia. Circa Syriam Bajazetus Othomannus res Meruphitici regis infestabat bello, bisque intra annum, in finibus utriusque regni est inter barbaros acie dimicatum, fuitque utrumque praelium Turcis infestum. Maximilianus Brugis dolo captus ac obsessus, sed brevi adventantibus copiis patris, liberatus est. Regnum Granatae ab Hispanis bello obtentum, ejectis Sarracenis. Anno Domini 1488 Juxta Lucernam nobile Helvetiorum oppidum in villa quadam cui Emmen nomen est, ex ovo galli monstrum (cujus effigiem (page) 498 ex Sebastiani Brandi collectaneis mutuavimus) procreatum est. Magna insolitarum avium copia in Turgoia ac aliis Helvetiae partibus apparuit. Eodem anno ab Alecuvico principe à Sulz, Ystetense castrum munitissimum (quod in Klettgoia situm) obsidione cinctum. Maximilianus Romanorum rex à suis in Flandria captus, et mox à Friderico patre Romanorum imperatore liberatus est. Anno Domini 1489 Cum Jacobus quartus, Scotorum rex (is regnare coepit anno salutis 1489 ) legatos ad regem Gallorum mitteret, essetque inter eos primus, Jacobus Ogilvius gymnasii Aberdonensis alumnus, per transversum nave acta tempestate ad litora Norvagiae (sunt qui Northvegiam vocant) compulsi sunt. Unde in montibus ab his conspicati homines pilosi quales sylvestres esse feruntur, discurrentes. Scissitati ab incolis quinam essent, responderunt belvas esse humana forma, homines insigni odio prosequentes, verum die nil mali his intulerunt, sed ab eis fugierunt: noctu vero gregatim villas invaserunt, et homines trucidantes devoraverunt. Effregere quoque ostia. Adeo enim robustae sunt, ut mediocrem arborem radicitus evellant: truncos etiam magnarum arborum manibus ab arboribus ipsis detrahentes, inter se pugnant. Magnis itaque tum temporis excitatis circumquaque ignibus, excubiisque dispositis absque noxa transegerunt noctem, mane (page) 499 facto, et vento favente, in Galliam quo iter erat, iverunt, ut Cardanus libro 1 de rerum varietate capite 4 nobis memoriae tradidit. Anno Domini 1490 Fuit anni hujus hyems citra omnium hominum memoriam rigida, et nivalis, jacuerunt insolubiles nives usque ad initium aestatis, in quibusdam locis urbanis, concretumque est circa urbem Venetorum stagnum quam longe lateque patet usque ad mare, tam alta glacie, ut ex Margaria vico et aliis circumjectis locis pedibus curruque ad urbem iretur, disserenavit post casum nivium in plures menses, circumvehebantur venales aquae, ut affolet, in cymbis, verum rigore concretae ac securibus diffractae, ut magis oculorum aestimatione venderentur, quam mensura. Palustres et marinae volucres in paludibus deprehensae, minoraque animalia intolerandis frigoribus passim interiere. Quiescebat per id tempus Italia pace ubique parta, quum Venetis novus terror à mari ortus est. Orthomannica classis quum minime expectaretur, Hellesponti faucibus egressa, praeterque Graeciae oram vehens, haud procul Corcyra tumultuose consedit. Nec ita multo post Bajazetes rex cum ingenti exercitu terrestri ductu in Epirum venit. Matthias Hungariae ac Boemiae rex apoplexia obiit. Pontanus testem citat, qui affirmarit allatum sibi arietem exenteratum, qui praecordia et intestina geminata habuerit. Anno Domini 1491 Cometes et eclipsis Solis, hoc anno fuit, quam pestis pecorum sequuta est. In conventu Norinbergensi, civitates imperii Licum occupant, ac Albertum Bavariae ducem, qui antea Ratisbonam occuparat, urbem imperialem, in integrum, ad ipsorum confoederationem, restituere compellunt. Vladislaus Casimiri Poloniae regis filius, in regnum Hungariae ascitus est. (page) 500 Anno Domini 1492 Septimo Novembris in Suntgoia Alsatiae superioris limitibus prope Ensheimum oppidum, judicio imperiali vel consistorio Ferdinandi Romanorum ac Hungariae regis nobilitatum, lapis ex coeli nubibus ingenti coeli fragore in terram cecidit, duorum centenariorum pondere cum dimidio, qui essossus deinde ac in ejusdem oppidi templo catena in locum sublimem suspensus, etiam hodie miraculi loco conspicitur. Post medium Decembrem in Polonia tres Soles in meridie visi sunt: deinde Cometes duorum mensium spacio post occidentem Solem apparuit. Et hoc anno Hanselicus et Maximilianus Caesar a Vladislao Ungarorum rege victi sunt. Cazimirus Poloniae rex animam exhalavit. Cracoviae magna pars urbis ad occidentem Solem vergens fortuito incendio conflagravit, diraque lues et pestis pecudum atque pecorum Poloniam pervasit. (page) 501 Antequam apud Florentinos Laurentius Medices insignis, atque ob multas animi dotes nunquam satis laudandus princeps obiret, mortem ferme haec antecesserunt, quanquam et alia quoque vulgo ferantur. Novis Aprilibus hora ferme dici tertia, triduo ante quam animam edidit Laurentius, mulier nescio quae, dum in aede sacra Mariae Novellae, quae dicitur, declamitanti è pulpito dat operam, repente inter confertam populi multitudinem expavefacta consternataque consurgit, lymphatoque cursu, et terrificis clamoribus : Heus Heus, inquit, cives, an hunc non cernitis ferocientem taurum, qui templum hoc ingens flammatis cornibus ad terram dejicit? Prima porro vigilia, cum coelum nubibus de improviso foedaretur, continue Basilicae ipsius maximae fastigium, quod opere miro singularem toto terrarum orbe testudinem supereminet tactum de coelo est , ita ut vastae quaepiam dejicerentur moles , atque in eam potissimum partem , qua Medicae convisuntur aedes vi quadam horrenda, et impetu marmora immania torquerentur. Qua autem nocte obiit Laurentius, stella solito clarior suburbano imminens, in quo is animam agebat, illo ipso temporis articulo decidere extinguique visa est, quo compertum deinde eum è vità emigrasse. Quin excurrisse quoque faces trinoctio perpetuo de Fesulanis montibus, supra id templum, quo reliquiae conduntur Medicae gentis scintillasse nonnihil, moxque evanuisse dicuntur. Quid quod leonum quoque nobilissimum par, in ipsa qua publice continentur cavea, sic in pugnam ferociter concurrerit, ut alter pessime acceptus, alter etiam leto sit datus. Arreti quoque supra arcem ipsam geminas per diu arsisse flammas, quasi Castores feruntur: ac lupam identidem sub moenibus ullulatus terrificos edidisse à Politiano scriptum est. Anno Domini 1493 Romae gemini nati, simulque uno corpore conjuncti adversis inter se manibus ac facie, qui pauculos vixerunt dies. Et non multo post puella virgo filium semicanem peperit. Quae sane prodigia significarunt caedes et flagitia quae postea sub Alexandro sexto Romano pontifice facta sunt. (page) 502 Anno Domini 1494 Berheldiae in ditione principis illustrissimi Palatini electoris, in villa non procul ab Heydelberga 14 Calendas Januarii nati sunt gemini pectoribus sibi affixis, unico umbilici dependentis vinculo constricti. Rubeaci in vetustissimo Alsatiae oppido, ex quo natus sum, cum Episcopi Argentinensis (qui suo jure ex Dagoberti Francorum Christianissimi regis liberalitate hoc oppidum ut adjacentem regionem, quam inde Munusdatum nuncupant, obtinet) Epitropos vel dispensator, ob rationes male redditas in jus capitale traheretur, ac ipsum judicii tempus jam instaret, ab amicis atque cognatis apud Episcopum ita supplicatum est, ut libere dimittendum hominem sit ab eo impetratum. Verum cum haec sententia literis ad Senatum Rubeaquensem tardius quam conveniebat, esset declarata, eodem quo nuncius venit die jam suspensus erat. Verum cum id contra Episcopi sententiam ignotam tum temporis judici, factum esset , Senatus jussu, à carnifice iterum de (page) 503 patibulo depositus, ac sacra processione monachorum Franciscanorum à loco supplicii in urbem magno cum civium etiam luctu, ac lachrymis deportatus, in eorumdemque caemiterio honestissime sepultus est: Visa sunt tum temporis ad octiduum à vicinioribus, ac iis potissimun qui Pfaffenheimum pagum inhabitant, nocturno tempore varia circa supplicii locum spectra, ac ad summam infimamque patibuli partem non tantum sine authoribus lumina, sed flammae etiam e terra erumpentes, ac alia quaedam quae saepenumero à sanctissimae memoriae viro Domino Conrado Pellicano avunculo meo charissimo ( qui Franciscani etiam ordinis in patria fuit ) recitata nobis sunt. Eodem anno dum Maximilianus solus regnaret, magna Gallorum strages apud Salinas Burgundiae à Germanis facta est. Anno Domini 1494 In oppido Germaniae Rotwil, ad Hirciniam sylvam sito, infans duobus capitibus , quatuor manibus, duobus pedibus natus est. Cracoviae mense Septembri mulier quaedam in platea, quae a sancto spiritu nomen habet, infantem exanimem peperit, cujus dorso serpens vivus inhaerebat , arrodens ac depascens cadaver. Altera vero in suburbana villa, cui Nigrae nomen est, ad duodecimum Calendas Novembris monstrum edidit, caetera quidem humana (page) 504 figura, sed collo et auribus leporinis, et uno grandiore intestino, totum ventrem occupante, diducto rictu spirans. Hoc anno Fridericus imperator obiit. cum Turcis immaniter grassantibus semel iterumque conflictum. Cracovia horrendo incendio edaci vulcano consumpta. Tartari Podoliam et Volyniam depopulati sunt. Anno Domini 1495 Magna nobilium falconum una volantium copia prope Pfird in Suntgoia visa est, quod ideo prodigii loco habitum est, quod haec avis quasi solitaria sit, ac à suorum etiam convictu ac conversatione ut plurimum abhorreat. Ejus prodigii interpretatio à Sebastiano Brando ad Maximilianum invictissimum Romanorum regem scripta est. Prope Wormaciam ad dextram Rheni partem in villa Birstad, quae sita est inter Wormaciam et Benshaim, mulier quaedam monstrum enixa est, quarto idus Septembris. Erant duae puellae corporibus integrae sed in vertice fronte tenus connexae inseparabiliter, (page) 505 et se mutuo inspicientes, has Dominus Munsterus Mogunciae se in sua Cosmographia anno 1501 vidisse scribit, easque tum temporis circiter 6 annorum fuisse asserit, cogebantur simul incedere, simul dormire et surgere, et quum una procederet , altera retrocedebat, nasi utriusque sese fere contingebant, oculi vero non indirectum, sed in latera tantum torqueri poterant, quia paululum supra oculos frontes cohaerebant. Extensa est vita illarum ad decimum usque annum, et quum tunc una moreretur, illaque à superstite resecaretur viva , aut ex accepto in capite vulnere, aut potius ex vulneris foetore et putrefactione corrupta in cerebro, sororem paulo post est per mortem subsequuta. Occasionem huic monstro dedit hujusmodi eventus: Colloquebantur duae mulieres, inter quas una uterum gestabat, et superveniens tertia ex improviso , concussit colloquentium capita, unde pregnans terrefacta , foetui concussionis dedit signum. Paravit hoc anno Turca contra Christianos magnum exercitum. Proinde in comitiis Wormaciensibus, de defensione Germaniae consultatum est. Anno Domini 1496 Romae in amne Tyberino monstrum inventum est corpore humano, capite asinino, cujus manus una humanae, altera vero elephantino pedi similis erat. Pedum alter aquilinos ungues, alter calceum corneum bovinum exprimebat. Ventrem habuit foemineum, mammis egregie ornatum. Totum corpus autem squammis erat undiquaque obductum, excepto ventre, ac pectore, circa posteriora habens caput senile barbatum, et aliud praeterea instar draconis flammas expuentis. Maximiliano invictissimo Romanorum regi insignis ac insolitae magnitudinis cerva donata est, quam Germanico ac Latino carmine doctissimo descripsit Sebastianus Brandus. (page) 506 Anno Domini 1496 In Suntgoia fertilissima Germaniae provincia, in pago Lanser, porcus uno capite, quatuor auribus, duobus oculis ac linguis, octo pedibus, corpore, à capite ad umbilicum usque conjuncto, ad posteriores partes vero separato, natus est. In pago quodam qui ad Argentinensem spectat episcopatum, cui Sugenheim nomen est, duobus ab Argentina miliaribus, anser monstrosae plane formae in ovo inventus, duobus capitibus totidemque linguis, collo unico, quatuor pedibus, quorum duo eum locum occupabant, ubi in aliis alae emergunt. Reliqui vero circa podicem ( ubi duplex etiam ad ejicienda naturae excrementa exitus erat ) apparebant, aliae vero duae circa collum expansae. Eodem etiam tempore ac loco porcus sex pedibus anserinis fere similibus natus est. Mulier quaedam Aemylia nomine civi cuidam Ebulano nupta, post duodecimum matrimonii annum in Aemylium mutata est, ac deinceps viris conversata, artes viriles in patria exercuit, uxoremque propriam, (page) 507 restituta dote, jussu Ferdinandi regis Siciliarum duxit, ut autor est continuator Eusebianae Chronologiae. Eodem anno Vladislaus Ungarorum rex, facto divortio cum Beatrice Arragonensi, pecunia alteras à Papa impetravit nuptias, filiam domini de Gandala Vasconis uxorem sibi jungens. Anno Domini 1496 Inter Caesenam & Bertonorium, tertia diei hora, ad quintum Calendas Februarii tres lapides adusti coloris horrendo sonitu è coelo conciderunt, praecessit horum casum ingens sonitus, et velut fragor ruentis materiae. Fuerunt qui unum fuisse crederent, caeterum suo casu in partes dissiluisse. Significarunt id non solum literae ad multos de ejusmodi ostento privatim Venetias missae, sed pars una lapidis colore adusto, multis spectare volentibus est in medium prolata, quanquam neque aurium neque oculorum sensus apud doctos aeque valuit ac vetustas quae similis testis est prodigii. Proditum memoriae est in Thracia olim ad Egos flumen, saxum vehiculi instar e coelo lapsum, quod Anaxagoras Clazomenius sagaci vir ingenio, jam antea casurum dixerat. Per idem tempus novum morbi genus coepit in tota Italia vulgari, sub primum Gallorum in ipsam terram descensum , priore anno inchoatum,et ob eam rem (ut credere est) Gallicus nuncupatus. Nam unde primum fluxerit parum (ut video) constat. Dira lues, et quam nulla sit aetas antea experta, post varios cruciatus, pustulae corpus inficiebant, quibus in foedissima ulcera abeuntibus, supra quam exprimi possit, foedebantur humana corpora. non Elephantia, non lepra, huic malo conferri potest, et quod omnium calamitosissimum est, trahebatur morbus in plures annos, infectaque corpora, neque vita neque foeda lue defungebantur, pauci pro numero aegrotantium extincti, sed multo pauciores à morbo servati, nec tantum Italia est ea clade concussa, sed (page) 508 Germania, Dalmatia, omnisque Macedoniae et Graeciae ora , vigesima fere pars hominum id malum est experta. Anno Domini 1497 In pago Dirlistorf sexto die Decembris, qui divo Nicolao Episcopo sacratus eft , natus est puellus corpore quidem bene compacto, cui tamen brachia pedesque ob naturae defectum non conveniebanr. Dextra enim manus cum omnino deesset, eo loco quo pollex esse solet, carnosus tumor instar verticuli aut nucis parvae eminebat. Sinistrae autem manus pars dimidia, in tres tantum digitos sed plane conjunctos, ut quoque pedes in totidem digitos desinebant. Educatus autem, non tantum cibum potumque monstrosis manibus capere, sed numerare pecuniam, subducere rationes, easdemque elegantissimis literarum caracteribus rationum libro assignare potuit, quemadmodun alia omnia, quae alias manuum auxilio ab hominibus fieri solent, Vivit adhuc domini sui liberalitate adjutus, anno 1557 quo haec scribimus, jam natus 60 annos, vividus adhuc ac obeso corpore senex. Anno Domini 1498 In ditione Werdenberga monstrum foeminei sexus natum est, capitibus duobus, brachiis quatuor, pectore et ventre uno, pedibus duobus, Eo anno Eberhardus junior, dux Wittenbergensis fugatus, ac Ulricus fratruelis ejus suffectus est. (page) 509 Anno Domini 1499 Vitulus prodigiosus, duobus capitibus, ante et post Cracoviae natus. Tartari in aestate Poloniam vastant. Et foedus Ungarorum Polonorum ac Valachorum contra Turcas ictum est. Mulierem quandam Germanam Dorotheam nomine, in Italia gemino partu viginti filios edidisse memoriae traditum est, altero quidem novem, undecim altero. Quae dum hanc prolem gestaret utero, ob ingens pondus, solita est eam fascia collo et humeris appensa tumidam alvum, et adusque genua prolabentem, sublevare, ut loannes Franciscus Picus Mirandulanus princeps, in commentariis suis, in hymnum secundum autor est, qui octo infantes simul Aegyptias foeminas etiam peperisse, et earum unam quatuor partubus triginta filios protulisse, ex antiquorum Monunentis hausit. Atque in agro Mutinensi, Antoniam quandam, quadraginta filios edidisse, dum ageret ipsa annum quadragesimum, ac saepe uno partu ternos atque quaternos, ex historia cujusdam Episcopi Novocomensis recitat. (page) 510 In Alsatia non procul à Tabernis visum est caput tauri, torvis oculis, inter cujus cornua, stella insolitae magnitudinis emicuit. Ortum est bellum Maximiliani cum Helvetiis , quod copiose in Helvetiorum Chronicis describitur. Lucernae Helvetiorum 21 die Maii, Draco igneus immani specie, patulis auribus, crassitudine vituli, longitudine vero octo cubitorum ad pontem Russi fluvii volare visus est. In Julio mense Maximilianus Romanorum rex magno cum exercitu in Helvetiam irrumpens, Engadinum ferro flammisque misere devastavit. Helvetii partim Meronam properant, partim Hegoiam depopulantur. Anno Domini 1500 In Polonia Cometa in septentrione sub signo Capricorni decem et octo diebus, horrendae magnitudinis apparuit, et hoc annoTartari Russiam et Poloniam devastarunt. Judaeorum bona direpta à cruce signatis militibus. Cracoviensis arx fortuito incendio, conflagravit, et Moschus Lituano bellum intulit. Anno domini 1501 Albis Germaniae fluvius decimonono Calendas Septembris ita excrevit, ut Misenae in foro à foeminis appellato, lintribus ac cymbis navigaretur. Jugum pontis unum è majoribus, aquis evertitur in Germania multis in locis notae Dominicae crucis et in signum passionis Domini, vestimentis et corporibus tam virorum quam mulierum inopinato apparuerunt. Unde multi fidei ac religionis mutationem significare judicarunt. (page) 511 Anno domini 1502 Vigesima nona Junii die in agro Tigurino, apud Helvetios, grando stupendae magnitudinis, non tantum agros ac vineas infestavit, sed feras etiam sylvestres, armenta pecoraque diversi generis in terram cum hominibus prostravit. Sic vigesimo secundo Junii, ac potissimum circa Bernam, Solodorum, ac Bielam civitates, ex magna coeli tempestate grandines cecidere, lapidibus, qui sua magnitudine gallinarum ova superabant. Fuit hujus anni hyems vehemens, ut aves coeli, ac animalia in sylvis habitantia frigiditate torpescerent, penitus et ex his multa interirent. Aestas praeterea circa Joannis Baptistae festum tam fervens, ut arbores, ac diversos terrae fructus absumeret , sylvas hinc inde accenderet. Anno domini 1503 In pago Gossow, agri Tigurini apud Helvetios, mulier honesta masculos duos, duobus capitibus, uno quidem corpore, umbilici vinculo conjunctos, quatuor manibus, totidemque pedibus. (page) 512 Anno domini 1503 In Germania cruces iterum in vestimentis, et in pane similaceo apparent. In Bavaria circa oppidum Vilsecum draco ingens coronatus atque ignem exspuens visus est. In Hassia infans bene distinctis membris natus est, nisi quod auribus,oculis, ac naribus in universum careret, ac in facie solum os haberet. Eo anno liga rusticorum in Germania, vulgo der bundschvoch, ac praesertim in agro Spirensi immodicam seditionem concitavit in superiores. Pius quartus pontifex obiit, cui suffectus Julius secundus, miles melior quam sacerdos. Anno domini 1505 Philippus Flandriae princeps, cum jam Joannam Elizabethae Castellae reginae ex Ferdinando filiam in matrimonium duxisset, atque jam cum eadem ex Flandria solvens, in Hispaniam aliquot navium classe properaret, mala subito tempestas ventis contra se flantibus orta est. Classis aliquandiu jactata fluctibus, ad extremum maxima ventorum vi superante dissoluta est, ac naves aliae alio versae circa Anglicanum (page) 513 littus appulerunt. Navis praetoria cum duabus aliis ad occiduam insulae oram delata, se in Vynmuthum portum recepit. At rex marinorum fluctuum improbitate ductus, in cymbam conscendit atque à suis in terram vectus est. Haec tempestas loco prodigii a vulgo habita est, quando vis ventorum quae mare concitaret, ex pinnaculo turris divi Pauli Londini, aquilam aeneam quae lanceae infixa ut pinna, ventorum flatu facili motu indicabat, evulsit, dejecitque in terram, quae cadendo alteram aquilam proximae tabernae signum fregit. Hinc jam tum persuasum est religiosis portentorum observatoribus, Maximilianum imperatorem qui aquilam gerebat, insignem facturum esse jacturam, qualis procul dubio fuit amittere Philippum filium, quod anno proximo factum est. Eodem anno dux Geldriae rebellans in Arnheim obsessus, Caesari se subdidit. Granatae populus ad fidem Christi coactus est. Maximilianus Ungaros rebelles, capto Posonio, ad suas partes retraxit, ac pacem fecit. Ludovicus Francorum rex rupto foedere, Longobardiam invasit. Anno domini 1506 Cometa apparuit mense Augusto, inter septentrionem et orientem sub Ursa majore, rutilans atque utrumque signum Leonis et Virginis occupans. Sed paucis diebus visus est. Cujus quidem prognosticon fuerat casus illustrissimi principis et ducis Philippi Maximiliani imperatoris filii, regis Castellae et archiducis Austriae atque Burgundiae, nec non belli Maximiliani cum Venetis et Gallis. Postea eo anno capta est à Bajazeto urbs Methone, victa deinde, ingens classis Christianorum missa adversus Turcas. Exarsit bellum civile inter Bajazetum patrem et ejus filium Selimum. In Italia vero anno quo fulsit captus est à Gallis Ludovicus Sfortia dux Mediolanensis. (page) 514. Atque hi eventus proximi fuerunt Cometae, quare eos praecipue significatos arbitrabantur. In Germania aliquanto post exortum est bellum Bavaricum, mox exarsit et bellum Venetum, in quo quam variae vices extiterint, quantis advecti sint cladibus Itali et Galli, quae regum fuerint adfectiones, historiae ostendunt. Anno domini 1509 Hoc anno 14 Septembris terraemotus gravissimi octodecim diebus continuis murum Constantinopolitanae urbis qua parte mare spectat , cum omnibus adjacentibus domibus disjecit, fossatumque ruderibus implevit, ac terrae aequavit. Arcem in qua Gazophilacium imperatoris quinque turribus munitissìmis custoditur, et insignis domus qua leones nutriuntur, destruxit, cuniculos qui per montes ac longa itinera è Danubio aquas in urbem evehunt maximis laboribus et impensis fabricatos ita concussit, ut ingenti thesauro reparari nequiverint. Sinus quoque maris, sive brachium (ut vulgo loquuntur) inter Constantinopolim, et Peram violentia terraemotus adeo infremuit, ut in utramque civitatem mare ultra muros aquam injiceret, sed et domus tributaria juxta muros urbis in mare tota decidit, ut nullum illic apparuerit vestigium, maxima item pars turris plumbeae in Pera corruit. In Calliopoli munitissima arx penitus rupta est, nec ulla domus illic integra mansit, feruntur Constantinopoli tredecim millia hominum tum obruti, periisse. Julius secundus Pontifex ecclesiae Romanae, urbes quas Veneti ante obtinuerant, in suam potestatem redegit. Ludovicus duodecimus Francorum rex, Venetos vicit, ac multas Italiae civitates cepit. Bellum Valachiae cum Sigismundo Poloniae rege coeptum. In Anglia defuncto Henrico septimo, Henricus octavus successit. Basilius Moscus, Plescoviam civitatem maximam occupavit. (page) 515 Bernae Helvetiorum quatuor praedicatorii ordinis monachi, propter haeresim, ac malis artibus confictam religionem, incendio consumpti sunt. Maximilianus Caesar, Veronam, Patavium, Tervisium, et alias urbes permultas à Venetis recuperat. Onacrotalum avem cygno multo majorem in omnibus expeditionibus Maximiliano Romanorum regi praecessisse, ac castris quasi locum signasse certum est, unde et haec avis mansuetissima in aula Caesaris quam potissimum sibi elegit , boni omnis spe, debito victu multis annis sustentata est, quae ante paucos annos adhuc Mechliniae publice ali grandaevam, Culmannus Geppingensis vir eruditus ac humanus, in sua ad Gesnerum epistola testatur. Anno domini 1510 Ceciderunt magno omnium miraculo ac stupore e coelo lapides circiter 1200 in agro fluvio Abduae contermino, ex his (ut Cardanus de rerum varietate scribit) unus 120 pondo, alius sexaginta, delati fuerunt ad regis Gallorum satrapas, pro miraculo plurimi, quorum color ferrugineus, durities eximia, odor (page) 516 sulphureus, praecesserat in coelo ignis ingens hora tertia: decidentium lapidum strepitus hora quinta exauditus, ut mirum sit horis duabus tantam molem in aere sustineri potuisse. Intra viginti menses pulsi ex Mediolano Galli. Triennio post reversi, varia prius fortuna, inde iterum pulsi, ad excidium profligati. Urbs Mediolanensium in cujus finibus ceciderant lapides, vectigalibus, incendio, fame, obsidione, peste nunquam alias vexata gravius. Terraemotus magni quatiunt Florentiam, Ravennam, Venetias, Forum Julium et pleraque alia loca, cum magno incolarum terrore in Italia. Et eodem anno Mirandula recuperatur à Gallis, et Mutina Maximiliano regi traditur. Bononia deficit à Pontifice. Tripolis in Africa obtinetur ab Hispanis. Taurici Tartari Lituaniam ad Vilnam usque vastant. Anno domini 1511 Mediolani die sereno ac splendido, stellae mirum in modum micantes in coelo visae sunt. eodem mox anno Galli ex urbe pulsi sunt. (page) 517 Ravennae natum est monstrum, cornu in capite, alas habebat, brachia nulla, pedem unum, ut avis rapax, oculum in genu, sexum utrumque, in medio pectore ypsilon et crucis effigiem. Aliqui interpretati sunt, cornua superbiam, alas levitatem et mentis inconstantiam, carentiam brachiorum, defectum bonorum operum, pedem rapacem, rapinam, usuram et omnimodam avaritiam, oculum in genu, solum ad res terrenas mentis defectionem, utrunque sexum, Sodomiam: Et propter haec vitia Italiam sic bellicis contritionibus quati, regem autem Franciae non sua virtute id facere sed solum esse Dei flagellum. Ypsilon vero et X, signa esse salutis, nam Y figura est virtutis. Ideo si ad virtutem recurrant, et ad Christi crucem, ab his pressuris et tribulationibus respirationem et pacem conquassationibus desiderabiliorem sint habituri. Haec legimus apud Joannem Multivallem ac Casparum Hedionem in historia Synopsi post Sabellicum ad nostra usque tempora. Verum et aliam ejusdem monstri effigiem, sed paulo diversam ac priori non in omnibus respondentem cum interpretatione carmine expressa vidimus, quam et hoc loco adjicere placuit. Post varios Italiae tumultus bellicos summus Pontifex Ravennam obtinuit. Concilium Gallicanum celebratum est Turoni, quod tamen Lugduni demum continuatum est. Tripolis in Aphrica ab Hispanis obtenta. (page) 518 Eodem anno Augustae Vindelicorum virgo 40 annorum, dum se absque cibo atque potu victitasse ad multos menses diceret, quibus nec dormivisse unquam sancte affirmabat, non tantum ignobile vulgus sed Caesarem quoque ipsum Maximilianum ac multos imperii Romani principes adeo decepit, ut post custoditam ac jam aliquoties exploratam, revera spiritu Dei eam duci atque ali crederent. Verum cum paulo post fucus, qui suberat, detegeretur relicta Augusta patria, in Helvetiam fugit atque Friburgi in Uchtlandia (ut digna erat) aquis submersa est. Anno domini 1513 Emanueli Portugaliae regi potentissimo Calendas Maii ex India allatus est Rhinoceros vivus colore buxeo sive vermiculari, testis clypeatis tectus , magnitudine elephanti, cruribus tamen brevioribus, omnique ex parte armatus, animal in ea regione vix antea visum, unde et miraculi loco non ab incolis tantum, sed à vicinioribus etiam omnibus conspectum est. Anno domini 1514 Colmariae imperialis Alsatiae oppidi ad illum fluvium siti, (page) 519 natus est infans virilis sexus, ex cujus pectore aliud integri hominis ejusdemque sexus corpus omnibus membris absolutum, ad genua usque propendebat, solo capite in alio corpore infixo. Anno domini 1514 In Sarzano quinto Idus Martii nobili quodam Italiae vico inusitatae magnitudinis monstrum visum est, quod copiose Caelius Rhodiginus in lectionum antiquarum libro 24 describit. Fuit autem infans biceps in quo multa mira conspiciebantur. Primum quadrimestris magnitudo, membra omnia cum proceritate responsum habentia, absoluta, amussitataque. Facies utraque similitudinis prope indiscretae. In capitibus crines aliquanto longiores ac nigricantes. Inter utrunque caput ex collimitio humerorum tertia furrigebatur manus. Sed quae aures longitudine non excederet, nec integra visebatur omnino: Reliquum corpus prorsus bene compactum, ac citra ullam maculae foeditatem. Postridie allatus Rhodiginum est. Quia vero visenda res erat, placuit mitti ad Hispanorum ducem, qui in proximo vicaria regis fungebatur potestate, id vero ut citra putredinis timorem posset obiri, exenterare praemortuum necesse fuit. Inibi ergo mirum aliud, cor quidem simplex, ut assolet, at jecur duplex, sicuti et lien. Nam in viscere hoc visam quandoque duplicationem vel in uno, credimus Aristoteli. Verum in hoc genus monstris mira quidem, sed naturalis tamen à peritis rerum afferri ratio solet. (page) 520 Hoc anno Italia, intonante altius bellorum procella, multis annis late vastitatem dedit, ac intestinis discordiis flagrantibus multa undequaque incommoda passa est. Anno domini 1514 Pridie idus Januarii in ducatus Wittenbergensi, circa tertiam horam diei, tres soles in coelo visi sunt, quorum medius sua magnitudine reliquos superabat, in his autem omnibus gladii sanguinolenti atque cándentis figura undequaque eminebat. Idibus Januarii circa horam octavam pomeridianam Rotuillae in praeclara Germaniae civitate, quae Consistorio ac judicio imperiali nobilitata est, sol horrenda specie visus est, quem varii ac diversi etiam (page) 521 coloris semicirculi circumdabant. Decimo autem Januarii, ac decimoseptimo Martii iterum tres soles. Undecimo vero Januarii ac decimoseptimo Martii tres Lunae visae. Quorum omnium significationes ac prognostica publicis literarum monumentis, per Jacobum Stopelium, artium ac medicinae doctorem, medicumque Memmingensem edita sunt. Eo ipso anno in Germania Suevica factio, quam vocabant den armen Kuontzen, ducem Wittenbergensem exagitavit. Judaeus Pfefferkorn dictus, Halae Saxonum, quod Eucharistiam prophanaverat, combustus est. Mascorum supra 40 millia à Polonis ad amnem Boristhenem caesa sunt. Smolensko arx Lituaniae munitissima, Mosco prodita est. Sophi in majori Armenia Turcos magna strage vicit. Anno domini 1515 Emanuel Portugaliae rex Vlyssiponae præbuit ludum atque certamen elephantis cum Rhinoceronte, spectaculum admiratione dignum atque in ea regione nunquam visum, in quo tamen elephans succubuit. Munsterus libro 5 Cosmographia. Anno domini 1516 In Germania visus est justae aetatis vir, cui aliud caput ex umbilico exereret, quod pro more alterius quoque cibum caperet. Hujus meminit Jacobus Ruoffus in libello de hominis conceptu. Eo anno Franciscus Galliae rex pace cum Helvetiis facta, eos 700000 coronatis, additis insuper aliquot praefecturis donavit, annuasque pensiones promisit. Cum Ratisbonae ad Danubium fluvium sitae, ejectis Judaeis ex illorum synagoga templum in divae virginis honorem erigeretur, quod formosae Mariae templum appellabant, mox magna à Germanis finitimis eo peregrinatio facta est. Confluebant in dies multi, qui furore quasi ac insania correpti, sua relinquentes, (page) 522 quod domi attrectaverant, secum ad templum adferebant. Faber lignarius domi laborans, cum optaret se Ratisbonae esse quo Mariam salutaret, arrepto forte quod tum ad manum erat instrumento, mente jam captus, se in pedes dabat, nec ulla ratione ab instituto suo revocari poterat. Sic ferrarius cum lima vel alio instrumento, faber cum malleo, cum subula sua calceator, materfamilias cum colo, aut olla in qua coxerat, ancilla cum tripede aut situla, alii vero cum aliis rebus, quibus tum occupati erant. Eorum multi itineris imperiti ad aliquot miliaria jejuni advolarunt. Sanatae sunt ibi male habentium infirmitates. Acceperunt ibi visum caeci, surdi auditum, saltaverunt in discessu claudi, ac ad vitam mortui revocati sunt. Duravit haec peregrinatio ad octennium, deinde ad nihilum redacta est. Tu lege plura apud Sebastianum Francum in imperatorum rebus gestis, ubi hanc peregrinationem non minus docte quam eleganter depingit. Ego cum anno 1541 in comitiis ibi celebratis illustrissimi principis Ludovici Palatini electoris aula essem, theologorum tum (ob institutum in religionis negocio colloquium ) amanuensem agens, vix umbram tam praeclarae peregrinationis vidi, templum tum temporis erat purgatum omnibus illis instrumentis, quibus adorantium hactenus liberalitate adornatum fuerat, ingentem tamen molem, magno plaustrorum numero senatus jussu propter impedimenta, ac loci angustiam, à civibus amotam intellexi. (page) 523 Anno domini 1517 Vicesimasexta die Junii, Nordlingenses ingenti affecti sunt damno. Nam excitatus horrendus ventus, simulque terraemotus gravis concurrens, dejecit Parochialem Ecclesiam ad sanctum Emeranum dictam, atque intra moenia civitatis, et extra ad duo milliaria, stravit duo millia domorum et stabulorum. In sylvis vero et hortis innumeras radicitus evulsit arbores, reliqua eminentiora aedificia, quae non dejecta sunt vi ventorum, pro magna parte sunt concussa et commota, atque deinde infirmiora reddita. Grandinis diro impetu circa Rhenum omnia devastata sunt, unde mox dira fame ac rerum omnium maxima penuria laboratum est. In Saxonia in festo nativitatis Domini circa coenobium Vinariense, media nocte coelo sereno crux punicei coloris in coelo visa est. Editae sunt eo anno Martini Lutheri conclusiones contra indulgentias pontificias, unde multae in Ecclesia Christiana dissensiones ortae sunt. Anno domini 1518 Novum et inauditum morbi genus ortum, sudatoriam vel Anglicam pestem dixere, primum Brabantiam et loca finitima, mox magnam Germaniae partem invasit. Fuit ea vis morbi adeo letalis, ut quosdam ante duodecim horas, plurimos ante vigesimam quartam horam, ex quo sudare coepissent, absumpserit. Sed nusquam saeviit atrocius quam Antverpiae, in qua urbe tridui spacio, quadringentos aut quingentos homines extinxit. Languebant (page) 524 in domo una septem, octo, plures etiam. Miraculi loco habitum est, si unus mortem evasisset. Immunes erant pueri et senes ab hoc malo. Qui media aetate essent, aut non multo infra hanc, hi incidebant in morbum prandentes, dormientes, comessantes, genioque indulgentes. Tantum malum erat, ut ipsi medici faterentur se nescire quid esset. Hoc anno comitia Augustae erant, in quibus de successione Caroli imperatoris, de causa Ulrici ducis Wirtenbergensis, ac Martini Lutheri doctrina actum est. Dux Wirtenbergensis bis ex suo principatu expulsus est. Anno domini 1519 Travenus fluvius inferioris Germaniae, adeo exundavit, ut Lubeci à Pistorio Prato totum plaustrale scutorum genus avexerit, multumque damni cellis, et apothecis injecerit: Tiguri Helvetiorum ad Calendas Januarii hermophroditus natus est, prope umbilicum magnum crudae carnis tumorem, et paulo inferius muliebre, suo autem solito loco virile membrum habens. Ex Sabaudia in Helvetiam venit quidam justae aetatis, integra forma, membris bene compactis omnibus, ex cujus tamen ventriculo praeterea aliud hominis corpus ita propendebat, ut caput tantum, atque brachia sola deessent. Circumtulit vir bonus hanc molem, magno hominum undequaque confluentium spectaculo, et admiratione per regiones diversas , ex corpore miraculoso quaestum faciens. (page) 525 Anno domini 1520 Viennae Austriae per mensem Septembrem diversi generis pródigia coelestia visa sunt. Primo enim ejus mensis die, a tertia usque ad quintam horam post meridianam Sol duplici circulo visus est. Quarto die circa primam fax ardens. Quinto Januarii circa Solis ortum tres soles cum varii generis iride: Sexto circa tertiam pomeridianam iterum sol com duobus magnis circulis visus est. Philosophi Halonem maximum vocant. Sexto circa nonam noctis Luna cum cruce signata, et circulo inclusa, cui major semicirculus in parte superiori erat. Septimo circa ortum diei, (page) 526 tres soles visi sunt, Philosophi Parahelios vocant, à sexta autem usque ad septimam iris cum trigemina Luna. Quae prodigia à Pamphilo Gengenbachio, cum imaginibus ad Carolum regem missa atque per Germaniam publicata sunt. Anno domini 1520 Wissenburgi ad Rhenum in meridie magnus atque horrendus armorum strepitus atque concursus in aere resonans à civibus auditus est. Unde multi metu consternati, arreptis suis etiam armis confluxerunt, urbem ab hostibus cinctam obsidione putantes. Cum Carolus 5 Romanorum imperator, Aquisgrani coronatus est, area circa solem cum iride visa est. Christiernus secundus Daniae ac Norvegiae rex occiso Stenone Suetiam obtinuit, Holmiam crudeliter affligit, ac mox metu coactus relicto regno in Germaniam fugit. (page) 527 Erdfordiae ad solem visa sunt gemina parelia. Trabs ardens horrendae magnitudinis in coelo conspecta est, quae desuper in terram sese demittens consumpsit plurima. Inde reversa in aerem formam circularem induit. Proximo anno Turca cum ingenti exercitu Hungariam invadens, Albam Graecam proditione cepit. Lutherus haereseos in comitis Wormaciensibus accusatus, sese veritatis Evangelicae testimoniis, coram imperio Romano defendit. Caroli V imperatoris milites Mediolanensem non arcem tantum, sed civitatem etiam, pulsis Gallis, receperunt. Anno domini 1521 Accidit Mediolani vigesimo octavo die Junii horribilis casus. Erat supra fornicem portae arcis, Jovis turris, non solum ad propugnandum munitissima, sed aspectu etiam pulcherrima, quippe in cujus fronte praeter alia ornamenta locatae essent tutelarium divorum marmoreae imagines, ad amussi sculptae, cum insignibus Sfortianorum dacum, qui tantam molem fundaverant. Forte autem cum intra turrim servarentur in usum tormentorum, plurima pulveris sulphurei vasa, fulmen de coelo ipsam tetigit, et murum scindens, igneam materiam accendit, cujus impetus non solum turrim evertit à fundamentis, sed moenia etiam, et arcis cubicula, ac reliqua aedificii membra proxima humi prostravit, saxaque circumvolitantia duos arcis praefectos, qui de more paulo ante ad salutandum virginem (page) 528 matrem, in sacello juxta portam convenerant in area deambulantes occiderunt. Alios quoque è militibus, qui ibidem auram captabant (erat enim aestas et diei vespera) interfecerunt, aliorum capita, thoraces, brachia, et crura fregerunt, adeo ut è ducentis propugnatoribus vix duodecim è tam magna clade evaserint. Neque tantae ruinae fragor civitati fuit ignotus, quin et ipsa valido terraemotu concussa, magnum plerisque injecit timorem, ne tota eo impetu corrueret, quo sedato, cum fulminis ardor vehemens versus arcem visus fuisset, innumeri eo concurrentes, omnem aream, quae ante ipsam arcem erat latissima, saxis opertam repererunt, admirabanturque aliquot lapides, quales decem boum juga vix loco movere potuissent, quingentos et amplius passus jactos fuisse, fundamenta turris evulsa supra portam stare, ipsius fastigia in imo conspici, neque id sine Dei nutu evenisse existimabant. Anno domini 1521 Hadrianus pontifex cum in Palatii sacellum Romae ad solennes natalis diei Jesu Christi caeremonias peragendas ingrederetur, januae illius sacelli superliminare quod marmoreum erat, post ejus ingressum illico decidit, ac nonnullos custodiae suae milites cum maximo ipsius timore occidit. Eo anno post captam Rhodum Caierbeius statim defunctus est. Cui Acomathes Bassa, quod ad ministrationem attinet, successit. Anno domini 1522 In Turingiae diversis locis agri ac valles à magna murium copia mirum in modum devastata sunt. Christiernus Daniae rex, Stenone interfecto cum regnum invasisset, Holmiam graviter afflixit, qua de re copiose Zieglerum leges. Anno domini 1523 Vitulomonachus monstrum terribile, natum Waltersodorsi uno à Fribergo lapide, pago ditionis Cellensis, villa rustici, cognomento Stecheri, de quo monstro D. Martinus Lutherus (page) 529 libro edito, suam exposuit sententiam. Scimus etiam natum Porcosacerdotem tertiodecimo anno post Hali in Saxonia, ipso die Paschatis. Circa autumnum in regno Granatae magnus castrorum ac civitatum numerus terra absorptus est, ac Neapoli in divi Galli festo tanta coeli tempestate saevitum est, ut castella, arces ac ingentia hinc inde aedificia ruperit. Quinto Calendas Novembris in regno Neapolitano, Cometa apparuit, et coelum ex crebris coruscationibus, tonitruis, ac fulminibus in terram delapsis plane ardere visum, tremuit terra, (page) 530 et secuta est ex ruptura nubis inundatio tanta, ut lapides ex montibus sexcentorum centenariorum pondere penitus cum domibus ac castellis quindecim millibus et quinquaginta tribus, atque cum hominum, armentorum, pecorumque innumerabili multitudine, per triginta duo miliaria Italica avexerit. Romae tertio nonas Novembris in ripa Majori, visum est monstrum marinum sexus foeminei cum mammis, capite tamen hirsuto, magis simiam quam hominem referente, cum auribus caninis. Eo anno Rhodus insula Solymanno Turcarum imperatori dedita mense Januario, maximo totius Europae detrimento ac miserando luctu. Anno domini 1523 Cum in Pannonia ( ut Fincelius scribit ) noctu quidam rusticus curru veheretur, et cadente diurna luce, cogeretur in agro pernoctare, excussus somno erectoque corpore stans, vidit in aere duos principes digladiantes, alterum procero et valido corpore, alterum staturae minoris, sed regium diadema capite gestantem, quorum alter grandior et fortior victum interemit, et coronam capiti detractam terrae illidit, ut in partes dissiliret. Post triennium Ludovicus Ungariae rex in praelio Turcico fusus ac profligatus est, qui etiam adversum sibi prodigium in corpore suo circumtulit. Natum enim infantem cutis nulla texit, sed caro fuit cruda, ut necesse fuerit medicos arte cutem obducere corpori, quo existimatur regni amissionem significatam esse. Tiguri Helvetiorum sexto nonas Maii tres simul soles, variique simul circuli in coelo conspecti sunt, ac eodem anno, ejectis ex templis omnibus idolis, novam Evangelii reformationem, per omnem suam ditionem Tigurini instituerunt. (page) 531 Villachium Germaniae oppidum pernicioso incendio consumptum, ac Labachium ad dimidiam partem diro incendio deformatum est. In Hagà vero comitis Hollandiae, mulieres ob vectigalium portoriorum exactionem, perniciosam excitarunt seditionem. Anno domini 1525 In Hirciniae sylvae quodam pago non procul à Kniebis, infans monstrosus natus est, virilis sexus, in cujus corpusculo circa pectus aliud praeterea corpus membris omnibus absolutis, propendebat ad genua usque, solo capite in alio corpore tecto. Pervenit monstrum hominis ad virilem usque aetatem hinc inde miraculi loco, ac Argentinae adhuc in nundinis circa Joannis Baptistae festum, anno 1555 ac sequenti quo haec scribimus apud nos Basileae in nundinis divo Martino sacratis conspectum est. Ante mortem Ludovici Hungariae regis, in Hungaria duo parelia conspecta sunt quae procul dubio significarunt, tres reges, Ferdinandum videlicet, Joannem, ac Turcarum imperatorem, dimicaturos esse de regno. Jobus Fincelius. (page) 532 Anno domini 1525 In Saxonia mense Maio, iris noctu supra Locham adparuit. Infans Wittenbergae sine capite natus, atque alius inversis pedibus. Eodem anno dux Saxoniae Fridericus Sapiens diem obiit. Visus est Halo qui solem ingenti magnitudine cingeret, iridis fere formam induens. In Augusto Sol per aliquot dies ut igneus globus in coelo comparuit. Hoc ipso anno in Germania horribiles, et ante nunquam auditi motus à servis rusticis in Alsacia, Suevia, Francia, Thuringia, et in illis terris quae ad Rhenum sitae sunt, excitabantur. Motus hi magna vi et armis principum sunt repressi, adeo ut intra menses fere tres supra centena millia rusticorum conciderint in conflictu, non aliter atque pecora trucidati. In Mulhausen Duringiae oppido, concionator Ecclesiasticus erat Thomas Monetarius, is palam docuit restauraturum se collapsum Ecclesiae statum, gloriabaturque privatim sibi à Deo revelationes fieri, et ad evertendam tyrannidem impiorum, gladium Gedeonis sibi commissum esse. Eduxit turmatim cohortes vulgi, jussitque nobilium domos diripi, et monasteriorum bona compilari. Caeterum dum depraedantur, passim plebeiae copiae sine ordine, deleverunt eas Saxoniae principes, et Landgravius Hessorum. Monetarius et socii ejus plerique capti sunt, et capite truncati, poenas impii sui instituti dederunt. Franciscus Galliae rex vigesimoquarto Februarii à Caroli V imperatoris militibus ad Papiam captus est. Anno domini 1526 In Helvetia apud Tugios vigesimo julii die turris pulveris bombardici de coelo tacta, ingentem urbi cladem dedit. Sic in Septembri mense fulmen è coelo lapsum, feriens Balileae turrim quandam redundatem, multis vasis bombardico (page) 533 pulvere repletis, in momento oculi fregit illam, disjecitque lapides magnos et parvos in urbem, non sine gravi laesione omnium quae in propinquo erant, interierunt duodecim aut tredecim homines, et a!iqnot pecora, qui ea hora in campo juxta turrim versabantur. Quaedam etiam domus quadratis turris lapidibus tactae, non modicum senserunt detrimentum, adjacentes vineae fuerunt subito sic tonsae, ut putares vites falcibus resectas. Foedus Mediolanensium, Gallorum, Anglorum, Venetorum ac omnium Longobardiae civitatum, contra Carolum V imperatorem ictum est. Interfecto Ludovico Ungariae rege à Turcis, regnum Ungariae invasit Joannes Zepusiensis Vaivoda, Sigismundus Poloniae rex Dantiscum veniens, seditiones punivit, ac sacrificulos in pristinam dignitatem restituit. Anno domini 1527 Non procul à Kauffbüren nobili Suevi oppido tres soles cum variis circulis coelestibus visi sunt. Circumferebantur tum varia passim vaticinia, quibus colligebatur eum annum rerum mirabilium futurum. Nunciatum est quoque prodigium, auditum videlicet in coelo fragorem, quasi armatorum inter sese concurrentium. Et paulo post, cum ad divorum delubra , obsecrationum feriis supplicationes è more haberentur, sol ingenti ac nebuloso orbe sereno coelo circumquaque inclusus apparuit. Quae prodigia cum ab aliis alio (ut quisque animum affectum habebat) ad reges et monarchas referentur, postea extitere quidam, qui ea peculiariter dubias (page) 534 Ultrajectinorum res, et mirabiles motus, vicissitudinesque, quae in hunc annum inciderunt, portendisse affirmarent, de quibus copiose Lambertus Hortensius Montfortius libro 3 rerum Ultrajectinarum doctissime scripsit. Agmina locustarum magno ventorum undiquaque flantium impetu ex Turtia in Poloniam delata sunt, habentium caesias ac aureas alas quaternas. Hae non minus hominibus quam pecudibus noxiae, post se pestem reliquerunt. Conspecta praeterea multis in locis duo parelia, gemina iride cincta. Jobus Fincelius. Anno domini 1527 Undecimo die Octobris , mane circa horá quartam in ea Westriae parte, cui comites Rheni praesunt, terrificus Cometes à multis visus est, duravitque hora et quarta ejus parte. Oriebatur à subsolano, ascendens meridiem occidentemque versus, sub septentrione maxime conspicuus. Longitudine erat immensa, colore sanguineo in croceum desinente. Summitas ejus incurvati brachii formam et speciem habebat, in cujus manu ingentis magnitudinis gladius, veluti jamjam percussuri videbatur. In gladii mucrone atque ab utraque acie, tres non mediocres stellae apparebant, verum quae à mucrone fulgebat, reliquis duobus major erat. Ab his sub obscuri radii pilosae caudae figura conspiciebantur. In lateribus á summo ad imum usque, radii in speciem fere hastarum deformati et gladii minores, diluti sanguinis colore, inter quos humanae facies comis barbisque hispidae, nigricantis nubis colore cernebantur. Haec simul tanto terrore horroreque movebantur ac rutilabant, ut nonnulli spectatorum timore metuque prope exanimati dicantur. Hunc insignis astrologus Petrus Creusserus, Joannis Liechtenbergii insignis astrologi (page) 535 discipulus, interpretatus est. Subsequuta est Turcica Tyrannis, et incursiones hostium acerrimae cum sanguinis hinc inde effusione. Roma urbs ab exercitu Caesariano duce Borbonio obsessa et capta, direptaque est. Pontifex obsidionis necessitate coactus, in Angelica arce captum se dedidit Caesarianis, sed eum pro singulari clementia sua liberum dimisit Caesar, ac pristinae dignitati restituit, ut Christiani orbis publicae tranquillitati consuleret, quidam scribunt 40000 aureorum millibus redemptum esse ab hostibus. Anno domini 1528 Die decimonono Julii Augustae Vindelicorum ingens tempestas orta, ex qua grandinis lapides inusitatae magnitudinis, multam ac perniciosam cladem domi ac foris intulere. Visa est octavo Junii coelo sereno, area circa solem, iridis similitudine non obscura. Secuta est siccitas magna. Decimo septimo Calendas Junii, Tiguri Helvetiorum metropoli, multi simul soles atque circum eos tres circuli, conspecti sunt: Eodemque anno sequuta est insolita in Helvetia ( regione armentis atque pecoribus, alias refertissima) carnium caritas, atque penuria tanta, ut ex Ungaria boves vocarentur. Anno vero proximo Tigurinorum aliorumque confoederatorum, contra 5 Helvetiorum pagos, bellum intestinum exarsit. (page) 536 Anno domini 1528 Natus est infans qui brachiis in universum careret, reliqua corporis forma rectissime habens. Pedes hujus cum ad vigesimum annum aetatis pervenisset, manuum officio fungi vidimus, accipiendo, secando, ori inserendo, nec non etiam alea et chartis ludendo. Quod et alter quidam ore et mento praestare potuit. Ejusdem etiam agilitatis mulier Francofordiae ad Moenum anno Christi 1556, visa est, quae manibus omnino carens, arrepto pede calamo, literas non tantum elegantissime pingere, sed tractare colum, nere, numerare pecuniam, ac subtilissima quaeque, pedum digitis conficere potuit. Cum urbs Ultrajectina gravi obsidione premeretur, ostentum dirum in coelo visum, oppidanos vehementer perculit, et hostium animos in spem potiundi oppidi erexit. Signum enim decussatum in coelo, supra oppidum luteo colore (horrendum aspectu) terribile apparuit. Id quia Burgundici nominis intersignium est, utrinque ita interpretati sunt, oppidum brevi (page) 537 Burgundionum ditionis futurum. Fuere tamen inter Hattennos, qui id in longe diversam religionem verterent. Tutelaris ei loco D. Andreas est: persuasum inde multis fuit, eum divum praesens oppido auxilium, ut obsidione solveretur, allaturum. Mane circa lucis principium porta Haenversa, quia magnis operibus hostium foede deformata, diuque quassata, ac prope decussa fuerat, procidit, cujus ruina aditus armatis in oppidum, per apertum, planumque iter, patefactus fuit. Anno domini 1529 Nono Januarii circa decimam noctis horam in Germania, chasma quod voraginem vel hiatum coeli philosophi vocant, visum est , quod Jovianus Pontanus doctissime descripsit. Prope Esselingam Neccari monstrum natum est, infans videlicet uno capite, quatuor aures, quatuor brachia, quatuor item crura pedesque habens. Comitia regni Germanici apud Spiram celebrantur de rebus fidei, ac stratagemate contra Turcas. Pluviosa aestas hoc anno terrae omnia nascentia misere passim pessundedit. In festo Matthiae Apostoli circa noctis initium Vratislaviae ventorum immenso impetu cacumen turris divae Elizabethae, cum magna lignorum strue, mole cupri ac stanni (ex quibus obductum erat) in terram dejecit, de qua tempestate plura leges in miraculis Jobi Fincelii. (page) 538 Anno domini 1529 Basileae Rauracorum 14 Junii, Birsus fluvius, (qui suum per urbem, ob multas commoditates transitum habet) continuis sive imbribus, sive nubis ruptura, adeo intumuit, ut ruptis hinc inde laqueatis aedificiis, naves onerarias in urbe ferre potuerit, ac totam urbis partem, quae in plano erat, domorumque aedificia, ad curiam usque magno cum damno oppleverit, ad cujus inundationis memoriam, in foro frumentario, ipsoque curiae senatoriae ingressu, aenea tabula cum inscriptione erecta est. Anno domini 1530 Spirae episcopalis Germaniae civitatis, quae ad Rhenum sita est, excitatus à monacho piscator, ut media nocte per Rhenum navicula cum fratribus suis eundem monachum duceret, piscator promissa pecunia victus, navem paravit, ac impositos monachos in medium Rheni ratem duxit. Verum cum atrox tempestas orta esset, nauclerus vitae periculum timens Deique implorans auxilium, a monachis verberibus tractatus est. Et demum divino auxilio ad littus venit, verum monachus cum sociis in conspectu nautae illico evanuit. Nauta vero fere exanimatus, orto die à puero domum ductus, eodem die obiit. Hoc spectrum elegantissimo carmine descripsit libro 2 Elegiarum Georgius Sabinus Brandenburgensis. Mense Januario serpens monstrosus septem capitibus coronatis, ac duobus pedibus instar draconis, (page) 539 cujus typum imago haec cum magnitudine refert, ex Turcia ad Venetos primum perlatus, deinde Francisco Francorum regi donatus, ac sex millium ducatorum propter raritatem aestimatus est. Romae 8 Octobris subita inundatione multa in urbe, ac in Campo, praesertim Flori periere adeo, ut multi etiam de vitae incolumitate dubitarint. Sic quarto Julii Basileae Rauracorum Birsus fluvius alveum suum egressus multis incommodis civitatem ejusque accolas affecit. Cronbergiae infans in utero materno lachrymare apertissime auditus, ut refert Fincelius. Eodem anno Cometes in Germania, Italia, et Gallia, visus est circiter sextum diem Augusti, et primum aliquot diebus mane ante ortum solis ap paruit, inde sequutus est solem, et sub vesperum post occasum solis circiter tres septimanas visus est, usque ad tertium diem Septembris. Cursus ejus fuit per Cancrum, Leonem, Virginem et Libram, ubi desiit videri, neque apparuit amplius postea. Non multo poft in Octobris exortum apud Helvetios bellum est. Seditiosi rustici saeviunt undique in Germania. In Lombardia tanta luporum copia inventa est, ut peregrinari jam multis hominibus devotaris tutum non esset, ac cum nullis insidiis capi possent, ultionis divinae poena judicata est. Stumpsius. (page) 540 Anno domini 1530 Brabantiae, Hollandiae, ac Flandriae loca litoralia maritimaque, Selandiam propemodum universam, dira aquarum obruit alluvio, ruptis aggeribus, mari et fluminibus passim inundantibus, cum magna et hominum et rerum strage, non tantum pagi sed et oppida Flandriae atque Selandiae enavigata sunt cymbis fluvialibus. Ferunt maria omnia adeo insolenter per id tempus aucta ut ternis aut quaternis pedibus supergressa sint aggerem, certumque est, fuisse paucos admodum in Selandia, quos tam saeva haec tempestas non deprehenderit. Si noctu venisset tam subitus et grandis cataclysmus, non dubium quin plurima hominum millia fuerit absorpturus. Eodem anno Mechliniae mortem obiit Caesaris Maximiliani filia Margareta, anno aetatis 51. Romae praeter tonitrua ingentia, et crebros ignes tanta vis aquarum coelo decidit, ut altero se perituros diluvio metuerint homines.Tyberis se effundentis impetu, et publicae et privatae domus corruerunt. Atrox vis tempestatis hujus secum rapuit, et in alveum fluminis deportavit etiam aedificia, quae trium aut quatuor fictilium lapidum densitate constabant. Si qui vitae servandae studio et cupiditate conscenderant tecta alta domorum, hos ventorum violentia humi decussos, Tyberinis undis absorbendos dedit. Locis urbis depressioribus aquae, in triginta trium aut sex pedum altitudinem sese extulerant. (page) 541 Unde factum est, ut frumenti, quod tum erat in urbe, plusquam tria modiorum millia fluctus absumpserint, praeter vinaria vasa, quae dissoluta effuso liquore aquis innatabant, et alia permulta preciosissima , quae in poenariis haec tempestas reperit. Hoc anno Florentia ab exercitu imperatoris et Papae expugnata. Turca in Austriam irrumpens, à Germanis in fugam actus est. Anno domini 1531 Grando insolitae magnitudinis 4 Septembris Basileae Rauracorum de coelo cecidit, cujus crudelitate vites adeo infestatae sunt , ut eo anno vini penuria maxima sit inde laboratum. Eodem anno facta est inter Basilienses ac Solodorenses gravis disceptatio, ac inde propter limites bellum, quod tamen ab aliis Helvetiae civitatibus confoederatis sopitum est. Joannes Oecolampadius mox ecclesiae Basiliensis et renovati Evangelii summus pastor, apostematis dolore, pie ac sancte Deo spiritum reddidit, ac Osvualdum Myconium virum eruditione, sanctitate ac innocentia vitae inprimis clarum, suae ecclesiae successorem reliquit. Lisbonae in Portugalia in coelo signa ignea ac cruenta diversi generis visa sunt, ac sanguineae guttae ex nubibus in terram ceciderunt. In Heluetiae quodam pago quem patria lingua Gossavu vocant, prope Groningam (page) 542 natus est monstrosus infans ad vigesimum nonum Augusti diem, duobus scilicet capitibus, ternis brachiis totidemque pedibus. Cometa visus per totum Augustum, caudam meridiem versus erigens. Orta sunt in Helvetiis intestina, ac plusquam civilia bella, concursum est armis infestis prope monasterium Cappel, ubi Tigurini cum suis magnam suorum acceperunt cladem, in qua et Hulricus Zwinglius pro patria ac religione pugnans occubuit. Anno domini 1531 Eodem anno et mense in litore Hollandiae, non longe ab Herlemo, mare piscem ejecit mortuum, longitudine pedum sexaginta octo, crassitudine triginta, oris hiatui, tredecim pedes tribuerunt. Idem annus Ludovici matris Francisci primi Gallorum regis morte, ac victoria Poloniae regis contra Vayevodam Muldaniae Turcae tributarium, et Valachos insignis fuit. Valachi bis cum Polono manus conserverunt. Polonus utroque praelio superior priore Valachorum sex millia profligavit, ex quo numero multi caesi, capti sunt quam plurimi: altero, ipsum quoque Vayevodam duobus vulneribus saucium fugere coegit. Augustae Vindelicorum mulier tria monstra peperit , primo caput humanum membranis involutum, secundo bipedem serpentem, cui Lucii caput, (page) 543 corpus ranae et pedes, cauda lacertae, tertio porcum omnibus partibus integrum. Anno domini 1531 Monstrum horrendum quadrupes, humano capite barbato ac cristato, aquilinis pedibus, manibus fere leoninis, cauda canina, corpore gilvo in flavum declinante, anno 1531 salutis, in ditione Episcopi Salceburgensis, in saltu quem Hanesbergium vocant, captum est, feritatis insolitae. Hominum enim aspectum fugit, seque in tenebras, ubi potuit abdidit, tandem cum ad cibum capiendum neque cogi, neque allici posset, paucos post dies inedia periit. Motu terrae concussa est tota fere Lusitania, Ulysiponae corruerunt 1000 et 50 domus ex omnium spectatissime plus sexcentae ruinam minatae sunt. Templa omnia in lapidum acervum redacta traduntur. Hic motus terrae dies octo duravit, et quotidie per intervalla rediit, ut septies aut octies interdiu huic periculo fuerint obnoxii incole, unde relicta urbe, homines in campis sub dio agere sunt compulsi. Adhaec ex locis (page) 544 illis, quidam scripserunt certos hiatus factos, unde pestilentissimus aer exhalaret, atque hinc atrocem ortam esse pestilentiam. Hoc anno mense Augusto visus est Cometes in Germania, Italia et Gallia, ad occidentem tribus hebdomadibus circiter sextum diem Augusti et primum aliquot diebus mane ante ortum Solis apparuit, inde sequutus est Solem, et sub vesperum post occasum Solis. Cursus ejus fuit per Cancrum, Leonem, Virginem et Libram, ubi desinit videri, nec apparuit amplius postea. Eodem anno agente Aquisgrani, à coronatione Ferdinando rege, tum ratus Turca venisse tempus, quo rem Christianam vel modico conatu affligeret, in Hungariam recurrit, Viennam iterum tentare volebat, sed imperator Carolus et Ferdinandus Caesar, cum ad suos scripsissent, ut viderent, ne maius aliquod detrimentum Christiana Respublica pateretur, duces castra castris contulerunt, cum hoste in aciem descendere, fuit id felix praelium, copiarum Solymanni parte multo maxima, aut capta aut caesa. Rex Christiernus magna classe in Daniam profectus ad repetendum regna sua, dedidit se in manus patrui sui Friderici regis Danorum. Item et Christierni regis filius, qui in Caesaris aula alebatur, obiit. Ec illis ipsis diebus mortem obiit Galliae regis mater Ludovica, Sabaudiae ducis Caroli consanguinea. Sunt qui hunc Cometam infelix illud et calamitosum Helvetiorum bellum portendisse dicant, quo bis à Tigurinis ( qui enim quinque praeliorum mentionem faciunt, vani sunt et mendaces) infeliciter pugnatum est. Appianus observationes de illius Cometae motu scripsit. Extat etiam Theophrasti Paracelsi de hoc Cometa judicium. Mentionem autem ejus faciunt Milichius Carion, Scleidanus, et Lavaterus. (page) 545 Anno domini 1532 Non procul ab Oeniponte ( ut Jobus Fincelius annotavit ) hae visae sunt imagines. Aquila stans in colle ac intrepidans, huic è regione obviabant aliae tres velut hostiles imagines, quarum prima camelus erat, respectans et flamma in orbem circumdatus. Altera lupus flammam ore evomens, flammineo itidem orbe septus, hunc sequebatur leo, cui vir cataphractus stans in aditu montium blande contrectabat jubam, et vicissim blandiri huic leo videbatur, pedem velut salutabundus porrigens. Casparus Peucerus de Teratoscopia. Olissibonnae crebra ac cruentissima prodigia visa sunt et inter caetera vehemens etiam terraemotus urbem quassavit. Non procul ab lsena Thuringiae oppido, in aere visa sunt vetus arbor, ac eques aliam arborem viventibus foliis gestans, quem secutus est canis venaticus, ac postea magna atque atra crux prope pagum vel vicum quasi fulmine incensum. Fincelius. Mense Septembri iterum Cometes visus est, in Virgine ac domo Mercurii, per aliquot septimanas, duabus horis mane ante exortum Solis et ad Orientalem plagam, qui duravit totos tres menses. Erat admodum terribilis flamma, nam et magnitudine et duratione vincebat alterum Cometam, quem superiori anno videramus. Hunc descripsit et interpretatus est medicinae doctor clarissimus Achilles Gassarus, et Joannes Virdungus Hastiodus insignis Astrologus. Visi sunt die 11 Aprilis, hora diei secunda, tres soles conspicui ac splendidi Venetiis, cum duabus iridibus, non cum capitibus descendentibus, sed soli oppositis, quorum prima cito desiit, altera in medio coeli parva constitit, horarum duarum et plus spacio, altera velut corona, altera ut semicirculus plano terrae aequidistans (page) 546 præter aliorum morem, Soles vero ipsi pellucidi, ut intueri nequaquam possent, sicut nec qui in medio erat. Qui ergo ad solis laevam habebatur valde lucidior, majorque ac splendidior, visus est versus austrum: qui vero ad dextram, boream versus spectabat, minor nec tam splendens, hunc tamen in sine magis perseverantem auctumque animadvertimus. Sic tamen ut ambo simul desiisse visi sunt, uterque tamen maximos radios per coelum, et ad terram extendebant, colore omnium ad rubedinem declinante. Anno domini 1532 Septimo Calendas Maii in Helvetia circa Solis orientem albus ac cristallinus circulus visus est. Et eodem anno bellum maximo apparatu in Turcos, sine fructu tamen, susceptum est. Joannes dux Saxoniae elector imperii obiit. Stumpsius et Functius in Chronologia. In multis regionibus Dracones volantes in aere gregatim visi sunt, coronis tecti, habentesque rostra suilla, interdum numero 400 una volarunt. Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. Monasterienses in Westphalia in coelo sereno equitem armatum equo insidentem conspexere: Gravida quaedam mulier in Germania furore simul conjuncto amore concitata, maritum dormientem interfecit, et sinistrum ejus latus cum brachio ad foemur usque eadem nocte devoravit, reliquam vero corporis partem sale conditam in aliud usque tempus servavit. Peperit paulo post (page) 547 gemellos, verum ob crudele ac inauditum facinus, perpetuis clausa carceribus. ibi vitam dolore ac inedia consumere coacta est. In Babyloniae regno, circa Radubios quos Paly castos appellant, provinciae Lalassiae, ad septimum diem Martii mensis infans ex obscuri plane nominis foemina Rachiena nomine natus est: speciosa quidem forma, lucentibus contra naturam oculis ac dentibus. Ea autem hora qua natus est, non elementa tantum, sed omnes coelorum virtutes commotae sunt, ac horrenda signa ediderunt. in medio enim noctis apparuit Sol insolito suo splendore, quasi in ipsa diei meridie, qui deinde in tenebras adeo versus est, ut in (page) 548 Babylonia per integrum diem minori miraculo non visus sit. Deinde est iterum conspectus cum insolitae figurae atque diversi generis stellis hinc inde in coelo oberrantibus. Supra domum vero in qua editus est puer, praeter alia signa ignis etiam coelestis de coelo cadere, atque homines consumere visus est. Sequenti vero die facta Solis eclipsi, ac magna aeris irati tempestate, margaritas de coelo pluit: Tertio die draco igneus circa Babyloniam volare cónspectus est. Apparuit praeterea mons novus ac reliquos montes altitudine excedens, qui mox in duas partes divisus est, in cujus medio inventa est columna, in qua Graeca lingua inscriptum erat: HORA NATIVITATIS VENIT, AC INSTAT MUNDI FINIS. Decima tertia autem nativitatis hora, vox clamantis in aere audita est. PARATE CORDA VESTRA AD EXCIPIENDUM. AC BEATI QUI CUSTODIUNT VERBUM EJUS. Postquam autem ad duos menses vixisset infans, instar senis vocem exaltans, se Dei filium esse profitebatur, ac cum interrogaretur quid praecedentia signa portenderent. Margaritas de coelo cadentes, populum esse qui in sua verba juraret. Draconem autem volantem suos adversarios significare respondit. Curavit omnes morbos, visum restituit caecis, ac ad vitam revocavit mortuos verbo suo, ac dum verum se scripturae divinae, ac mysteriorum reconditorum, interpretem esse dixisset, per totam Babyloniam contra patrias leges pro Deo adoratus ac cultus est. Haec transtulimus ex magni Meysini Rhodiensis epistola, quam non tantum ad sui ordinis milites, sed ad omnes Christianae fidei principes etiam scripsit, quo praecaverent, ne contra verbum Dei falsis à prophetis, ac Sathanae artibus atque ludibriis humanum genus deciperetur. In Sueviae pago, quem lingua patria Christantzhoven vocant, non procul ab Ysna oppido sito, septem annorum puer saepe numero in extasin lapsus est, qui post multa corporis tormenta, pectoris concussiones ac sudores ad se rediens, magno omnium concursu, ac admiratione, sibi coelitus revelata recitavit. Profitebatur autem se jussu divino eo impelli, ut jam puer posthabitis omnibus vitae periculis, Dei veritatem enunciaret populo, qui hactenus seniorum per verbum Dei admonitiones respuisset. Locutus est igitur (page) 549 populo non publice , sed in privatis aedibus, non pueriliter, sed magna cum gravitate, multa de Deo, ejus opificio, justitia, gratia, longanimitate. Item de Jesu Christo, cujus passionem suo ordine, à coena dominica usque ad finem recitare potuit. Vocavit circumstantes lectum (in quo cubabat) ad poenitentiam, cum jam extremi judicii diem prae foribus esse diceret, illud ipsum enim se habere ex trium radiorum stella, quam se vidisse referebat, inter quos radiorum primus, qui rubei coloris fuisset, significaret bellum, ac cruentissimam hominum stragem. Secundus qui albi coloris, ingentem hominum pestem, quam vix tertius evadere posset. Tertius flavi coloris, cujus tamen significationem revelare noluit. Mirum in modum in sacrificulos invectus est, ut qui Christum crucifixum, ac semel pro peccatis mortalium oblatum, in missa iterum offerrent, et quatuor tantum obolis venderent. Cum detestasset omnium idolorum cultum, superbiam , fastum, usuram, scortationem, adulterium, ebrietatem, atque alia flagitia, quibus in sanctam Dei legem peccatur, ad amorem proximi, humanitatem, beneficentiam, mansuetudinem sibi astantes ad hortari coepit. Inter caetera tamen letale etiam venenum evomuit, dum referret multa contra sanctam trinitatem ac Christi Salvatoris meritum, de intercessione virginis Mariae, de tenebris inter infernum ac piorum habitacula, ac alia multa, quibus per puerum innocentissimum sub veritatis praetextu execrandus Sathan, quo imponeret simplicioribus, letale virus effudit. Anno domini 1533 Mense Julio fulsit ingens Cometa, spargens flammam versus brumalem occasum, adeo longam, ut circiter octo gradus occuparit. Fuit autem candidus et flammam in mirae longitudinis efficiebat seu ensis, seu perticae speciem, eratque Milichii judicio, proprie ξφιας Hunc interpretati sunt, Nicolaus Brugnerus et Achilles Gassarus medici. (page) 550 Anno domini 1533 Schiltachium Sueviae oppidum triduo ante pascha diaboli insidiis veneficae ministerio incensum ac penitus absumptum est. Diabolus ad tempus consuetudinem cum illa vetula habens, à nemine praeterea visus est, licet multos subinde sit allocutus, ac aliquoties tymbano in oppido per plateas ac vicos sit vagatus atque auditus ab omnibus. Venefica autem paulo post deprehensa tanti sceleris ministra, in Oberdorf in ardentem rogum dejecta poenas dedit. Mediolani anno 1533 die 11 mensis Decembris, tam immensa grando, tam crebra fulgura atque tonitrua saevierunt, ut homines quasi amentes tum metu tum superstitione discurrerent. Maius tamen fuit prodigium Paduae, quam Mediolani. Haec autem Cardani judicio, bellorum metus ac novorum vectigalium damna portendunt, si nullum aliud terribilius signum adjungatur. Non enim talia praeter naturam sunt, sed solum extra temporis conditionem. In Germania inferiori ex nimia pluvia dirae per omnem regionem circa Antverpiam inundationes ortae longe lateque vastarunt omnia. Mox ortum Antverpiae horrendum incendium quo divae Mariae templum absumptum. Quod elegantissimo carmine a Cornelio Grapheo conscriptum est. (page) 551 Anno domini 1533 Episcopi zellae Turgaviae apud Helvetios oppidi, dum exenteraretur lepus jam gravidus, inventus est lepusculus uno capite ac corpore, sed quatuor auribus, et octo pedibus, quorum quatuor suo loco erant, sed reliqui quatuor in dorso eminentes, alium quasi leporem referebant. Visus est à multis ibi, ac deinde Tigurum miraculi loco ad amicos missus est. In Helvetia decimo octavo Julii albus ac cristallinus circa solem circulus instar iridis coelo sereno visus est. Eodem fere tempore Clavennae apparuit puella formosissima sacerdoti cuidam, sub falso Mariae deiparae virginis praetextu, quae tamen jam à tantae sancticatis viro impregnata, fucum demum prodidit. Sacrificulus vero ut dignus erat, rogo ardenti injectus suae impietatis poenas dedit. Prope Episcopicellam Turgoviae haud ignobile oppidum, vigesimo sexto Novembris, ex gravissimo terraemotu, Siterus fluvius ( quem patrio nomine die Sitter appellant ) transitu ac suo alveo interjecto, ex concussione terrae, monticulo impeditus, unde ad dimidium miliare in plano ex inundatione quasi lacus factus, infestavit multa, donec adeso aquarum strepitu monticulo in pristinum alveum etiam laborantium auxilio fluvius reverteretur. (page) 552 Anno domini 1533 Basileae Rauracorum, magistratus nostri liberalitate victum habuit vir jam grandaevus, qui cum utroque pede claudus esset, atque erecto corpore inambulare nequiret, sustentaculis ligneis adjutus, rependo ab uno loco in alium totum corpus traxit. Decimaseptima die Julii, et aliquanto post, Cometes longa cauda Lubeci visus est. Et sequenti anno laudandus ille omnibus modis ac pacificus rex Fridericus satis sublatus est. Memorabile autem et hoc est, quod Justinus Goblerus libro de Lubecensium rebus gestis secundo annotavit. Mortuo rege cum balsamo unctum, ac caeteris linteis corpus involutum, picatoque sarcophago inclusum esset, tamen corpus istud sanguinem sudisse adeo, ut vasis excipere sanguinem, necesse fuerit. Haec cum praeter naturam in mortuo corpore seu cadavere contigerint, significari aliquid procul dubio tali portento voluit Deus, tanquam manifesto externo signo, nimirum, horrendam illam plagam ac caedem, quae non longe post evenit, ac secuta est. Quippe multiplex calamitas, bella et seditiones postea in his partibus et Lubeci extiterunt. Eodem praeterea anno in Hungariam et Austriam Turcarum tyrannus irrumpit. Henricus octavus Angliae rex, Caroli V imperatoris Romani novercam repudiavit, ac dissuadentes aliquot consiliarios capitis poena mulctavit. Mense Decembri Basilea tribus terraemotibus concussa est. Salodori Helvetiorum religionis gratia magnum in urbe dissidium factum est, ac hinc aliquot pagorum ac urbium nova confoederatio deffendendae fidei facta est. (page) 553 Anno domini 1534 Claravalla Galliae urbs, circa meridiem fulmine tacta, adeo flagravit incendio, ut trium horarum spacio cum templis, arce, ac curia sit absumpta. Cives vero cum fuga salutem quaererent, magna ex parte laesi, multi vero cum per portam urbis fugere nequirent de muris in fossam urbis sese praecipitantes interiere miserrime. ln Polonia multae ac perniciosae fuere inundationes quibus agri urbesque devastatae sunt. Cracoviae in vicinisque regionibus illis magna vis aquarum fuit quae multos labores hominum ac agros vastarunt. Turbatum est armis regnum Daniae, eo bello etiam Lubecenses impliciti fuerunt. Barbarossa Tunissae regem Altzachenum ejecit ex regno, et regnum ejus direptum occupavit. In Slesvico Holsatiae oppido, tertio junii coelo sudo diversi generis animalia visa sunt, magna videlicet leonum ad omnes plagas concurrentium copia, cum equite cataphracto atque (page) 554 hastato. Conspectum et ibi caput absque corpore corona imperatoria ornatum. Deinde caput apri dentibus incurvis, geminique dracones ignem expuentes, punicea crux, civitates atque arces hinc inde ardentes, aquila, ac leo supinus coronam in capite habens, cui gallus rostro oculos effodit, ac totum caput demum à corpore separavit. Apparuit deinde monoceros ac pavo sine pedibus, qui mox in draconem versus est. Qua de re copiosius leges Jobum Fincelium in suis miraculis. Anno domini 1534 In oppido Seckingen tribus miliaribus supra Basileam ad Rheni ripam sito, gemini nati sunt conjunctis lateribus, qui tamen propter matris graviter parturientis dolores non diu vixerunt. Tertia die Julii in oppido Scheswitz a meridie coelo sereno, conspecti sunt in aere leones ex locis diversis concurrentes ad conflictum, et juxta illos cataphractus eques hastam quatiens infestam. Non procul ab equite jacuit caput humanum sine trunco, ornatum diademate imperatorio. Modico intervallo post apri caput aculeatum visum est, et duo dracones vomentes ignem. Deinde unicae et amplissimae urbis effulsit imago, positae ad lacum, classeque et terrestribus copiis obsessae, et supra hanc crux sanguinei coloris paulatim conversi in atrum. Alius item eques prodiit igneo flagrans colore, diadema gestans in capite imperatorium, quem insequutus est equus sine sessore, postea in ampla planitie duae ardentes enituerunt arces vicinae alto monti, ad quem haesit aquila grandis dimidium sui corporis post montis latus abscondens, aliquot ibidem pulli aquilarum, candido colore nitidi apparuerunt, item leonis supini caput insignitum corona, gallus gallinaceus rostro feriens fodiensque caput, tantisper donec id à trunco corporis solutum dilaberetur, (page) 555 et evanesceret, corpore diu conspicuo. Astiterunt et alii leones, et juxta apri caput monoceros paulatim conversus in draconem, aliaque plurimá inusitatae figurae et magnitudinis animalia. Arsit et in celsa rupe arx duobus cincta exercitibus, et visa est integra regio frequentibus oppidis, arcibus et vicis referta: Sed mox totus tractus, in quo haec steterant igne correptus, conflagravit, et ruinae vastae terrae stagnum amplissimum obruerunt, extantibus tantum turribus eo in loco, in quo antea magna illa urbs apparuerat. Ad ripam lacus grandis camelus bibenti similis constitit. Haec scribit Casparus Peucerus de Teratoscopia. In Polonia fuerunt exundationes maximae, caeteris terris per totam Europam arescentibus. Anabaptistae monasterium Westvaliae occupaverunt. Huldricus dux Wirtenbergensis à Philippo Landgravio Hassiae, contra regem Ferdinandum, restituitur. Henricus Angliae rex à summo pontifice defecit. Friderico Scandiae rege mortuo, regnum variis bellis agitatum est. In vigilia natalis domini Stasfurdi, quod est Saxoniae oppidum, diabolus, ut Fincelius scribit, humana specie, pastorem ecclesiae ejus loci Laurentium Donerum confessionem audientem accessit, orans ut ejus quoque confessionem audiret. Admissus, atroces in deum blasphemias evomuit. Verum verbo Dei confusus abire coactus est. Anno domini 1535 Mediolani cum mortuus est Franciscus Sfortia secundus interdiu, stella subobscura in coelo visa est. Cum (page) 556 igitur absque filiis obiisset Sfortia, transiit in principem Conradum imperatorem, civitatis regnum, variato rerum statu. Anno domini 1535 In Wirtenbergensi ducatu, postquam hospes in diversorio in coena carnes porci à cane rabioso laesi suis apposuisset : ii qui gustaverunt subito in similem furorem conversí, se invicem mordicus arripientes lacerarunt. In die vero Sancti Aegidii in Silesiae oppido Olsten horrenda tempestas ingruit, quam omnibus numeris depingit Jobus Fincelius in suis miraculis. Bremopyrgi Marchiae urbae, annotante Fincelio, infans natus est, ita in corpore circumflua et laxa carnis mole, ut indutus fago militari Germanico crederetur. In Lusatia non usque adeo procul ab oppido Juben, altera post festum Pentecostes die , coelo sereno circiter horam secundam pomeridianam, armatae acies à Septentrione meridiem versus visae sunt, auditi in coelo bellici ac pugnantium clamores. (page) 557 Anno domini 1535 Referunt in agro Alexandrino, post prodigiosam grandinem, novum quoddam avium genus apparuisse, nec certe absque eventu correspondente. Namque tot modis misera illa civitas vexata est, tot genera barbarorum experta est, viditque incognitos nobis laziges Metanaestas, nec adhuc cum jam vigesimus annus finem accipiat, spes ulla mitioris fortunae refulget. Supra Vinariam tres trabes igneae in aere sereno visae sunt. Pridie autem ejus diei, qua Monasteriensium urbs capta est, conspecta est sudo coelo crux ac gladius strictus urbi imminere. Kesswilae in Turgavia mulier uno partu quatuor filios enixa est qui in Christianorum numerum à sacerdote solenni more recepti sunt. Octavo Calendas Augusti in Helvetia circa Tigurum magna fuit atque crudelis coeli tempestas, omnia micabant in aere ignibus, audiebantur horrenda tonitrua, ceciderunt flammae insolitae magnitudinis (page) 558 in terram, quibus Bulachiae Lotstetiae, ac Grasslikonae prope Adelfingam quinque domorum aedificia penitus absumebantur. Anno domini 1535 Mense Julio in oppido Smelwicensi dum populus ante prandium in aede sacra esset, ingens lumen repente refulsit, fulmenque in eodem duos exanimavit, ac circiter triginta ad terram suo impetu atque exhalationis vehementia in terram prostravit, qui tamen Dei bonitate contra hominum existimationem sunt servati. Quorundam etiam vestimenta adusta sunt illaesis corporibus. Hoc anno Monasterium ab Anabaptistarum perfidia liberatum. Dux Mediolanensis obiit. Carolus imperatorTunisium Africae capit. Dux Sabaudiae à Bernensibus regno exutus est. Anno domini 1536 In Hispaniae quodam oppido die Februarii mensis septimo circa horam noctis secundam ut ex aliis Fincelius recitat, visi sunt coelo aquoso ac nubilo duo adolescentes armati, gladiis congredientes, quorum unus habuit in laeva manu parmam aquila insignitam cum inscriptione, REGNABO .alter vero scutum praelongum cum inscriptione, REGNAVI. Verum cum monomachiam instituissent, aquilam habens, prostrato hoste victor demum evasit, ut Fincelius autor est. verum nos simile quiddam accedisse anno Christi 1556 legimus, de quo infra suo loco dicemus. (page) 559 Anno domini 1536 Calendis Aprilis in Sicilia Aetna mons terraemotu concussus, tantam ignis copiam ejecit, ut ad 6000 passus longe lateque devastata sint omnia, potissimum vero D. Leonis monasterium funditus deletum est. In ea Sarmatiae parte quam recentiores hodie Podoliam vocant, magno ventorum impetu tanta locustarum copia ex ponto Euxino in terram delata est, ut segetes omnes agrorum longe lateque depascerent. Secuta est pestis hominum jumentorumque maxima. Eo ipso tempore, quo foedus Schmalcadense sanccitum est, hae visae sunt in aere fulgere imagines, quae exitum foederis effigurasse judicantur. Primo equites observati, quibus rustici successerunt clavis armati. Secundo excelsa ad aquas eminuit turris, nec procul ab ea vir quidam hauriens aquam, quem postremo insequutus magnus draco. Priores duae species cito evanuerunt, reliquae diu sese conspiciendas praebuerunt. Horum autor est Casparus Peucerus, de Teratoscopia. Eodem anno Carolus imperator Marsiliam obsidens, peste pellitur. Rex Portugalliae magnam Indiae partem obtinuit. In agro Tigurino natus est infans ei plane similis qui in Helvetiis etiam in pago Gossow ante sexennium natus est, uno scilicet corpore, duobus capitibus tribus manibus totidemque pedibus. Eo anno secuta sunt pernitiosa in Helvetiis incendia, de quibus Stumphius. (page) 560 Anno domini 1537 Francoforti ad Viadrum puella à diabolo obsessa, pecuniam Marchionicam integro mense devoravit, tandem etiam aciculas. In villa Nepritz non procul ab oppido Wurtzensi sito ad Moldam, natus est infans sine pedibus. Fuit lunae eclipsis vigesima quarta Maii quam doctissimo carmine descripsit Georgius Aemylius Mansfeldensis. Septimo Calendas Junii hora quarta pomeridiana arx vetus Heybergensis in qua olim Robertus Romanorum rex habitavit, fulmine tacta est, in qua cum circiter 400 vasa pulveris bombardici (page) 561 essent, uno impetu totum castrum dejecit, novae arcis aliquot aedificia laceravit, ac urbem Heydelbergensem multis damnis ac incommodis affecit. Hanc tempestatem doctissimo carmine expressit Jacobus Mycillus, quem cum temporis ibi in academia profitentem Graecas literas audivi. Anno domini 1537 Pridie idus Decembris Pontificis Romani arx ad pontem Aelium sita, cum fulminis afflatu incensa esset, dici non potest quantum damni tum aedificiis proximis, tum intra moenia hortis intulerit. Calendis Februarii in Italia visa est aquila per aerem volans, quae dextro pede lagaenam, sinistro vero serpentem involutum ac implicatum gestaret, quem ingens picarum copia secuta est. Luxit et eodem tempore crux Burgundica in coelo diversis coloribus. Jobus Fincelius in suis miraculis. (page) 562 Anno domini 1537 Romae tonitru tempestuosum praeter temporis statum auditum est. In superiore Germania ingens et intempestiva aquarum inundatio exaestuat. Aetna mons iterum exarsit, quando nimirum incredibilis magnitudinis ignea massa de incenso sulphure facta, ex ipsius Aetnae novis factis crateribus, cum maximo fragore prolapsa, quae ab aere aliquantulum condensata superficie, non quidem velociter, sed passim ruebat, colles, nemora, saxa ac rupes, pagos etiam duos (mons enim pagos multos continet) combussisse audivimus, ac denique montis cacumine, flammis continuis una ex parte prolapso ampliorem factum craterem. Ipse ignis globus quem incensum sulphur esse constat, interdiu subnigrum, noctu autem igneum totum horrendumque sese spectantibus ostendit. Tonitrus plurimis diebus continuos mortales terrentes exaudiri, atque adustis nigrisque cineribus, non Siciliam modo, verum et Calabriae partem opertam, coelumque totum infestissimo fumo, hi qui terras illas habitant, sunt testimonio. Cohibitus fuit ignis multis annis, atque interim in radicibus montis multa bonarum arborum genera succreverunt. Sederunt et Catanenses in magna quiete, at cum ignis violentia erumperet, et Vulcanus officinam suam reformare conaretur, omnia circum montem gravissime fuerunt laesa, arbores, nemora, homines et pecora. Rationem naturalem hujus tam mirabiliter ardentis ignis afferunt Philosophi. Principum Germaniae consilio, bellum frustrå contra Turcam est susceptum. Mare in regno Neapolitano octo miliaribus Italicis siccatum. Cometa apparuit in Januario in signo Piscium per Germaniam vesperi versus occidentem, qui caudam versus orientem erigebat. Maio mox alius versus occidentem, in Tauro non procul à capite Draconis qui versus meridiem comam erigeret, et tribus septimanis duraret. Basilea Rauracorum magno terraemotu concussa est, qui tum oppidanis tamen nihil damni intulit. Anno proximo fuit aestas maxima, (page) 563 quae duravit à Martio usque ad nativitatis Christi festum. Exaruere fontes ac flumina maxima, incensa sunt solis ardore domorum aedificia ac sylvae, vindemia optimo vino ditissima fuit. Anno domini 1537 In Francia inter Pabenbergam ac sylvam Turingicam 16 januarii stella stupendae magnitudinis in coelo visa est, quae paululum in aerem demissa circuli albescentis formam induit, ex quo postea magno ventorum impetu excitatae in terram flammae ea tantum combussere, quae alias edaci flamma non consumi solent, utpote, hastarum cuspides, catenas ac capistra equorum etc. Aliasue hominem laesit nec ulla aedificia accendit. Authore Jobo Fincelio. Puteolanorum regio, fere toto biennio magnis terraemotibus adeo agitata est, ut nulla in ea superesset domus integra, nullum aedificium, quod non certam et proximam ruinam minaretur. At vero anno 1538 quinto et quarto Calendas Octobris perpetuis diebus, noctibusque terra commota est, mare passibus fere 200 recessit, quo quidem loco et ingentem piscium multitudinem accolae cepere et aquae dulces prosilire visae fuerunt. Tertio tandem Calendas Octobris magnus terrae tractus, qui inter radices montis, quem Barbarum incolae appellant, et mare juxta Avernum jacet, sese erigere videbatur, et montis subito nascentis figuram imitari. Eo ipso die hora noctis secunda (page) 564 istae terrae cumulus, aperto veluti ore, magno cum fremitu, magnos ignes evomuit,pumicesque et lapides, cinerisque foedi tantam copiam, ut quae adhuc extabant, Puteolorum aedificia operuerit, herbas omnes texerit, arbores fregerit, pendentemque vindemiam, ad sextum usque lapidem in cineres verterit. Aves quoque et nonnullas bestias interemerit, fugientibus per tenebras Puteolanis cum natis et uxoribus, et magno gemitu ejulatuque Neapolim sese recipientibus. Qui quidem cinis ad 60 fere passuum, millia exhalationis vi projectus est. Atque, quod mirum videri potest, prope voraginem, siccus: longe vero, lutosus et humidus cecidit. Verum quod omnem superat admirationem mons circum eam voraginem, ex pumicibus et cinere, plusquam 1000 passuum altitudine, una nocte congestus et aspectus est, in quo multa quidem inerant spiramenta, è quibus duo nunc supersunt, alterum juxta litus, quod procurrit ad Avernum, alterum in ipso montis medio. Averni magna pars operta cinere, balnea illa tot saeculis celebrata, quaeque tot aegris salutem praestabant, cinere sepulta jacent. Duravit et hoc incendium ad aliquot menses postea, cum aliqua tamen interpolatione. Anno domini 1538 Natus est quidam, et ad perfectam viri staturam excrevit, capite et humeris tantum geminus, ita ut caput alterum ante, alterum retro esset, mira inter se similitudine. Barbis etiam et (page) 565 oculis sese referebant mutuo. Idem erat cibi appetitus, fames eadem, vox simillima, idem uxoris quam habebat, et excernendi utrisque capitibus erat desiderium. Annum excedebat trigesimum quando hunc videre contigit. Simile quoque monstrum in Bavaria anno 1541 conspeximus, erat autem mulier viginti sex annorum, duobus capitibus, quorum tamen unum satis deforme erat. Haec dum mendici habitu hostiatim victum quaereret, propter gravidas, dato viatico abire ex finibus jussa est. Colmariae nobilis Alsatiae superioris ac Romani imperii oppidi in aedibus Thomae Eberlini, die Jovis ante festum Paschatis, qui fuit 18 Aprilis, ipso videlicet profesto saluti ferae Passionis Jesu Christi, ex assiduis gallinae in producendis pullis, laboribus, demum inter caeteros ex ovo pullum eduxit quatuor pedibus, totidemque alis, uno capite ac corpore, sed ex duobus conflato, duplici naturae exitu. Fuere non ineruditi viri, qui monstrum eo potissimum die natum, qua communione Sacramentorum fidem in recordatione passionis Christi testatur Ecclesia, ad Sacramentorum verum usum accommodarunt: Quemadmodum enim haec proles ex duobus corporibus in unum corpus desinit, cui unicum caput datum est: Sic in communione Sacramentotum per fidem in mortem JESU CHRISTI, ac fusum ejus sanguinem nos uniri in unum corpus cum Christo, qui unicum caput est suae ecclesiae, quae multa habet membra ac potissimum multas alas, quibus reliqua membra corporis tuentur, ac ab omnibus insultibus conservantur. Quatuor alas ac pedes significare voluerunt quatuor Evangelistarum consonantiam (page) 566 in describenda Coena Dominica, qua ecclesia fidelium sine ulla verborum contentione, vera, vivaque fide erigitur ac confirmatur. Quemadmodum enim hic gallus quatuor pedibus innititur, sic etiam fidelium congregatio, quatuor Evangelistarüm pedibus, ac nullo alio ab aliis false conficto. Et ut duo colla habet, quae in uno capite conveniunt, non aliter Christi ecclesia unum caput habebit, Jesum Christum, à quo regitur, consolatur, liberatur, ac perpetuò conservatur. Anno domini 1538 In Germania in aëre passim visa sunt, viri in coelo armati, gladii ac funera. Versus Orientem verò stella insolitae magnitudinis radiis sanguineis, ac juxta eandem crux sanguinea signumque militare in aëre volitans. Ante primam expeditionem Landgravii, honestissimus vir Consul Schmalkaldensis ut Casparus Peucerus in libro de Divinationibus memoriae prodidit, vidit noctu quasi coram, has species. In mensa senem inclinato capite dormientem, et in scamno propinquo cubantem leonem, atque in eodem conclavi multitudinem virorum longis vestibus deliberantium de leone, contra quos tandem insurgens prioribus pedibus leo, quasi invasurus illos, de scamno prosiliit, illi globo facto opponunt se leoni et impetentem pugiunculis fodiunt, tandemque superinjecta sella cóncluso leoni caudam amputant, sed non multò pòst eluctatus ex sella caudam recipit, ubi cum metu (page) 567 quasi leonis, viri illi secessissent extra conclave, leo rediit in priorem locum scamno insiliens: Deinde cum aliquoties ingressi et egressi rursus, velut deliberarent de tollendo leone, irritatus ille cum impetu irruit in eos, quibus vociferantibus, et metu ad dormientem senem brachia protendentibus, expergiscitur senex, et erecto capite dextrae manus motu minitatur leoni, quo viso, leo retrocedit, et subinde respectans ad senem, consiliensque in scamnum, in figuram Christi, stantis et concionantis vertitur, coram quo cum viri illi prostrati fuissent, tanquam veniam petentes, et consequuti, unà cum caeteris speciebus evanuerunt. Anno domini 1538 Basilea Rauracorum iterum terraemotu concussa est vigesimo januarii. In Helvetia horrenda orta sunt incendia, de quibus leges Stumpsium in Chronicis Helvetiorum. In Helvetia ac potissimum in agro Tigurino ingens grando, cujus lapides gallinarum ova superabant, longè lateque devastavit omnia. Ex Chronicis manuscriptis. In Algoia, Suevia, atque Helvetia perniciosa orta sunt incendia. Anno domini 1539 In villa quadam Roed prope Spiram Imperialem civitatem sitam ad Rhenum, puella quaedam Margareta, cum jam ferè decimum aetatis suae annum attigisset, capitis et ventris dolore, ad festum Divi Michaelis est correpta. Dolor autem is longior quam (page) 568 intolerabilior extitit, ut quae lecto incumbere non sit coacta. Cibum tamen per id tempus magis magisque fastidire coepit, et alvi excrementa minui. Itaque ad nativitatem usque Dominicam, cum adhuc comedisset, nullum planè post id tempus aut cibum insumpsit, aut per alvum excrementum ejecit, à potu tamen nondum abhorrebat animus. Verùm cum proximo anno qui 40 fuit, capitis et ventris dolor adhuc haereret, et sub proximam quadragesimam manus et pedes quasi contracti officium suum amplius non praestarent, sollicitus de filiae salute parens consilium et opem doctorum expetens, jussus à vetula quadam bis die balneo ex certarum herbarum decoctione uti. Quo cum frustra per 18 dies usus esset, inde destitit. Non multò pòst ex eo genere hominum foemina, quae circulatorum more passim hinc per villas et oppida sua rusticis pharmaca vendunt, aliquot certarum herbarum radices parenti dedit, unde facto balneo, cum bis die antemeridianis et pomeridianis horis ad quartam septimanam usus esset, pristinae sanitati puella (quod ad manuum et pedum officium attinebat) est restituta. Verùm cum haec non multò post Pascha fierent, quemadmodum ante cibum, ita jam subinde et ipsum potum fastidire coepit, et adeò quidem ut post Pentecostes festa (cum multo ante comedere desierit) ne biberit quidem, aut urinam miserit. Fuit anni hujus quadragesimi cursus et maximè aestas, si qua post hominum memoriam alia calidissima et siccissima, quae res eo tempore potu planè puellam abstinuisse admirationi magis locum dare potuit. Circumacto anno 42 Romanorum Rex Ferdinandus ad comitia imperialia Spiram venit, de puella audivit, rei admiratione adductus, puellam unà cum parente Februario mense ad se vocavit. Fuit (page) 569 puella jam duodecimum annum transgressa, et pro ea aetate, statura et habitudine justa, oculis caesiis, et pro rustica, vultu non illiberali, ingenio planè puerili et simplici. Cum autem rex de tanti temporis jejunio percunctando, omnia eadem, quae à caeteris dicta comperisset, et non nobilium modo omnium, sed et physicorum suorum captum res excederet, Reipublicae interesse putavit, rem, summa cum diligentia inquiri. Itaque in quoddam hospitium duci et observari voluit. Positis veteribus vestimentis, novis à rege datis, induta est, Saepe ad sumendum cibum invitata et potum, semper renuit. Quin et rei admirationem auget, postquam nihil comedat aut bibat, copiose naribus et oculis (cum interdum fieret) humores profluxisse. Accedit eò quod toto corpore scabie et pustulis phlegmaticis laboret et calide admodum hypocausto gaudeat. Somnum naturalem capit et quietum. Verum ad aëris inspirationem et respirationem, stomachus et venter inferior (qui paulò contractior erat) non perinde ut convenit dilatabatur. Viscera tamen ipsa, ut hepar et splen nihil vitii (quod tactu deprehendi potuit) habuere. Os semper siccum habuit, nec quicquam unquam expuit. Cum autem jam ad duodecimum usque diem summa cum diligentia observaretur, et nullius rei minus quàm cibi et potus desiderium esset, idem tamen pulsus et vultus, et eaedem corporis vires persisterent, Ferdinandus rex cum ad se vocasset, datis muneribus non sine admiratione domum remisit, quae longè postea nec bibit nec comedit quicquam. (page) 570 Anno domini 1539 In Belgico mense Octobri à secunda hora pomeridiana usque ad quartam sanguine pluit. In Helvetia Cometa apparuit in Maio mense, caudam obscuram atque subalbam versum meridiem vertens. In pago quodam Fiegenstal ditione Episcopi Eystetensis, Huldricus Neusesser ejus loci accola, cum variis in corpore doloribus, atque tormentis diu vexaretur, demum inter cutem ac carnes corporis clavum ferreum justae magnitudinis manu deprehendit, quem et retinuit, donec ab ejus loci chyrurgo ferro viam faciente, è corpore extraheretur. Verum cum dolores magis magisque accrescerent dolorum crudelitate victus, rationes quaesivit, quibus seipsum ferro vel laqueo demum liberaret, quo factum est, ut ab amicis ad tempus sit probe custoditus. Verum cum id negligentius fieret, quam res ipsa postulasset, in ipso divi Matthaei festo mane intra septimam ac octavam clam arrepto cultro, sibi ipsi gutture perforato, manus intulit, attamen à suis post festum (ut dicitur) aliqua ratione recreatus sine omni cibo ac potu, salva tamen semper ratione, usque ad tertium diem Octobris vixit. At posteaquam jam sole ad occasum vergente animam exhalasset, postero die Fiegenstallum ad sepulturam delatus, ibidem in coemiterio à vicinioribus chirurgis duobus, amicorum ac magistratus jussu, aperto jam corpore ejusque membris hinc inde exploratis, in stomacho invenerunt justae magnitudinis lignum, tres diversi generis cultros, unum quidem rubigine obductum, capulo nigro, alterum cui manubium à ferro deciderat, tertium capulo omnino ferreo, quemadmodum doleatores uti solent. His adjunctum erat ferrum in longitudinem extensum, formae quadratae, cujus tamen extremitas in duas partes aliqua ratione acuebatur. Praeterea duae aliae ferri laminae rubedine obductae, quibus adjunctus erat capillus quasi de capite jam primum abscisus. Quorum omnium imagines ad vivum ea etiam latitudine ac longitudine, qua inventa sunt hic adjecimus. Carolus quintus Romanorum Imperator Galliam transiens liberalissimè à Francisco Valesio rege tractatur. Rotwila Germaniae civitas cum nobili à Landenberg gravem contentionem habuit. (page) 571 (seulement des gravures) (page) 572 Anno domini 1540 Mediolani vitulus biceps natus est, habebat autem capita perfecta duo, unum quodque habuit suam linguam, ac dentes, nares, oculos, aures, sed juncta erant capita in occipitio, quorum unum masculi rotundum, alterum foeminae oblongum, speciem diversi sexus praeseferebant. Animal vitula erat exenteratum, ac ex matre excisum: occisa quod diutius partum traheret, quam ut servari possit. Supervixit, ut referebant, foetus dimidio horae, et erat in caupona Cancri. Translatum est eo anno regnum ad Caesaris filium, qui uxorem habet , multisque incommodis à Gallis acceptis, quia vitulus laborem significet, et sexus, multorum Ducum infelicitatem, et fugam, atque amissas absque expugnatione urbes et arces, provinciamque absque praelio. Haec Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 75. Hemnitii 25 Junii ingens fuit terraemotus quo multa domorum aedificia concussa sunt. In Germaniae quibusdam locis (page) 573 25 Decembris stella splendidissima ante auroram in ipsa luna visa est, ex qua die proximo duae emergentes inflexum lumen magni splendoris edidere. Anno domini 1540 Hoc tempore foetum vidit Hassia editum 5 Idus Januarii, geminis capitibus reflexis in dorsum, quorum sese facies obversae invicem minaci aspexerunt vultu. Terraemotus iterum fuit 14 Decembris in Germania,quo multa domorum aedificia quassata sunt. (page) 574 Anno domini 1540 Cardanus memoriae prodidit, se vidisse hominem, qui anno 1540, damnatus poena capitali, bisque clava percussus cadente etiam succula, servatus s it coram populo oppidi Castrinovi provinciae Turonensis. Praedixerat hoc futurum antequam duceretur, astansque supplicio, ab ea die quae vigesima octava fuit Novembris, peregrinatus est ex voto saucius, tamen paululum evasit. Fertur et hoc Coravagii accidisse jam circiter ab hinc annis 30 depicta ibi res est, et ad beatam Virginem tantum prodigium refertur. Ejus autem prodigii causas, si scire juvat, leges apud Cardanum libro 14 de varietate rerum capite 76. Hujus anni aestas valde torrida et sicca fuit, supra aestates multas praecedentes, foeni, olerum, et reliquarum rerum nascentium, ex quibus esculenta confici solent, propter ingentem siccitatem magna fuit penuria, licet vini preciosissimi ac fortissimi passim etiam in locis abjectissimis, copiosus et siliginis tolerabilis fuerit proventus. Multi ejus caloris et siccitatis causam fuisse judicant Cometam eo anno conspectum, et Eclipsin Solis magnam, quae accidit sub initium aestatis, septimo die Aprilis, cujus initium fuit ante ortum Solis, et duravit duabus horis integris post Solis ortum. Pragae in Bohemia regalis arx cum templo Cathedrali sumptibus Regum Bohemorum magnificentissimis extructa, atque exornata incendio conflagravit. Adeoque multis (page) 575 in locis crebra incendia extiterunt, et de multis tanquam de incendiaris supplicia sumpta sunt. Anno domini 1540 Cum de laesa Majestare cives urbis Gandavi inferioris Germaniae accusarentur, Carolus V Imperator eam ipsam suam patriam tumultuantem compescuit. nam gladio caesis seditionis authoribus, abolitisque urbis nonnullis privilegiis, arcem praesidii loco in ea urbe condidit, qua contumaciores in officio retineret, Wormatiae Principum ac Episcoporum Germaniae coventus, ac in religionis negotio colloquium habitum est, in quo potissimum de peccato originis disputatum, ac verae justificationis tractatio Hagnoiam, ac deinde Ratisponam translata est. Anno domini 1541 Anno quadragesimo primo die decimonono Februarii Friburgi Mysorum editi gemelli, juncti totius anterioris thoracis cohaesu. In Ducatu Mediolanensi canes circiter viginti Alexandriae confluentes facto ordine quasi militari, velocissimo cursu Mediolanum contendentes, homines ac bestias magna rabie agressi, obvia quaeque lacerarunt. In Germania prope Alberschwiler, non longe à Landavio oppido, vuae in vindemia inventae sunt barbatae, quae primum ad Ludovicum (page) 576 Bavariae ducem electorem dono missae, deinde verò à Ferdinando rege, ac imperii principibus in comitiis Spirensibus miraculi loco conspectae, ibidemque ab Henrico Vogther insigni pictore, ad vivum in hunc modum expressae sunt. Anno domini 1541 In Sardinia insula, ea ipsa nocte qua Carolus quintus Romanorum imperator in Mauritaniam soluturus venerat, vitulus duobus capitibus in oppido Lagara natus est. Anno quadragesimo primo circa tertiam à meridie pareliorum facies visa. Sol velut in centro consistebat, eum duo cingebant circuli lucidi, in ambitu interioris utrinque nitebat ωαξκλιομ, ceu ad extremum terminum diametri per centrum Solis trajecti constitutum, exteriorem arcus iridis colore varius, effigie falcis, cornibus in Septentrionem versis inscindebat. Quae conjunctiones regum et principum, qui motus sint sequuti notum est. In Germania prope pagum Malsch non procul à Spira imperiali oppido, in vinea quadam, culmus quindecim spicarum suis aristis egregiè ornatarum, absque ulla satione inventus est. (page) 577 Anno domini 1541 Textoris uxor in Misniae Friburgo in vico Franciscano gemellos peperit anterioribus corporis partibus in mutuo complexu conjunctos, decimonono Calendas Februarii. Secuta annonae difficultatem subita vilitas, nam cum tertio Calendas Augusti frumenti modius aureo Rhenano et dimidio venderetur, intra dies septem minus dimidio emptus est. Eodem anno illustris Dux Henricus decimoquinto Calendas Septembris Dresdae obiit, ac sepelitur Fribergi in templo divae Virginis. In Helvetia vallis quaedam magno terraemotu concussa est, ac ad montem Appenninum sulphuris foetidissimi rivi in planum defluxere, qui tamen non duraverunt. Eodem anno Wilhelmus Rogendorsius, Cazianerum secutus, Germanos milites Turcis prodidit. Buda frustra oppugnari tentata. Pragae magnum incendium ortum, Ferdinando Regi magnum damnum intulit. Anno domini 1542 In Ducatu Wirtembergensi nati sunt gemini, coalitu pectoris ad umbilicum usque connexi. (page) 578 Anno domini 1542 Eadem in regione horrendae imagines, inter quas etiam virgae vel faces celerrimo motu hinc inde in coelo ferri visae sunt. Decimoquarto Junii , Budae vehementissima tempestate, sancti Stephani turris fastigium ruptum atque ad terram dejectum est. In Bilsen Bohemiae oppido, ut Peucerus de Teratoscopia memoriae tradidit, natus est infans similis imagini Christi crucifixi aut pendentis in cruce, qui collum tortum, et inlatus inflexum habuit, quemadmodum pingitur imago Filii Dei, de cruce ablati, ut difficulter ipsius ori propter obliquitatem cibus inseri potuerit, crura etiam transversa et inflexa habuit, quae etsi aliquoties sejungerentur, sua sponte tamen ad priorem figuram relapsa sunt. Vixit aliquandiu Viennae Austriae. Sub finem Septembris locustarum vis ingens tanquam nubes quaedam multis in locis visa, quae initio alis carentes, post quatuor (page) 579 adipiscebantur, quae uno agro depasto, mox inde avolantes, alium atque alium subinde occupabant, omnia humi nascentia absumentes, praeterquam quod vitibus haud ita multum nocere potuerunt. Ea calamitas agrum Mediolanensem pervasit. Itidem ex Polonia in Silesiam id genus locustarum irruentium mense Novembri parem aut etiam majorem jacturam agris intulit, quae initio Octobris in Misniam ad oppidulum Oschewitz seu Ossitium, haud procul à Torga grassatae, gravem planè odorem post se reliquerunt, ne avibus quidem majoribus tolerabilem, tandem autumnali frigore contabuerunt, et suibus pabulo fuere. Scribunt historici subinde hujuscemodi pestes in hominum culta incultaque incidisse, sed nunquam tamen sine mali praesagio, iraeque divinae judicio. Sanguine hoc anno pluit in Diocoesi Monasteriensi ad castrum nomine Sassenburg, non procul à Warendorff. (page) 580 Anno domini 1542 In Frisia novus quidam Propheta extitit, qui nominabatur Georgius David, se Dei nepotem nuncupans, et cum feris et avibus quacunque lingua colloquebatur, ab iis victum accipiens. Asserebat coelum esse omnino vacuum, se autem ad id missum, ut filios regni coelestis cohaeredes adoptaret, alia multa planè absurda, et vana deblaterans. Hoc anno bellum Turcicum sine fructu gestum est. Bellum inter Mauritium ac Joannem Fridericum Saxoniae duces aliqua ratione sedatum. Henricus Dux Brunsuicensis à Joanne Friderico Saxone bello petitus, ac ex suo principatu fugatus est. Anno domini 1543 Octavo Idus Februarii matutina hora quinta, eademque minuta, Schaffhusiae Helvetiorum nati sunt infantes duo, uterque foeminei sexus, capitibus duobus, brachiis quatuor, totidemque pedibus disjunctis, uno vero solido corpore, à collo ad umbilicum usque, umbilici subtus vinculo propendente. Locustarum ingens copia in Misniam ac Marchiam ruens multum damni agris hinc inde intulit. Hoc ipsum eodem tempore in Lucano etiam agro factum, in quo tanta copia inventa est, ut in aliquibus locis, quemadmodum Jobus Fincelius annotavit, glomeratae cubiti altitudinem superarent. Quarto Nonas Maii non procul à Pfortzheymio Marchionis Badensis haud ignobili oppido, in pago Zesenhusen (page) 581 inter quartam et quintam post meridiem, ingens Cometa visus est, sua magnitudine lapidem molarem facile superans. Qui caudam suam adversus Aquilonem dirigebat. Ex quo desuper ignis instar magni Draconis descendens in terram, proximum rivum planè exhausit, et inde in agrum quendam volitans, magnam frugum partem absumpsit, indeque se recipiens in altum, harum rerum vestigia horrenda post se conspicienda reliquit. Anno domini 1543 In pago Rinach non procul à Basilea Rauracorum mulier geminos edidit concretis corporibus duobus, supra umbilicum, quatuor brachiis, tamen à lumbis deinde in duos pedes tantum desinebant. Fuit masculus ac egregie à Sebastiano nostro Munstero in Cosmographia sua descriptus. Unde et Stumpsius, in suum etiam Chronicorum opus transtulit. In die Conversionis Pauli in Belgico (licet non desint qui Cracoviae scribant) natus est infans ex honestis et nobilibus parentibus teter admodum et horribilis aspectu, flammeis et radiantibus oculis, ore naribusque bovinis, cornu figura exertis ac prominentibus, dorso pilis caninis hispido, simiarum faciebus in pectore extantibus, qua mammarum locus, oculis felium subtus umbilicum hypogastrio adfixis, tetris ac minacibus canum capitibus ad utrunque cubitum (page) 582 et pedi utriusque patellam antrorsum spectantibus σεγανοπουσ et σεχανοχθρ, figura pedum cygni, cauda sursum reflexa, et recurva longitudine ulnae dimidiae, editus in lucem quatuor horas vixisse, et tandem his emissis vocibus, Vigilate, Dominus Deus vester adventat, expirasse dicitur. Hoc monstrum describit Casparus Peucerus, de Teratoscopia et Munsterus noster in Cosmographicis, elegantissimo autem carmine Casparus Bruschius. Anno domini 1543 Magna papilionum copia ad tertium Augusti diem agrum Basiliensem invasit, quo factum est ut depastis jam omnibus, eo anno nihil herbarum ad usum pecorum etiam in arvis inventum. Haec autem animalium rabies potissimum fuit circa Minchenstein, Arlesheim, Tornacum, Rinacum, Pfeffenheimum pagos. Hoc anno saeviit crudelis Mars per totam ferè Europam. Smalandii Gustano rebellant, ac Christiani regis auxilio ad imperata facienda coguntur. Granensis arx Turcis prodita. Carolus Imperator Ducem Juliacensem debellat: Gallum in Germania inferiori aggreditur. Gallus in Picardia Helvetiorum auxilio, oppidum Landersy commeatu contra Imperatore juvat, ac simul regionem Litzelburgensem subjugat. Wilhelmus Dux Clivensis Gallo adhaerens Carolo Imperatore in Brabantia negotium facit ac Antverpiam obsidione cingit. (page) 583 Anno domini 1544 Quinto Idus Aprilis Glaronae, in nobili Helvetiae oppido, hora ante meridiem undecima, coelo omnino sereno, albus ac cristallinus circulus, cujus centrum à dextra ad sinistram usque pars iridis, nativis suis coloribus occupabat, per medium solis, ad horas quatuor integras, ire visus est. Septimo aprilis, hora octava post meridiem, coelo sereno visum coeli prodigium in civitate Vuyl in Turgavia luna videlicet, in cujus corpore alba crux splendebat. Mediolani mense Januario ut Cardanus refert, nata est puella biceps, reliqua autem omnia unum corpus referebant. nam bina crura, bina (page) 584 crura, bina brachia, vulva una, sed tamen cum Gabriel Cuneus chirurgus dissecuisset, primò quidem gulam interiorem (sunt qui meri vocant) ac cum ea ventriculum invenit geminatum, sed tamen in fundo coibant, ibi pylorus unus, attamen ex eo intestina gemina exoriebantur, ut uterque ordo duplicatus esset, illorum praeterquam in recto: nam in illo rursus in unum coibant, sicque ad anum finiebatur. Erant autem feces in ambobus, pulmones gemini visebantur, atque hi nulla ex parte in unum coibant. Cor paulò altius quàm in aliis esse solet, ypsilon literam graecam referens: bifidum scilicet, sed tamen in una sede. An uterque ventriculus superior in eo esset, haud exploravit. Jecur crassum valde oblongum, sed absque penulis seu additamentis, atque ideo informe: spina dorsi duplicata, distabatque una ab altera digiti magnitudine, unaquaeque suo inserviens capiti, et usque ad crus, quod sibi in directo erat, ferebatur. Dentes inferiores, anteriores quatuor, superiores autem duos tantum sed magnos, verum inferioribus duriores, ac paulò solidiores, sed tamen qui neque ipsi dentis exquisitam praeferrent duritiem habuit: renes duplicati, uteres et vesica minimè. Orta est mense nono, et absoluta, ac etiam corpulenta. Verum in ipso ortu, ob errorem obtorto collo unius ab obstetrice, idem dies eademque hora fuit qua tenebras mortis et vitae hujus lucem experta est. Manifestum est igitur idem in his contingere quod in fructibus. Duas tentavit natura creare puellas, in ipso exortu principalium membrorum collisa atque constricta sunt omnia, praeter caput, omnia igitur principalia praeter cerebrum in unum coiverunt, fuerunt tamen potentia duo, quae autem posterius creata sunt, velut uterus, brachia, et extrema, ab uno tantum principio, et tanquam in uno foetu sunt absoluta. Anno domini 1544 In multis Germaniae locis magna iterum ut Fincelius refert, locustarum copia infestavit agros. Erant autem inusitatae speciei, cucullatae videlicet instar Monachorum, gilvo ac subnigro colore permixtae. Heydelbergae ad Neccarum flumen die Pentecostes nati infantes duo conjuncti et masculi, duobus corporibus ventre conglutinatis duobus capitibus, quatuor manibus et pedibus, quorum mater Catharina, pater verò Casparus Besler faber. Baptizati sunt ambo, quorum unus Joannes, alter verò Hieronymus nuncupatus (page) 585 est, vixerunt diem unum cum dimidio. Defunctis verò à Medicis membra interiora per secationem visa, cor tantum unum inventum est. Anno domini 1544 Ad oppidum Silesiae Nissam grandines increpuerunt inusitatae planè magnitudinis, unde terra longe lateque ejus regionis vastata est. Sic etiam die decimosexto Junii, ex atra coeli inclementia orta tempestas, ac grandinum tanta vis, ut in Suntgoia ab oppido Brundtrut, ad Rhenum usque, quicquid frumentorum in agris, ac bottorum in vineis erat adeò prostravit, ut vites amputatae penitus, in agris verò ne stramen quidem pecori relictum sit: Die proximo non minori damno Brisgoiam ac Marchionis Badensis ditionem, tertio verò vallem Limosam affecit. Secuta est magna rerum omnium caritas, ac Basileae vini mensura decem et sex obolis, medimnus frumenti vero duobus coronatis gallicis cum dimidio venderetur. Quinto Calendas Septembris, Argentinae nobilis Alsatiae metropolis, infans foeminei sexus, horrendo, monstroso, atque in superiori parte, aperto planè capite, lato ore, bovinis oculis, naribus aquilinis natus est. Eo anno Carolus Imperator Turonium vi captum incendit. Clevensem ad obedientiam adepto Ducatu Gellerensi, reduxit. Proditione Marchionis de (page) 586 Quassa Caroli exercitus ad Carniolam caesus est. Henricus Angliae rex Gallos bello vexavit. Imperator Carolus per suos Hispanos Africae regnum obtinuit. Anno domini 1545 Altero die post Pentecostem in Silesia hae ut Casparus Peucerus de Teracoscopia author est, visae sunt imagines. Duxit ab Oriente instructam aciem ursus, cui ab occasu leo armata manu occurrit, intra exercitum utrunque lucidissima emicuit stella, mox congressi inter sese utrinque dimicarunt acriter, ut distillare ex sauciatis corporibus sanguis ubertim, et exanima concidere caesorum viderentur cadavera. Inter praeliandum, aquila ex praecelsa rupe supra copias leonis sese vibrare alarum remigio visa est. Ubi depugnatum esset quasi dirempto certamine, leo rursus inter suas effulsit cohortes, ursi nulla apparuit species, sed prostrata et sparsa jacuerunt cadavera, qua alter exercitus constiterat, quibus adstiterunt senes canicie spectabiles et venerandi. Finito praelio reduxit exercitum ad occasum leo, quo aliquo usque progresso, quidam albo et ornato vectus equo à copiis rediit ad pugnae locum, atque in eum equum juvenem cataphractum ibi stantem collocavit et versus ortum procedentem comitatus, cum caeteris speciebus evanuit. In Saxonia mense Februario infans natus est horrendo aspectu, corpore quidem integro et bene compacto, sed contusis, laceratis, atque laxatis membris omnibus, excepto capite oblongo ac quasi Turcico pileo insignito. In Polonia vigesimo nono Martii circa horam octavam antemeridianam, horrendum fulmen de coelo jactum, universam Poloniam commovit. Mox apparuere tres punicei coloris cruces in coelo inter quas cataphractus miles flammeo gladio contra exercitum sibi (page) 587 oppositum pugnavit ac vicit, ac deinde victor à Dracone horrendo devoratus est. Refulsit statim etiam chasma ingens in toto coelo ad horam ferè integram. Apparuere demum tres irides cum suis coloribus quibus angelus alatus insedit ad dimidium horae omnibus conspicuus, qui tamen deinde cum reliquis, continuo nubium concursu evanuit. Haec scribit Fincelius de miraculis, post renatum Evangelium. Septima die Augusti circa undecimam post meridiem horam, horrenda in Mechlinia urbe accidit tempestas, qualis vix unquam est audita. Nam edito tonitruo tantus tremor concussit eam, ut major pars hominum putarit imminere extremum judicium, aut instare urbis exterminium. Consequutum enim est horribilem illum nubium crepitum, fulgur quoddam nebulosum et foetor sulphureus intolerabilis, neque sciebat quisquam, nisi hi quos tempestas et fatum (page) 588 apprehenderant, quid factum erat, donec tandem rumor in urbe percrebuit, fulmen coeli tetigisse Arenae portam, in qua reposita fuerant supra octingenta vasa pulveris bombardici, quorum subita conflagratio tantam in urbe fecit confusionem, ut nemo unquam mirabilius viderit spectaculum. Porta illa Arenaria dissoluta fuit, in momento oculi, in minutissimas partes, nec tantum turris fundamenta, quin et vicinorum murorum lapides fuerunt ex fundamento evulsi, et in omnem urbem dispersi, sed et fossarum aquae subito fuerunt vi caloris incensi pulveris arefactae. Manè itaque sequentis diei, undique inventa sunt per circuitum dissipatae turris cadavera defunctorum, quorum trecenta fuisse putantur, et sesquicentum graviter vulnerati. Inventa quoque fuit mulier in tempestate illa, volens cubiculi valvas claudere, quae subita vi amisit caput. Erant autem in hospitio quodam aliqui ludentes cartis, qui in universum extincti sunt, praeter matremfamilias, quae in cellam vinariam descenderat, ut crevisiam apportaret. Inventus quoque fuit vir quidam in spelunca absconditus, qui post triduum progressus interrogavit, num mundus adhuc consisteret? In summa, erat miserum spectaculum videre urbem illam egregiam, tam miserè vastatam et dehonestatam. Nulla ferè fuit in urbe Ecclesia, quae non gravi laesione fuerit quassata, domus viciniores penitùs fuerunt prostratae, imò integrae plateae subversae. Anno domini 1545 Rotwilae nobilis Germaniae oppidi, cum Evangelium à quibusdam graviter insectaretur, ac multi profitentes, se fide sola in Jesum Christum salvari, ex urbe emigrarent relictis bonis, diabolus magno civium timore inambulare urbem visus est, timendum autem erat, ne capitalis ille hominum hostis, ac mille artifex, ut alibi fecerat, civitatem incenderet. (page) 589 Anno domini 1545 In urbe Argelia tempestatis impetu in arce dejectum est caput statuae, quae Ducis Saxoniae imaginem referebat. Thermae Fiderentes in Pretegoia crebrioribus imbribus, vel ruptura nubis adeo sunt demolitae, ut omnibus magno labore amotis, ipse fons vix inveniri potuerit. Eo anno Henricus Dux Brunsvicensis, avitum regnum repetens, à Duce Saxoniae ac Landgravio Hassiae caesus ac captus est. Eodem anno mulier quaedam Viennae Austriae, nomine Margareta, filia Wolfgangi Karlingeri, civis Viennensis, uxor verò Georgii Wolczeri hospitis eo tempore ad aedes Rubri Cancri appellatas, gravida facta cum ante divi Bartholomaei festum valentem et strenuè se moventem usque ad festum divae Luciae sacrum infantem sensisset, partus doloribus cruciata, matrem et suas ad se vocavit, ut jam parturienti maturè adessent. Quae cum advenissent praesente obstetrice elaboravit ad parturiendum. Verum in nimium vehementibus conatibus, fragor quidam increpuit, qui argueret magnam vim foetui illatam. A quo fragore vivacitas foetus deprehendi amplius non potuit. Interim graviter laborare coepit, et lac adcurrens ubertim ubera replevit. Atroci igitur et inevitabili onere doloribusque acerbis implicita mulier, per quadriennium usque ad annum Domini 1549 Semivius perduravit, defluxu continuè putrilaginoso laborans. At frustra tentatis omnibus remediis, à chirurgis ac medicis doctoribus (page) 590 demum, anno 1550 10 mensis Novembris die, hora duodecima pomeridiana, sectione facta paulò supra umbilicum, ubi sanies aliquandiu emanaverat, in latere dextro per tractum musculi recti, contentum semiputridum foetum ex materno utero extraxerunt, mater successu temporis sanata est optimè, et adeò quidem ut suos menses porrò legitimè habuerit et spes sit denuò concepturam et foetum edituram. Tota haec historia lectu dignissima, per Matthiam Cornax doctorem ac physicum Viennensem, ad Ferdinandum invictissimum Romanorum, Hungariae ac Bohemiae Regem conscripta est. Anno domini 1546 In Acken oppido Saxoniae ad Albim, infantes foemoribus latero tenus concreti visi sunt, qua crura subnectuntur coxae, eo situ, ut dexter, sinistra manu humero dextro alterius incumberet, sinister, dextram thoraci alterius transversim praetenderet. (page) 591 Anno domini 1546 In Pannonia inferiori chasma ad horae spacium visum est quod magnam ignis copiam in terram dejecit. Supra ignem autem visus est atri coloris bos qui ignem mingeret. In Hungaria ex vuis, cunctis videntibus sanguis emanavit. Fincelius. In Dania hoc anno non procul à Coppenhagen, praeclaro oppido, captus est piscis marinus capite humano, sed instar mauri subnigro, vestitu suo exprimebat monachum. Erat enim cappa vestitus circa collum, ac habitu punctis quibusdam ornato, brachiorum ac manuum loco habebat pinnas natationi accommodatas. Inferior autem pars hoc est cauda, in piscem desinebat longitudine trium ulnarum, postquam captus est, vixit dies tres, ac ad Daniae Regem miraculi loco missus est. Verùm credo eumdem esse quem Casparus Peucerus in libro de Divinationibus, ac Jobus Fincelius in suis miraculis ad annum Christi 1550 posuere, quem tamen in ipsa ejus facti descriptione 1546 captum legi. Ante bellum Germanicum, quod Carolus 5 imperator adversus ducem Saxoniae et foederatos gessit, ut Marcus Frytschius in meteologicis refert, natus est infans in pago quodam Francorum, cui exempto ex alvo matris culter jacuit in ventre, eminens cuspide extra ventrem, qui et paulatim facta suppuratione extractus est. Omnes judicarunt bellum civile significari, mutuasque civium inter se caedes, qui velut in viscera sua ferrum postea strinxerunt. (page) 592 Anno domini 1546 Eslingae haud ignobilis Germaniae civitatis, puella quaedam Joannis Ulmeri filia Margaretha nomine, ex gravi morbo ac ventris vehementioribus doloribus, adeò se intumuisse finxit, ut ventris moles totam faciem obtegere ac in circumferentia decem palmas excedere à multis visa sit. Dicebat autem se diversi generis animalia suo sanguine alere in ventre, cum tamen ipsa nec comederet nec biberet quicquam, sed tantum pharmacopolarum confectis ac fructuum odoribus recrearetur interdum. Auditae sunt igitur à circumstantibus lectum in quo defixa erat, diversarum animalium voces. Gallorum cantus, gallinarum cocyzationes, anserum strepitus, latratus canum, ovium balatus, porcorum grunitus, ac quod magis est, boum mugitus ac hinnitus equorum atque animalium multorum hominem magnitudine longè excellentium clamores, à quibus se continuò mirum in modum cruciari atque intolerabili motu torqueri aiebat. Eduxit mirae magnitudinis vermes atque serpentes ex latere circiter centum quinquaginta, quo miraculo fidem faceret. Ejus igitur rei rumor cum non modò apud oppidanos, sed extra urbem in pagis ac vicinioribus locis, atque mox etiam per totam ferè Germaniam percrebuisset, à multis indies exteris, non minus miseratione quàm miraculo, tanta virginis moles conspecta, ac multis muneribus ditata est. Consulti sunt medici atque chirurgi multi, ac demum etiam Caroli quinti Imperatoris ac Ferdinandi Romanorum ac Hungariae regis medici accessere, aliquot nobilibus comitati, qui tamen nihil fucatum invenere. Verum cum jam penè quadriennium morbus durasset ac dolores magis magisque incrudescere videretur: Magistratus urbis ( misericordiane, an suspicione mala motus nescio) vocatis filiae parentibus, interrogavit (page) 593 eos num consilio medicorum, filiam sectione facta, à tantis cruciatibus liberari cuperent. Cui pater, vir bonus ac innocens, respondit, filiam divinae benignitati ac legitimis remediis medicorum committendam. Mater vero mali conscia noluit ut natae periculo quicquam tentarent, et quod magis est, contra eundem se divinam imploraturam ultionem dixit, si neci traderent filiam adhuc invenculam. Missi sunt etiam ad laborantem, qui in memoriam revocarent, se multoties medicorum implorasse auxilium, eos igitur jam praestò esse ut quacumque ratione, morbi improbitatem aut lenirent, aut divino auxilio prorsus tollerent. Verum illa à matre prius subornata, respondit se morbi improbitatem ac crucem à Deo sibi impositam patienti animo absque ulla medicina laturam, donec divina benignitas esset contenta, cum jam ad quadriennium divino auxilio solo omnem morbi crudelitatem superasset. Verum magistratus Eslingensis patris responsione contentus, demum doctorem medicinae, cum chirurgis tribus ac obstetrice misit ut puellae alvum lectione inquirant. Ventum est in cubiculum, in quo tumidam invenere ligatam linteaminibus, clamanti detraxere tegmina, ferrum adhibent, ac ventrem magno artificio manibus fabricatum inveniunt, pulvinaribus ac reliqua levi materia suffultum, cum variis arcubus quibus ventris rotunditas exprimebatur. Illo igitur ab obstetrice detracto, viderunt virginem planè nudam, optimè compacto, ac supra quam dici possit formoso corpore. Detecto jam fuco parentes, cum filia ac consciis omnibus ( cum quibus noctu, aliis dormientibus largiora convivia celebrarat ac dona à spectatoribus laeta absumpserat ) in carcerem ducti ac deinde quaestionibus examinati sunt. Venter in curiam latus, ac pro miraculo à patribus conscriptis conspectus atque adservatus est. Mater aút filiae venefica tormentis examinata Satanae instinctu ac auxilio haec omnia quae per quatuor annos facta sunt lucri gratia fecisse fassa est. Damnata igitur judicis sententia, fracto prius collo, publicè combusta est. Filia autem perforatis prius ignito ferro genis muro inclusa, atque in eodem perpetuis carceribus damnata est. Parens, qui se ab uxore ac filia in eum usque diem quo nefandum facinus detectum est, deceptum esse sanctè affirmabat, propter innocentiam liberè dimissus (page) 594 est, alii vero capti, qui insontes erant ad sua abire jussi, alii vero pro delicti gravitate puniti sunt. Haec ideo inter hujus anni prodigia numerare placuit, non quidem quod revera prodigium sit, sed quod prodigiosum videatur, astutam vetulam lucri cupiditate victam, Satanae ductu potuisse suis nugis atque ludibriis per quatuor integros annos infatuare non ignobile ac imperitum vulgus tantum, sed tot Principes ac Magistratus, totamque Germaniam demum, ex qua deinde in alias nationes fama inanis sparsa est. Unde disces non tantum Satanae mendaciorum omnium parentis versutias , sed magistratuum omnium ferè, in rebus gravioribus, ac potissimum in operibus diaboli extirpandis ignaviam, unde sit ut nimia securitate immersis, facile seductor omnem veritatem obscuret, et ejus loco inanem mendaciorum fucum obtrudat. Anno domini 1546 Basilae Rauracorum in agro quodam viduae apud nos in divi Albani suburbio habitatis, siliginis stipula, spicarum septem inventa est, quarum ea quae in summo erat reliquas magnitudine longè excellebat. Hoc anno defuncto jam Martino Luthero 18 Februarii, Carolus quintus Imperator Hispanico exercitu in Germaniam irrumpens, dum inobedientiam aliquot Principum se castigaturum praetendit, Germaniam variis artibus expilat, atque pecunia militibusque exhaurit. Decimo Februarii in Misniae oppido Belgern ac locis finitimis, noctu chasma ab arcto rubore splendens ad duas horas resplenduit, radiosque in terram demisit. Conspectae sunt eodem etiam tempore tres trabes diversis coloribus in nubibus oberrantes. (page) 595 Anno domini 1547 Aprilis 24 Halberstadii in Saxonia visus est globus atri coloris, ex luna media, versus Septentrionem magno impetu ferri. Hamburgenses nautae 15 Decembris in medio noctis globum ardentem instar Solis ad meridiem properantem videre, qui tantum radiis aestum emisit, ut navigantes nequaquam ferre potuerint, sed procidentes in faciem, navis etiam incendium metuerint. Haec Jobus Fincelius in miraculis suis post renatum Evangelium recitat. In Helvetiis in aere conspecti duo exercitus, duo etiam leones inter se graviter concertantes, quorum alter alteri caput mordicus avulsit. Alba praeterea crux in longitudinem extensa, in cujus extrema parte erat virga, quasi flabellum referens. Duodecimo Aprilis die, Sol hoc ipso anno per tres dies, ut globus igneus post meridiem in coelo comparuit, adeò quod stellae etiam conspicerentur. Marcus Frytschius. (page) 596 Anno domini 1547 Lovanii septimo idus Aprilis gemelli nati, distinctis corporibus uni adhaerentibus capiti. Horum meminit Casparus Peucerus de Teratoscopia. Die 24 Aprilis non tantum in Saxonia, Thuringia, Misnia, sed apud nos etiam in Helvetia Sol non tristi modo, sed plane sanguinolento vultu ad quatuor ferè integras horas magno multorum stupore visus est. Quem diem cum in Calendas meum historicum annotassem, deprehendi postea eodem die Joannem Fridericum Saxoniae principem, sanctissimum atque constantissimum in fide heroen, ad Milbergam à Caesare in clade cruenta captum esse. Eodem tempore in Germania aliquot locis ut Fincelius scribit, crucis imagines in vestimentis visae sunt. In Ploa Voitlandiae oppido infans natus est monstrosus, in eo enim neque dorsum neque venter apparuit, praeterquam quod intestina circa pectus ex aperto corpore longè dependerent, pedes versus (page) 597 caput inclinavit, umbilicum in mola sinistrae tibiae habuit, capite fuit acuminato, ad similitudinem cidaris aut tiarae. Anno domini 1547 Calendis autem Octobris in Saxonia manè circa Solis orientem visa est in coelo tumba mortui atro panno tecta, superimposita ruffi coloris cruce, quam praecesserunt, ac secuti sunt lugubri vestitu ornati homines, cum tubis tantum strepitum atque sonum edentes, ut clangor etiam ab incolis facilè sit auditus. Haec autem dum fierent visus est etiam miles cataphractus horrendo aspectu, qui gladio evaginato pannum album aliqua parte secuit, ac deinde quod reliquum erat, ambabus manibus in duas partes laceravit, atque deinde cum reliquis, ab hominum aspectu sublatus est. Ad oppidum Bitterfeld vitulus in agro repertus, oculis, naribus et auribus humanis, vertice tonso et miniato, rictu et pectore vitulino, cruribus anterioribus vitulinis, posterioribus humanis et brevibus admodum, sed utrisque desinentibus partim in ungulas vitulinas, partim in humanos digitos, qui ungulis suberant, et separatim propendebant. Hoc monstrum describit Casparus Peucerus libro de Teratoscopia, Sic apud Caelium Rhodiginum legimus, apud Sibarim olim pastorem nomine Crathin ex frequentioribus cum capra congressibus (quod turpe foedumque dictu est) capram quidem humano capite patri simillimo, corpore (page) 598 verò caprino matrem referente, genuisse. Quem postea ductor caprarius ac antesignanus hircus, zelotypia laborans, oblata occasione humi pro more dormientem, maximo impetu cornibus invasit, ac corrivalem crebrioribus ictibus vulneratum interfecit. Caelius libro 25 capite 32 Lectionum antiquarum. Anno domini 1547 Misenae templum Cathedrale 5 Calendas Junii fulmine ictum hora quinta pomeridiana, turres, tectum, campanae incendio consumptae, cum eo die gratiae actae essent,atque in eodem, TE DEUM LAUDAMUS à canonicis ac sacrificulis esset cantatum, de capto Joanne Friderico Electore. nullum aliud fulmen aut antecessit, aut secutum est. Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis. (page) 599 Anno domini 1547 In Italia non procul à Roma, Idibus Decembris circa horam tertiam pomeridianam, coelo sereno virga sanguinea, et crux rubea, sub ejus vertice aquila alas suas vibrabat, in aëre conspecta est, tribus ferè integris diebus. Eo autem anno Tridentinum Concilium à Cardinalibus et Episcopis Romanae curiae, continuatum est. INTERIM, novus Papatus ad Germaniae interitum Augustae Vindelicorum promulgatur. Ad Salam mense Maio Sol clarissime fulgens, duos globos circa se igneos habuit hinc inde sese moventes, quorum grandior demum ipsum solem adeò texit, ut planè ferrugineus appareret. In quibusdam Saxoniae locis visus est ignis de coelo in terram atque urbes cadere. Jobus Fincelius. Foemina nata in Argelia, cum comitante marito proficisceretur Lipsiam in pago Oberstorf sito, inter Mansfeldiam et Sangerhusium (page) 600 cruciari coepit dolore parturientis, enixa est igitur puellam, infantem pulchrum, et aspectu delectabilem, nisi quod in dorso exanthemata rubra adparerent, latitudine grossi Joachimici. Cum autem vixisset infans quatuordecim dies, ei caput ita crevit, ut quotidie majori tumore oneraretur, donec et oculi circumflua carne prorsus intecti nihil videre possent. Quinto igitur mense cum adhuc superstes esset, filo explorata est circumferentia capitis, quam aequat haec linea duodecies explicata, quae imagini adjecta est. Haec Jobus Finçelius scribit de miraculis post renatum Evangelium. Anno domini 1548 Decimo octavo Calendas Maii, intra sextam et septiman Mysenae natus infans diviso in fronte craneo, unico crure sine labiis, oris loco exiguum habens foramen, reliquo truncatus corpore. In sylvis Aurelianis Galliae, linx inventa est, quae brevi admodum tempore tantam hominum copiam devoravit, ut vicini periculi metu attoniti, domi latitantes prodire non sint ausi. Basilea Rauracorum nono Februarii die, mane post quartam, levi terraemotu contremuit, quo tamen è somno excitatus, in lecto me ferri, aut ab alio cum stramine in altum aliqua ratione me moveri putabam. Terraemotu haec fieri ignorassem, nisi idem aliis contigisse eodem temporis momento intellexissem. Decima Februarii die, visus est in Saxonia ignis coelestis, in aliquot urbes incidere. In Saxonia iterum duo exercitus Quendelburgii visi sunt in aëre, inter se hostiliter concurrentes, sunt et alia diversi generis prodigia in aëre conspecta. Marcus Frytschius in Meteoris annotavit. (page) 601 Rosenfeldae in Ducatu Wirtenbergensi haud ignobilis oppidi, vigesimo tertio Julii die, primum luna jam plena contra naturam tunc temporis sanguineo colore, et in eadem brachii subnigri cum manu expansa imago visa est. Quae cum jam naturalem splendorem recepisset iterum cum trabibus subnigris tribus per transversum recta quasi linea deductis, conspecta. Deinde his omnibus evanescentibus, tertio crux Burgundica, nigra, ac postremo supra lunam, ex utraque ejus parte duae aliae lunae, sed multo minores, apparuerunt. Hoc anno in Saxonia feliciter à Carolo Imperatore pugnatum est, afflicta ab Hispanis Germania. Franciscus potentissimus Franciae rex obiit, cui filius Henricus ejus nominis secundus successit. Sic Henrico octavo Angliae rege defuncto, ejus filius Eduardus 5 puer adhuc per gubernatores regnum paternum administravit. Anno domini 1549 Anno quadragesimo nono quidam honesti viri Brunschvicenses cum noctu iter facerent, lunam viderunt circumdatam esse conspicua specie, quae nominatur Halos, et juxta eam duo ϖαϑασέ λυνας, ipsam verò lunam quater circumvolui, deinde juxta ϖαϑασέ λυνας igneum conspexerunt leonem, aquilam fodientem sibi pectus. His successit horribilis species inflammatarum urbium, et circa has cameli, figura Christi pendentis in cruce cum latronibus, et circa eam coetus hominum quasi Apostolorum. Extrema (page) 602 species omnium maxime terribilis fuit. Stetit vir truculentus stricto gladio minitans ictum puellae, quae ante ipsum specie supplicis, lachrymans petere videbatur flexis genibus ne feriretur. His similes et alibi visae sunt. Horum omnium autores sunt, Casparus Peucerus de Teratoscopia, et Fincelius. Sunt autem haec etiam omnia publicè per Germaniam, cum pia ad poenitentiam adhortatione Nicolai Melderi, et Flacci Illyrici, edita. Anno domini 1549 In Pannonia, cum viperae ac lacerti in hominum corporibus nascerentur, magna hominum copia cum remedium deesset, (page) 603 cruciatibus ac doloribus multis, extincta est. Quidam demum ad solem expositi, serpentes calorem naturalem sentientes, evomuerunt ac liberati sunt. Inventa est etiam magna hinc inde serpentum copia in aedibus, qui cum fustibus et flammis impeterentur ab incolis, serpentum unus aliorum nomine, voce humana apertisque verbis dixisse fertur: NIHIL EFFICIETIS CONTRA ULTIONEM DIVINAM PUGNANTES. Haec Jobus Fincelius, Franciscus Bebeccius, atque Aegidius Aquila monumentis prodiderunt. Anno domini 1549 In oppido Voitlandiae sub auroram in aethere sereno, ut Fincelius scribit, conspectus est procerus vir habitu et ornatu Principis germani, supra quem ad alterum latus leo, ad alterum verò agnus adparuit, qui se mutuo amplectentes, gestu et vultu amoris indicia praebuerunt. Sertum etiam in nubibus apparuit, quod arripere princeps conatus est sed frustra. Gladium autem qui sub (page) 604 pedibus ejus diu visus erat erecto capulo, arreptum terque quaterque contorsit in aëre vibravitque, donec totum ostentum mole nubium sepeliretur. Jobus Fincelius. Anno domini 1549 Mundae Saxoniae oppidi, die sanctae Ursulae dicato, homo quidam ignotus horrendo vultu, sordidioribus vestibus amictus, sine tunica gestans baculum, per omnes plateas currens, alta voce poenitentiam clamitans, ad verbum Dei amplectendum, ac detestandum idolorum cultum adhortatus est. Hoc anno simiarum aspectu, et ursinis obsitos villis toto dorso partus se vidisse Peucerus testatur, et praeterea qui exercas ac ceu dependentes tenerent linguas, instar vitulorum recens jugulatorum. In agro Brunsuicensi ex scaturigine copiosus sanguis effluxit. In Alsatia superiori non procul à Colmaria civitate imperiali, magna ranarum bufonumque copia de coelo in terram cecidit, (page) 605 quae ab ejus loci incolis, fustibus atque sudibus primum deleta, et deinde ne inde aer inficeretur, magistratus jussu in unum acervum collecta, à carnifice excoriatoribusque, in foveam conjecta est. Eo anno Paulus tertius Romanus Pontifex Alexander Farnesius antea dictus, obiit, in cujus locum Julius tertius suffectus est. Anno domini 1549 Circa haec tempora equum vidit Androginum Antverpiae Cardanus, et canem qui intus testiculos habebat, ad venerem enim promptus erat, nec tamen testiculos habebat, qui tangi possent. Ambo autem erant amicorum, sed equi praestat formam describere: Is erat Primivali vicecomitis, unum habebat tantum testem loco proprio, cum mammis tumidis, ut equae habent. Inde vulvam proprio loco, et ex vulva penis emittebatur. Hinniebat adequas et forma masculina erat, promptus et erectus capite, crassiore autem corpore, colore griseo ( ut vocant) caput magnum, penis non major palmo cum illum exereret. Emptus aureis triginta sex. certum erat cum averso esset pene, coire illum non posse. Natus est puer in agro Tigurino, ditione Kiburgensi, parochia Wisnangna, vico Teillurga, Maii die vigesimo sexto, qui erat dies Dominicus ante Ascensionem Domini, circa duodecimam noctis horam, parentibus Joanne Waltero et Barbara Saxeria conjugibus. Hic puer à parocho loci Henrico Mesicommero baptisatus, et Henricus appellatus est. Incrementum ejus per infantiam et primos pueritiae annos omnibus miraculo fuit. Nam cum hoc tempore sex tantum annos aetatis absolverit, proceritate tamen adolescentem annorum quatuordecim aequat, crassitudine et corpulentia superat. Vox ei ampla et valida. Genitalia non minora quàm circa annum vicesimum esse solent, pubertate etiam hispida. Nec dum (page) 606 crescere desiit. Annos quinque natus onera magna jam portabat, utpote mediocrem saccum ( quem nostri modium vocant, est autem quadruplus ferè ad modium veterum Romanorum ) tritici. Frugum in areis triturae quas, perticis nostri flagellant, et moderando aratro instar viri adulti satis. Ingenium adhuc puerile est. Parentes hominis mediocris modum non excedunt. Hoc ita se habere cives Tigurini hoc tempore plerique omnes noverunt, et puerum à patre adductum plurimi spectarunt. Et Conradus Gesnerus Medicus Tigurinus (qui pro sua erga me benevolentia ac humanitate hanc pueri descriptionem mihi communicavit) quinquennem domi suae vidit, accersitum ut amplissimo viro Ulricho Fuggero Kirchbergae et Weissenhorni comiti thermis Ergovianis curandae valetudinis gratia utenti, spectandum mitteret: ac hoc publicè testaretur, cum sciret nonnullos esse qui de pueri aetate, et rei veritate dubitarent. Anno domini 1550 In Carinthia non procul à Clagenfurto atque Villaco oppidis, decimo Calendas Aprilis, ante festum Palmarum, ad horas duas integras annonam selectissimam de coelo pluit, quae à regionis incolis collecta, atque ad victum hominum accommodata est. In festo palmarum hora tertia post meridiem in ditione Ducis Brunsuicensis duo parelia conspecta. Amplius enim circulus Solem suo ambitu cingens, ad utrunque latus recta quasi linea parelium (page) 607 exhibuit, ac tres istos Soles trabs praelonga ejusdem coloris in medio perstrinxit, utrunque in acumen desinens. Anno domini 1550 Tertio Augusti in ditione Abbatis Ursini, pago Riedensi tribus milliaribus à Kauffburen Sueviae oppido, fabri cujusdam uxor, gemellas omnibus partibus absolutas, sed ventre, ad collum usque conjunctas peperit, quae sua longitudine post partum tres ulnae Suevicae partes superabant. Globi ignei tres in Misnia Lipsiae in aëre de nocte visi, quos multi Studiosi atque etiam clarissimi viri conspexere, autore Marco Frytschio. Intra Noribergam Fichtuvangium, et Anoltzbachium, tertio Idus Augusti, die sereno, visus est Sol varii quidem coloris, ac super eundem vasculum sanguine plenum, quo Sol conspergebatur, circa aquilam, expansis alis, variisque coloribus depictam, pedibus autem carentem. Paulò autem inferius arcus coelestis conspectus, ac juxta eundem eques qui una manu equum, altera verò canem venaticum album duceret. (page) 608 Anno domini 1550 Septimo Calendas Julii in Germania prope pagum Bertholdszdorff non procul ab oppido Coburg, in piro arbore justae magnitudinis ac proceritatis, pira ad maturitatem jam properantia inventa sunt, quorum in summitate alii etiam flores quasi secundi fructus ejus anni indicia, erant. In Saxonia ad Trebinium 19 Julii non procul à Wittenberga musarum disciplinarumque omnium vero emporio, multa prodigia coelestia visa sunt. Cervi enim insignis species, pugnantium acies utrinque magno impetu, atque clamoribus concurrentium, quorum sanguis instar pluviae in terram decidit, sol horrenda specie, qui et tum temporis in duas partes findi, atque aliqua ex parte ad terram sese inclinare conspectus est. Duodecima Calendas Julii Wittenbergae gladius sanguinolentus ac machina bellica rotis imposita, etiam in coelo conspecta sunt, ut scribit Jobus Fincelius. Eodem loco circa Joannis Baptistae festum, inter sextam ac nonam horam coelo sereno crux nigra, cum telo missili instar hami in anteriori parte reflexo, conspecta est. Eodem anno (page) 609 in Saxonia inter Halam ac Merspurgum, mense Junio inventus est fons in prato scaturiens sanguinem, qui tamen manibus aliquantulum tractatus, in colorem flavescentem mutabatur. Anno domini 1550 In Mysorum quodam oppido civis noctu cum caemiterium pertransiret, vidit tumulum subitò intumescentem, ex quo voce apertè dicentem: VE, VE, VE, URBI. Unde homo timore atque stupore captus in syncopen incidit. Jobus Fincelius. In mari Balthico non procul ab Haffnia, piscem humana facie, capite circumtonso instar coronae monachorum, corpore squamis cucullae specie obsitis captum affirmat Casparus Peucerus libro de Teratoscopia. Fortasse idem ipse est de quo scripsimus supra in anno Christi 1549. In Siennia minoris Poloniae pago, duodecim milliaribus à Glogavu oppido sito, cum panes cultro dividerentur in mensa, sanguineis guttis inde manantibus, tota mensa repleta est. (page) 610 Anno domini 1550 Fribergae infans natus est obsceno vultu, qui in fronte et occipite massam canosam, duram et prominentem habuit. In ditione principis Palatini Electoris ad diem Visitationis Mariae in pago Horchsam, in valle Zellina, infans muliebri sexu natus est monstroso aspectu, sine oculis ac auribus, lato ac aperto ore, corpore ubique lacero, vulnerato, ac in plerisque membris excoriato simili. In Germania circa pagum Rikenschoven, non procul à Landavia oppido, capta est columba, non tantum quatuor pedes, sed duplicem etiam naturae ad ejicienda excrementa exitum habens, quae Augustam (ubi tum temporis Romani imperii comitia habebantur) missa, primum à Caesare Carolo, et principibus imperii, ac postea à reliqua hominum multitudine miraculi loco conspecta est. Circa haec tempora cuidam Mediolanensi, cujus nomini ob dignitatem pepercit Cardanus, hora prima noctis exacta in pallii consueta depositione, Scintillae à dorso petasi sparsim prosilierunt, iterumque reposito pallio dum amoveretur, denuo eruperunt, unde geminato timore perculsus est. Infra 15 dies accusatus veneficii, ab inimicis quaesitus ut occideretur, voluntarium suscepit amicorum consilio exilium. Haec Cardanus de rerun varietate libro 14 capite 69. Hoc anno Paulus tertius Pontifex obiit, cui Julius tertius Februario successit. (page) 611 Magdeburgum ad 15 menses à Mauritio Saxoniae duce, ac Alberto Juniore Brandenburgensi Caroli 5 imperatoris jussu obsessum, ac mox rebus Madenburgensium paccatis, bellum in authorem Carolum contra omnium expectationem versum est. Carolus igitur qui jam dominabatur gratulabundus, apud Aenipotem ab hoste circumventus vix fuga evasit. Anno domini 1551 Decimo Januarii die Martpurgi Hassiae suborta est ingens aquarum illuvies, à qua multis in locis pontes lapidei penitus demoliti et abducti sunt. Decimotertio Januarii die, vehemens suborta est tempestas multis in Germaniae locis, crebris imbribus, fulgurationibus et tonitruis, adeo quod multi quos ea obvenit, extremi judicii diem suboriturum arbitrarentur. Vicesimo octavo Januarii die, Lisboni in Portugallia virgae sanguineae, nec non horrendi ignes in coelo conspecti sunt, pluit etiam sanguine, terraemotus porro incensus est tantus, adeo quod 200 domos horribiliter concuteret et demoliretur, qua excussione ultra mille homines periere. Creutzburgi civis quidam honestus, aede fulmine tacta, ab eodem assidens mensae, interiit cum cane qui ei ad pedes prostratus jacuit. Infans vero prope assistens patri nequaquam Jaesus est. (page) 612 Vicesimo primo Martii die, Magdeburgi mane circa horam septimam, septem irides visae et tres Soles, vesperi vero Lunae tres, quarum prima quae verior Luna fuit civitati Magdeburgo, altera vero sanguinea, pago Desdorff, tertia eademque sanguinea novae civitati effulsit. Wittenbergae Saxonum 12 Calendas Aprilis tres Soles cum variis circulis coelestibus visi sunt. Graeci parelia vocant. Haec ad vivum in philosophiae naturalis studiosorum gratiam depingere hic placuit. Licet haec fortassis alibi aliter visa sint. (page) 613 Anno domini 1551 In multis Germaniae locis apparuerunt prodigia. In Saxonia cruor manavit quemadmodum etiam in Francia. Praeterea Kittingi, Bosphori ac in vicinis Franciae locis ante festum Pentecostes e nubibus ingens, aquarum vis prorumpens, pecudes hominesque subito magna copia oppressit, villam universam Brundurgshusium evertit, multis desideratis hominibus, qui aquarum impetu absorpti sunt. Pons Kittingensis emotis fundamentis abvectus est, omnibus eo in loco aquis innatantibus, ubi et omnia periissent facile, nisi praefractis muris oppidi, aqua suum invenisset exitum, quinque tamen domos evertit penitus. Bosphori trigesies ac amplius coelum intonuit, ac fulminavit, oppidum incendit majoremque partem absumpsit. In Rotolsee tres aedes aquarum impetus in terram prostravit, hominesque cum pecoribus abripuit. In minori Neccaro quinque domicilia avexit cum sex infantibus ac animalibus quibusdam. Speckfurti quindecim homines, labefactatis multis ibi aedificiis. Pabenbergae septem domus evertit, atque agros vineasque infestavit maxime. Quam inundationem copiosius Jobus Fincelius in suis miraculis prosequitur. (page) 614 Anno domini 1551 Vigesima octava Februarii die Antverpiae, nobilis inferioris Germaniae emporii,tres Soles cum variis atque diversis circulis visi sunt, quorum delineationem, Physicae studiosis ad oculum hic exprimere placuit. In Maio mense in Turingia inter Goram et Isenacum ex continua imbrium copia, flumina tam subito crevere ut in pago Theudebio, quinque casas cum colono ac quinque filiis everterent. Schwazenhusiae autem, in agris armenta pascentes pueros septem cum jumentis submergerent. Recens ante confoederationem principum Germanicorum cum Gallico rege, circa tertiam à Solis exortu 21 Martii, conspecta parelia, quae nitore propemodum Solem antecellebant. Erant arcu connexa iridis variato coloribus, et in occasum vergente, quae consequebantur duo alii corniculata specie, minores multo et angustiores, iisdem insignes coloribus, seque exteriore contingentes ambitu. Eorum alter conversis in Solem cornibus, aversis alter atque in occasum porrectis diutius unius horae spacio cernebatur. Quae portendit eventus ostendit. Casparus Peucerus de Meteorologia. Mense Maio creberrimi et impetuosissimi imbres ceciderunt in valle Joachimica, et Schlacenwaldo, qui clades tantas fodinis attulerunt, ut aestimari illae non potuerint. Similes inundationes ad Albim et alibi acciderunt, tanta enim mole passim (page) 615 flumina creverunt late insurgentibus undis, ut tantam in eo loco accidisse prius nemo meminerit. Anno domini 1551 Witstadii quod pagus est ditionis Megalopýrgensis, in feriis Pentecostes, coloni in taberna poculis indulserunt, inter quos rustica mulier cum ebria Deum convitiis incesseret, ejusque nomine mira petulantia et levitate abuteretur, ac inprecationibus et ludibrio luderet, subito à diabolo per januam in sublime rapta est, quod omnes viderunt ingenti perculsi pavore, cumque multi in vias excurrerent, eventum rei expectantes, viderunt mulierem aliquandiu libratam in aere, versamque deinde praecipitem in terram ferri, extinctam collo fracto. Misenae infans puella (ut Fincelius scribit ) quinto ante partum die in materno utero claros ejulatus edit, 15 Calendas Novembris annum dimidium superstes, pustulis, sanguine fluentibus obiit. Secuta biennii pestis. Eodem anno bis parelia visa, prima 12 Calendas Aprilis, altera 13 Calendas Januarii. Secutum bellum contra Caesarem. (page) 616 Anno domini 1551 In Saxonia diabolus in varias rerum species noctu transformatus in plateis visus est, pulsans fores ac januas diversorum, atque dum nunc funus ducere, nunc lachrymas ac ejulatus lugentis more, effundere sit auditus, dici non potest quantopere homines eluserit. Vitulus biceps nascitur mense Decembri in Schinna pago quem Longum nominant, proxime Fribergum. In Marchiae villa Dammenwalde prope Witstock, coloni cujusdam conjunx monstrum quod describit Fincelius, edidit. Infans toto corpore fuit spadiceo colore, capite cornuto, oculis crassis, prominentibus, absque naso, patulo ore, quod longitudine spitamae distentum fuit, in cujus medio lingua candida eminuit, et quadrata, colli expers. Caput enim scapulis accrevit, corpus totum inflatum, et rugosum, brachia in lumbis haeserunt, pedes longe tenuissimi. Ab umbilico autem species laxi intestini longe dependit ad pedes. (page) 617 In Thuringiae vico vitulus natus est sextipes, massam carnis è latere dependentem gestans. Eodem loco vehemens tempestas orta segetes agrorum longe lateque prostravit, crebro fulminatum de coelo. Ex quo etiam globus ardens prolapsus, terrae magno omnium metu incubuit. Ab Indis à quibusdam lucri gratia, Pauyon (ita enim vocabant ) animal monstrosissimum in Germaniam ductum, à multis per Sueviam potissimum publice numerata pecunia visum est. Hirsuto corpore, capite horrendo, auribus brevioribus, pedibus quatuor in ima parte fissis, ac instar humanorum in digitos quasi divisis, cauda perbrevi atque erecta, cujus imaginem ad vivum ab Augustano quodam pictore ac sculptore expressam adjicere placuit. Bernae Helvetiorum equuleus quinque pedibus visus, et apud nos Basileae Rauracorum bos, à quodam circulatore quinque pedibus circumductus est. (page) 618 Anno domini 1551 Hoc anno Henricus secundus Francorum rex, cum Mauricio Saxonum duce Electore, Alberto Brandenburgensi atque aliis quibusdam Germaniae principibus confoederatus, magno cum exercitu ad defendendam Germaniae libertatem contra Hispanos, et ad liberandos captivos à Caesare principes in Germaniam irrupit, conciliumque Tridentinum dissipavit. In Gallia duplices ex gallina pulli inventi sunt, quatuor videlicet alis, totidemque pedibus, sed capite unico. Circa oppidum Klagendorff ad Villachum situm in Dominica Judica, frumenti grana ad duas horas integras de coelo (page) 619 pluit atque ad sex fere milliaria horum copia terram instar nivis crassitudine palmi terram texit. Molis attrita sunt, ac panis inde optimus decoctus. Anno domini 1552 Tertio Augusti inter decimam ac undecimam noctis horam, Mildeltostoni in Anglia, natus est infans duobus corporibus atque capitibus, quatuor manibus, unico ventre, umbilico, ac alvo ad ejicienda naturae excrementa. Ab una parte corporis duobus pedibus justa proportione formatis, ab altera unico pede tantum, sed ex duobus conflato, ac novem digitis ornato. Mense Februario in domo Ludouici dheitaei felis domestica inter reliquos foetus numerosos enixa est catellum, vivum monocephalon, bicorporem, octipedem, utriusque sexus, corporibus invicem complexis, et in unum caput ( ut dixi ) coeuntibus, sic, ut sese mutuo osculantium speciem referrent, quod sane plerique salutis, copiae, et concordiae praesagium esse crediderunt. In Dominica S. Bartholomaei in Hollandia magna orta tempestas, lapides grandinum unius librae pondere in terram dejecit diversarum formarum. Quidam enim lapides solis referebant figuram, quidam coronae spiceae, alii vero alias formas induebant, qui deinde solis ardore liquefacti fumum ediderunt foetidissimum quo totus aer infectus est, atque animalia multa hinc è medio sublata sunt. (page) 620 Anno domini 1552 Die 16 Septembris Basilea Rauracorum circa horam sextam pomeridianam concussa est terraemotu, haud tamen magno, et eodem anno plusquam mille homines peste grassante obierunt. Mense Januario diversorum fluviorum inundationibus multa periere. Ienae Sala aedificia multa prostravit submersis hominibus ac animalibus. In Belgico oppidum penitus deletum. Moenus, Fronhusii prope Marpurgum multa submersit pontesque dejecit. In Hassia Germaniae haud ignobili ac Evangelica doctrina potissimum nobilitata provincia, Witzenhausiae tertio post festum trium Regum die, infans masculus biceps, collo duplici, duobus capitibus, ac corpore optime cum reliquis membris compacto natus est. Stagnum ad Martis Pyrgum sanguine non semel manare visum. In Francia sanguine et carne pluit. In Misniae multis oppidis atque ad Muldam potissimum terraemotus facti, (page) 621 quibus multa concussa sunt. Contremuit et vallis Joachimica in qua corruerunt multa. Anno domini 1552 Inter Bingium oppidum Drusi Augusti Caesaris privigni morte nobilitatum, ac Moguntiam, tanta avium insolitarum ac unquam antea visarum copia uno impetu advolantium visa est, ut alarum motu solem obtexerint, tenebras in ipsa meridie induxerint, ac ejus episcopatus solum omnino obduxerint. Decimo nono Maii hora à meridie quinta, eo videlicet die, quo Saxoniae dux à Caesaris captivitate liberatus est, subita (page) 622 Wittenbergae tempestas orta, de coelo lapidatum, ac post multas coeli coruscationes, fulmine crates ad portam arcis (ut vocant) disjectae ac in tenuissimas particulas contritae sunt. Anno domini 1552 Bonnae inferioris Germaniae, haud ignobilis, atque ad Rhenum quatuor milliaribus à Colonia Agrippina siti oppidi, decimoseptimo Calendas Junii biceps vitulus, duobus scilicet corporibus, capitibus , caudis, sed tribus tantum oculis natus est. Mense Junio Schonfeldii Sol mane exoriens, visus est tanquam urceus stillans cruorem in terram, per quem duae trabes transversim transiere. Mechliniae, inferioris Germaniae oppidi percelebris, undecimo Calendas Martii, circa horam post meridiem tertiam, Sol horrendo aspectu, primum ceruleo, ac deinde sanguineo colore magnoque circulo, cum iride visus est. Tractus montium Suditorum crepusculi tempore 12 Calendas Maii, cum locis vicinis terraemotu concutitur, quem etiam mediocriter (page) 623 sensit Misena oppidum. Eodem anno circa duo hominum millia pestilentia extinguuntur. Mulier in morbo suprema parte corporis sanguinem sudavit. Anno domini 1552 Fribergum concutitur terraemotu. in vico Vinario adolescens quinque annos uno in loco stetit, impressis etiam solo vestigiis, sexto sedere coepit, stupidus et raro quietus, et aversans conspectum hominum, hoc ipso anno peste extinguitur. Hoc Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis de Fribergo oppido scriptum reliquit. Widensbachi, quod distat miliare unum à Schleufinga, monstrum natum est ex muliere imagine infantis absque pedibus, quorum loco habuit cuspidem demissam, à foemoribus etiam cuspides prominentes habuit. Cujus meminit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. Apud nos Basileae epidimia labe grassante, doleatoris cujusdam in vico ad Spalas nominato, habitantis servus, peste etiam correptus est, qui cum post aliquot dierum aegritudinem, deficiente simul sanguine ac spiritu, animam exhalasse videretur, ejus mox corpus cum riguisset, è lecto in cubiculi pavimentum posuerunt donec sepulturae mandaretur. Interea autem dum consodales, de commilitonis morte certiores facti, consultarent qua ratione terrae mandandus esset, In cubiculo qui mortuus esse videbatur, sytecticus (page) 624 fortassis ad aliquot horas, cum ad se rediisset, ignorans ubi terrarum esset (nam in obscuro atque opaco habitationis angulo se posuerant) qua potuit voce clamavit: Heu quam frigida regio in qua versor, Heu male calefactum hypocaustum in quo frigoris ardore pereo miser. Familia autem raucam atque ignotum clamorem audiens, capta formidine (nam servi malum genium in cubiculo esse putabant) cum cubiculum intrare non auderent, homo miser ex suo angulo per terram prope lectum repsit, arripiensque inde manu pulvinar, ad terram prostratus capiti supposuit, ac à suis postquam animum timore vacuum receperant, inventus redivivus, adeo curatus est, ut etiam hoc, quo haec scribimus anno, vivat uxorem habens ac filios. Simile fere apud nos, in minori tamen Basilea ante annos circiter 19 contigit, ubi quatuordecim annorum puella, quae in Vineatiça Tribu habitabat, cum peste obiisset, insuta multasque horas seposita in terra jacuisset, dum sepultura paratur, rediviva se ipsam, dum sola esset, liberavit ex linteaminum vinculis, in quibus jam dudum insuta ad multas horas, tempore omnium frigidissimo, jacuerat, lectumque iterum ingressa, cum vespiliones feretrum attulissent, pro more terrae mandaturi, magno stupore ac miraculo rediviva contra omnium expectationem, in lecto audacter loquens inventa est, ac deinde aliquot annos vixit. Dicebat autem se revera mortuam fuisse, ac vidisse inferni diversa tormenta, peccatorum poenas, atque quosdam sibi quam optime notos ( quos nominabat etiam) ibi suppliciis torqueri, cum tamen eo tempore adhuc viverent. Adjecit insuper alia quaedam anilibus fabulis plane similia, unde magistratus prudentissimi mandato, ne nugis seduceretur mobile vulgus, silere jussa est. Anno domini 1552 In civitate quae sita est ad radices montium, quos Sudetes vocat Ptolemaeus, in aditu Lusatiae superioris, Budissina nomine, duobus ab exortu Suevi fluminis miliaribus. Sub occalum solis (page) 625 decimotertio Augusti, cum fragmen nubis avulsum praecipitique delatum motu et rapido in valles piscinis frequentes, obruisset, complevissetque alveos, tum rupisset aggeres, aquae exitu patefacto, in vicinum undatim decurrere Suevum, qui subito et de improviso prorsus, auctus his, elevatusque in altitudinem, nullis ante memoratam annalibus, cum per declivia ex altis montibus celeriore alioquin feratur vortice, incitatus ruentium aquarum copia atque impetu, spacio duorum milliarium quicquid fuit pontium, aedium, hortorum, ripae vicinum, funditus subrutum, disjectumque solo adaequavit, ut ne vestigia quidem aedium, hortorum ve reliquerit, et simul triginta duos merserit homines prope oppidum abreptos, caeteri in vicinos evaserunt colles. affirmant in toto illo tractu plures centenis obrutos, atque extinctos esse. Octiduo circumacto, turbines sequuti sunt ventorum tanti, ut validissima ab imo mota convulserint ac discusserint aedificia, et proceras arbores magno numero aut radicitus evulsas prostraverint,aut contortas fregerint, aut velut insciderint medias. Octiduo ante diem natalem Christi, coelum descendere et crebris fulgere ignibus, moxque horrendo summum templum feri fulmine visum est. Tota hyeme pestis saevit violentissima. Tremores concussae terrae (quos magna bella semper perniciosasque (page) 626 seditiones denunciasse historiae tradunt). Eodem hoc anno Sudetes montes, atque in illis extructa senserunt oppida, non unos binosue, sed plures ac continuos, tremiscentibus ceu ad ventorum vibratus vehementiores aedificiis. Haec copiose scribit Casparus Peucerus de Meteorologia. Hoc anno in cruentissimo Caroli imperatoris cum Henrico secundo Gallorum rege bello, Teruanum Picardiae oppidum munitissimum in Maio à Carolo obsidione cinctum, et deinde in Junio demum captum est. Metis Gallo dedita, à Carolo frustra obsessa est, militibus hyemis ardore pereuntibus. Albertus Marchio Brandenburgensis marte cruento contra Norembergentes, Herbipolensem et Bombercensem Episcopos saeviit. Senis in Italia ab imperatore diu obsessa, ac propter Turcas regno Neapolitano insidiantes liberata est. Anno domini 1553 Basileae Rauracorum vigesimotertio Januarii die circa horam noctis octavam, vidimus lunam magno circula inclusam, qui instar iridis durabat ad horas tres integras. Sequebatur mox nivis ac frigus maximum. Rhenus 19 Junii, ex crebrioribus imbribus alveum suum adeo excessit, ut non tantum arvis agrisque sed civitatibus infinitis ad fluvium aedificatis multum damni intulerit. Periclitabatur aliqua ratione Basilea, quae totum Rhenum excipit, dum fere furientis fluvii impetus minoris urbis moenia attingeret, ac forum pene piscarium (page) 627 majoris Basileae attingeret, maxime tamen Neoburgum in nostris regionibus. Eodem tempore magna quoque inundatione periclitabatur Rubeacum Alsatiae vetustissimum oppidum, patria mea dulcissima. Nam cum ibi torrens versus meridionalem plagam, in urbem duplici fossa cinctam, impetum fecisset, prope Franciscanorum monasterium, moeniorum aliquam partem ad solum usque in fossam conjecit. At cum civium concurrentium viribus, tantus inundationis impetus inhiberi nequiret, demum occidentem versus singulari Dei beneficio, ruptis muris exitum commodissimum, extra urbem tamen, invenit. Postero die magna piscium copia in agris, pratis, paludibusque hinc inde, ac in sicco etiam inventa est. Nec defuere etiam qui in cellis vinariis pisces in urbe ceperint. Anno domini 1553 Non procul à Norimberga in pago quodam qui a tono nomen habet (lingua enim patria vocant zuodem Thon ) in agro villici Hofeleri inventum est caput brassicae, cui decem ac sex ex uno caule alia capita ab ipsa natura distincta suis foliis accreverunt, quae pro naturae miraculo ad ejus loci magistratum delata, ac aliquot millibus ostensa sunt. Quinto Junii Erfordiae sanguine pluit. Coburgi intra quintam ac sextam post meridiem diversi generis species hominum in coelo sereno, ac deinde dimicantium acies, cum expansis alis aquila, conspectae sunt. (page) 628 Anno domini 1553 Luneburgi infans natus est distorto ore, unde lingua fissa, seu duplex exerta est. Simile monstrum ibidem natum est, anno 1550. Herbeslebii in Thuringiae pago vigesimo Martii gemellae natae sunt ventre concreto ac fascia carnea in unum quasi colligatae, medio corpore se mutuis amplexibus retinentes. Baptisatae sunt, ac post horas duas Deo reddiderunt spiritum. Mense Julio gemini in coelo serpentes conspecti sunt se mutuo rodentes, caudis implicatis, in quorum medio crux ignea refulsit. Cum Madeburgum gravi obsidione premeretur, post festum Paschae sol visus est paulo post exortum lucidus, et ingenti circulo lacteo circumdatus, hunc circulum penetravere quatuor semirides exquisitissimis coloribus (ut natura illarum fert) distinctae. Hae postquam apparuissent per semihoram evanuerunt. Sol autem naturali lumine recuperato, consuetum suum cursum peregit. Die sabbathi praecedente Palmarum festum, mane inter septimam et octavam ibidem tres soles nemine non aspiciente comparuere. Quorum medius lucido plane colore extitit, uterque autem collateralis rubeo ac sanguinolento. His vero occidentibus, cum jam noctesceret, tres lunae conspectae sunt. Id longe (page) 629 majorem hominibus horrorem incussit, quod ea quae noctu accidunt, natura horribiliora videri soleant. Colores harum describi non possunt, quod varii atque incerti essent, eousque quo per aliquot horas constitissent, exinde exteriores momento in sanguinem commutatae, priusque in oblongos radios dissolutae, disparuere. Ea vero quae in medio illarum steterat, perduravit, naturalem suum splendorem retinens. Haec quia certis etiam ac physicis de causis eveniunt, Astronomi discutere noverunt. Nos neque prodigium fuisse dicimus neque negamus etiam, sed cuique hac in re judicium esto. Anno domini 1553 Eo tempore vero quo dux Anhaldinus Georgius Episcopus Mersburgensis, magni nominis vir, in Domino obdormivit, Wittenbergae in coelo, noctu punicea crux conspecta. Mense autem Septembri Wittenbergae in ipsa arce viri flammantis species inambulare visa. (page) 630 Anno domini 1553 In villa quadam Thyringica, ad Unstrum, à muliere bufo natus est caudatus. Octobris vigesimo septimo in arce Wittenbergensi, noctu ad tres integras horas trium virorum pallis indutorum in principem aulis inambulantium atque peribolis interdum incumbentium spectra visa sunt. Mense decembri Sol mane nitidus ortus est utrinque astantibus arcubus bene coloratis. Clamores bellici atque tumultuantium ejulationes in campis Saxonicis aliquot diebus ac noctibus, antequam congrederentur (page) 631 armis ibi principes, ac ederetur strages cruentissima, auditae sunt, ut Jobus Fincelius de miraculis sui temporis testatur. Anno domini 1553 Decimotertio Calendas Sextilis in Misniae pago quodam Ziehest, non procul à Pirnaw, natus est infans duobus capitibus, membris omnibus absolutis. Mense Julio ante pugnam Saxonicam, Wittenbergae lux in arcis triclinio multoties sine autore apparuit. Lipsiae octavo Julii sanguine pluit. Pridie ante pugnam, ventorum procellis Mauritii Saxoniae ducis duo tentoria, alterum quo utebatur prandens, alterum in quo eoquebatur, aliis omnibus illaesis, ad terram prostrata sunt, autore Fincelio. Mauritius Saxoniae princeps, et imperii Romani elector, cum jam vicinorum patrocinio, Albertum Marchionen Brandenburgium, Germaniam diversis in locis igne ferroque saevientem, persequitur, cum eodem in dioecoesi Hildeshemensi fortiter congressus, fuso fugatoque ejus exercitu, captisque hostium signis 68 demum in ipsa clade, bellici tormenti ictu, quem in latere dextro acceperat, tertia post eam die, fortiter occubuit. In eadem pugna, Carolus, et Philippus, duces Brunsuicenses Henrici filii, et Fridericus dux Lunebergensis, interierunt. Portenta tantae calamitatis fuere multa. Canum rabies, qua ad mortem usque certarunt, fremitus in aere, sanguineae in herbis et arboribus guttae, hominum et (page) 632 equorum in illo campo, in quo conflictus fuit, nocte intempesta auditi clamores, ejulatus item nocturni in oppidis. In arce Perlini de statua Mauricii, nulla vi adhibita delapsum est caput. Ipse quoque viro cuidam optimo in flagrante domo per quietem visus fuit. Haec scribit Georgius Fabricius Chemnicensis in Misniacis. Anno domini 1553 Ante Mauricii necem in Thymigrae quodam vico, viri proceri imago inter nubes apparuit, ab eo paulatim cepit manare sanguis, deinde scintillae ab ejus corpore emicuerunt. Ad extremum in minutas partes diffluxit. Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. Tractus ad Albim decimosexto Calendas Septembris inter septimam et octavam vesperi terraemotum gravissimum sentit, quo cacumina aedificiorum ita strepebant, quasi de super omnia corruerent. (page) 633 Casparus Peucerus se vidisse scribit anno 1553 vitulum felium aspectu tetro et horrido, amplo sub collo promissoque aqualiculo ceu προλοβω, eoque albo et molli, canino et nigro pilo, testibus inusitatae magnitudinis, figura testium verris , duplici ordine distinctis. Anno domini 1554 In die trium Regum Stetini monstrum, in suburbio natum est tali forma. Capitis loco massa informis erat, mobilis, ut exta ovilla. Loco unius auriculae brachium stabat, loco faciei cincinus similis pilis felinis, et lupi piscis ova, per quae inferius lucebant ocelli vitrei et renidentes, os contractissimo erat foramine, sine labiis, nasus quoque minutissimus erat, absque collo. Alterum brachium è latere prominebat. Sed neque pectoris neque dorsi effigies aderat, praeterquam quod lineola notabatür rachi, nullius erat sexus, nec androgynus. Caetera monstrum, brachia et longi pedes continuo offerigebant, sine juncturis, cubitis et poplitibus. Manus et imi pedes erant molles, et penduli tanquam bis fracti, similes unguibus curvis, et aduncis. Lutrae, mortuus editus est infans quanquam viveret in alvo materna antequam ederetur in hanc lucem. Hoc monstrum describit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. In Januario in oppido Butzau duo parelia visa sunt. Sic Misenae parelia conspecta octavo idus Januarii quae obscura nube statim contecta sunt. Georgius Fabritius in Misniacis. (page) 634 Anno domini 1554 Prima Februarii die Cathalani Galliae urbis, post lustrationen exercitus, quam rex Galliarum eo loci fieri mandaverat, mirum circa lunam ostentum visum est. Nam ignis incendium vehemens ab orientis parte subortum, ad occasumque vergens, lunae se in modum maximae facis objecit, saeviit incendium hoc ignis magno cum fragore, scintillas in aerem crebro projiciens flammiseras, non aliter ac faber dum candens ferrum mulcere intendit. Decimo nono Februarii Nebrae duae crucis imagines coloris punicei in coelo visae sunt. Eodem vero die in oppido Thuringiae Griessense, in medio sole, qui tum clarissime fulgebat , crux punicea (page) 635 quae sua magnitudine totum solis corpus obtexit. Ab utroque autem latere trabs ingens cum variis circulis coelestibus. Jobus Fincelius de miraculis. Nono Aprilis Sulzfeldii quod distat 3 milliaribus à Schwinfurto oppido imperiali, nocte duae paraselinae conspectae sunt, et multo post vicus pernicioso incendio periit. In Bavaria ac finitimis régionibus mense Martio, diversi generis soles cum quibusdam circulis coelestibus visi sunt. Primum quidem Ingolstadii Martii sexto, intra octavam ac nonam ante meridianam duo soles cum iride conspecti. Quemadmodum et Norinbergae vigesimo tertio Martii die ( qua salutiferae passionis Jesu Christi memoria celebrata est) circa primam post meridiem. Quo tamen tempore adhuc arcus alius occasum versus ac soles crystallinis circulis inclusi ad tres horas apparuere, cum trabe in justam longitudinem extensa. Alia deinde forma Ratisponae haec omnia Octobris 8 visa sunt: Quorum principium (page) 636 fuit hora post meridiem prima, operatio inter secundam ac tertiam, finis hora quarta. Soles vero emisere radios praelongiores ab una parte, instar Cometae, medius quidem versus Septentrionem, collaterales vero ad orientem et occidentem. Anno domini 1554 In Martio hora pomeridiana quinta, in diversis Germaniae civitatibus, crucis diversae species ad similitudinem crucis Burgundiacae, albi coloris sed tamen inter se aliqua ratione connexae in coelo apparuerunt. Vigesimotertio sub crepusculum vespertinum gemina parelia prope solem conspecta circulo coelesti undique cincta. Schaluni nobilis ac militaribus rebus praeclari Galliae oppidi, sexto idus Martii intra septimam et octavam horam pomeridianam, circa lunam ignis ardens, cui lanceae cuspis inesse videbatur, ab oriente in occidentem vergens, flammasque hinc inde ejiciens, cum incenso fragore visus est. Vicesimo sexto Maii mensis die ut Marcus Frytschius in suis Meteoris scribit, pluit sanguine, haud procul ab oppido Germaniae Dunckelspuhel. Undecimo Junii mensis die, ut idem scribit, in pago Blech quinque milliaribus à Norinberga, virga sanguinea in sole conspecta est, cum stellis sive globulis lazureis, quos multa equitum turma vexillis lazureis inter se utrinque ad duas ferme horas in aere hostiliter concurrens, subsequuta est, fuit ea rerum facies in coelo tum (page) 637 temporis, multi existimarunt suboriturum summi examinis diem. Anno domini 1554 Sic Ienae 13 Junii hora quinta pomeridiana sol sanguineo plane colore visus, ad quem concurrentes magno numero globi ignei ab Austro et Aquilone ad Boream, ejus splendorem obnubilaverunt. Postea vero trabes duae transversae in sole conspectae rubei plane coloris. De quibus copiosius leges apud Jobum Fincelium. Vigesima tertia Julii Mediolani accidit res mira, cui et Cardanus ipse interfuit. Jacobus Philiphus Cernuscus, cloacam subterra effodi, et concamerari jubet, fornicibus extructam, ubi perfecta est, ut fornix consolidaretur, concludi jubet, post viginti dies aperit, jubet ut lignei arcus extrahantur, descendit conductor scala immissa, ubi ad medium scalae pervenit, concidit mortuus. Dominus cum videret illum non reverti, et ipse descendit, et ubi eo pervenit, statim concidit. Astantes tertium immittunt, qui cum in medio scalae esset, dixit: Bono animo estote, etiam reliquos educam, sed ubi sub fornice caput eduxit, statim mortuus concidit, concidit et quartus. Quintus, qui vocatur Matus, sonat illorum lingua stolidum, vir admodum robustus descendit, sed caput non condidit, uncoque extraxit unum è mortuis, inde factus audacior rediit, descenditque eodum, ut caput conderet, statim corruit. Hunc statim extractum adhuc spirare deprehendentes, paulatim auxiliis adhibitis, revocaverunt ad vitam sensumque, mutus tamen ad sequentem ortum solis mansit. Illud magis mirum, quod cloaca ad aquam usque scaturientem descendit. Est autem (page) 638 in corte Soli torrido exposita domus è regione cauponae Ptocodochii. Detexerunt mandato magistratuum, tuto ex ore antri aqua inspicitur. Canem fune immiserunt, semimortuus extractus est. Quoniam causa nulla certa apparet, sunt qui Basiliscum inesse putent. Jam duobus mensibus elapsis, cum sepelientes anum Lachiarellae, villa est prope urbem Mediolanum X.M.P. invenerunt duas arcas pannis linteisque plenas, annis jam prope 30 bellorum metu absconditas. Quas cum apertas curiosius, ut moris est, requirerent, nihil in corruptum invenere. Caeterum quotquot interfuere, aut quae recondita arcis essent, seu tunc, seu etiam post tractavere, intra triduum mortui. Haec Cardamus ipse describit de rerum varietate, libro 1 capite 9. Anno domini 1554 Vigesimoquarto Julii die, comparuerunt in aere circa horam noctis decimam in Palatinu Rheni superiore, ad Bohemicam sylvam, viri duo cataphracti, quorum alter altero erat quantitate corporis major, ad umbilicum stella insignitus fulgida, mucrone aut igneo conspicuus, inter quos statura minimus inito gravi praelio concidit, ita ut ne à terra quidem minimum se sublevare posset, ac victori sede allata, (page) 639 recumbendi potestas facta est, qui sedens aliquandiu, non desiit victrici manu sua atque gladio, victo humi ad pedes suos decumbenti creberrime vindictam graviorem minitari, donec uterque tam is qui vicerat, quam etiam ille qui succubuerat è medio aere, sublati evanescerent. Marcus Frytschius in Meteologicis. Anno domini 1554 Quinto Augusti hora pomeridiana nona, prope Stolpen, in australi coeli plaga, militantium atque ter infestis armis magno clamore concurrentium acies in coelo conspectae, quae semper dum pugnandi finem facerent, ingens flammarum copia erumpens, militantium species videntibus è conspectu sustulit. De hoc prodigio si placet, latius leges apud Jobum Fincelium. Vicesimoseptimo Augusti Tiguri Helvetiorum Walesius quidam rota fractus est, eo quod latrocinio, prope Wilam oppidun Turgaviae, quendam interceperat. Hunc corvi vel coturnices ita impetierunt, ut deposito onere vi repellere coactus sit. Haec publicè pro more, cum trahendus esset jam ad supplicium, praelecta sunt. Tempore pomeridiano, dimidio à Misena milliario occasum versus, mense Octobri multi greges vespertilionum per agros erant duobus diebus, cum id animal minime gregarium sit, et non nisi crepusculo volare soleat. (page) 640 Catus Basileae mihi domesticus, cum quatuor uno partu catulos edidisset, postquam post octiduum in profluentem projiciendos mandassem, invenit ancilla unum ex his pedibus horrendis, ac quasi in spiram variis reflexibus conversis. Post biennium autem tres catalos uno partu edidit circa ventrem, non umbilici vinculo conjunctos, sed revera in matris ventre unitos, quos tamen partus dolore enecatos invenimus. Foecundissimum fuit animal, saepe numero uno anno ter gravidum nunc quinque, aliquando sex parturiens simul, sed postquam aetatis annum octavum attigisset, plerunque monstra protulit, ac interdum etiam contra naturam matrum, editos catulos, ad currendum jam aptos, nobis videntibus devoravit. Ob quam potissimum crudelitatem demum in Rheno à familia submersa est. Horum imagines ad vivum expressas reliquis etiam monstris hoc loco adjicere placuit. Fuere haec forte privatorum domesticorumque malorum dira portenta, eodem enim anno, cum Apophthegmatum meorum editionem jam ad praelum pararem, egressus musaeum, 21 die Decembris dira me paralysis corripuit. Quo sensim in terram dimissus, uno momento non tantum vocem, sed dextram corporis partem, totumque ejus sensum et motum à capite usque ad calcem ( solo visu ac auditu exceptis) adeo amisi, ut, nec verbum unum proferre ad 12 dies, nec pedibus insistere, nec digitum unum ad tres integros menses (page) 641 lecto infixus, movere potuerim. Videbantur membra non in ligna sed in lapides durissimos conversa esse, dum sanguis laesae partis ex humorum frigiditate et nervorum meatuumque obstructione adeo gelidus, ac induratus, ut nec fricationibus, nec fomentis, nec aliis mediis quibuscunque, calefieri vix tandem potuerint. Amisi tunc (dictu mirum) humoribus à capite per cerebrum defluentibus, adeo omnem memoriam, ut orationis Dominicae verba, literarumque omnium notae penitus exciderint (id quod olim Messalae Corvino ex morbi etiam improbitate contigit, quemadmodum etiam Francisco Barbaro ac Georgio Trapezuntio, qui inter Latinos Graece loquentes, senio jam confecti in profundam Graecae linguae oblivionem incidere, ut gravissimi authores testantur.) Meae autem calamitatis testes sunt, amicissimi mei, qui me animo quidem ac ratione salvum, sed tantum nutu loquentem non intelligentes, literis alphabetico ordine in tabula creta depictis, admonebant, ut dicturus sinistrae manus indicio, literas suo ordine ostenderem, ut sic ex literis syllabas, ex syllabis voces integras facientes, inde animi mei cogitata, utcunque tantum elicerent: sed Chyronium vulnus ac immedicabile malum videbatur. Quo factum est ut non ipse modo, sed omnes morbi atrocissimi spectatores, de vita mea desperarent. Verum Deus misericors cujus virtus in infirmitate nostra perficitur, assiduas meas ac suae ecclesiae pro me preces exaudiens, D. Wilhelmi Gratoroli Bergomatis, insignis medici opera, majori ex parte restituit. Si quid igitur ex ea vitae parte quae adhuc residua mihi est, musis aut obelo dignum à me acceperis, Deo potissimum optimo maximo ac inde Gratorolo medico asscriba s velim. Haec humanissime lector ideo hoc loco, literarum monumentis edere placuit, copiosius fortasse quam par erat: Quo divina per me benignitas etiam apud posteros magnifiat, Dei nomen sanctum glorificetur, ac ego etiam (si quid in lucubrationibus meis, non usque adeo elaboratum, aut reprehensione etiam dignum inventum fuerit) infirmitatis ac imbecillitatis meae ratione habita, ab aequo lectore facilius veniam errati impetrem. Anno domini 1554 Fribergi Misniae in medio die visa est imago Domini nostri Jesu Christi fedentis super iridem insigniter suis coloribus (page) 642 nativis depictam, ut Fincelius in suis post renatum Evangelium miraculis memoriae prodidit. Anno domini 1554 In villa Pomeraniae Rekovu vicina Rugio ad ostium Viadri, equi pullus natus est capite horrendo, in cujus loco oculorum maculae erant subrussae, aures pendulae, quales sunt canum sagacium, infimis auriculis cuti accretis. Os quoque erat monstrosum, labris inflexis, quemadmodum duae tudiculae compositae, ut lactari non posset. Collum erat tortum, et sinuosum distinctis coloribus tanquam catenis variarum. Juba erat impexa, plena plegmatibus. Quando hinniebat, putabatur hinnire ingens caballus, ac si qui forte ex nobilibus accederent, toto corpore movebatur, terramque pulsabat, tanquam in rabiem versus, et quasi impetum in ipsos facturus. Erectus stabat, hinnitu terribilis. Cives et colonos ferre poterat, quibus accessum liberum permittebat. Cutis erat asperior, et vestis villosa. Loco caudae alta crista erigebatur, etiam mortuo pullo. Pes imus anterior, unus erat humanus, alter nullus erat, sed tantum tibia manca. Pedes posteriores erant equini. Triduum vivebat, deinde extinctus in trivio sepeliebatur. Haec scribit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. Hieronymus Cardanus vir magnae eruditionis memoriae tradidit Genuae caput balenae extractum à mari, in litore diu jacuisse, quod adeo praegrande fuit, ut à faucium imo ad os decem et (page) 643 novem passus numerarentur. Hoc autem monstro, Cardani judicio, nil significabatur, quam Cyrna amissa, caput amisso corpore remansurum. Nam Genua capitis et dominii ratione, et parvitatis vicem subit, Cyrna corporis. Id ostentum cum post annum contigerit, si interpretati tempestive fuissent, adversus Turcicam classem arces munire poterant: unde neque insula ipsis, neque tantum pecuniarum periisset. Nunc hoc facto, tota Europa in metu constituta est, atque etiam in periculo. Ut igitur omnia superstitionis partes sunt, ita ostenta cum naturali prudentia conjuncta, ad conservandam Rem publicam utilissima cura observantur. Neque enim tantae belluae caput abscindi vel à majori bellua potuit, nec tormento bellico, nec ullo alio casu. Sed si modo ea casu aliquo aut impulsu occisa simul, et contorto collo computrescente corpore relictum caput, quo nam pacto caput ipsum non prius computrivite aut quomodo collum abrumpi potuit, quod in cetaceo genere majus non parum est capite, adeo ut pisces collo carere dicantur. Demum in tam vastis litoribus quaenam singularis vis caput Genuam adegit? nisi conscia quaedam fati mens, opportune pro casibus singula signa distribuens. Haec scribit Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 74. Anno domini 1554 Prodigium prope oppidum Zopeda visum est, quod descripsit Fincelius. Sol autem cruentus ortus est, super quem stabat splendidum aedificium, quod incendio deflagrabat. Ad utrunque latus solis celsa columna erigebatur, quales pingi solent columnae Herculis (quae à duobus montibus sitis in extremo litore Hispaniae et Africae nomen habent ) quas Hercules in eo loco tanquam signum victoriae adversus latrones collocari jussit. Pictae autem erant columnae tanquam iris distinctis coloribus, non tamen (page) 644 arcuabantur, sed erectae stabant, quarum bases ad terrae superficiem videbantur pertingere lateque sese explicare. Altero die sol mane rursus ascendit mutato colore, aliquantulum pallidus. Aedificium, ut antea stabat lucidum et splendens. Columnae quoque sese iterum ostenderunt medium complectentes solem, sed non ita conspicue, ut priore die, et visae sunt pendere in aere, nec amplius terram attingere. Anno domini 1554 In Orphanotrophio, ut Cardanus memoriae tradidit, Romae omnes puellae (erant autem circiter 70) nocte una factae sunt daemoniacae, nec ulla usque nunc, cum jam exacti sint duo anni, curari potuit. Causa igitur ex halitu loci provenire potest, aut ex aqua, aqua enim pilos et humores mutat: potest et esse dolus. Sicidem Cardanus se nosse virum testatur, qui puer per sex et amplius annos, daemonem se videre simulavit, tum ut liberius viveret, tum ut homines in sui admirationem traheret, atque etiam sic effreni voluptati operam daret. Multa contingunt in hominibus, sed si quis obfirmato animo secum reputet, talia omnia esse vana et dolis plena, facile subo levit fucus. At daemone corripi, aut insanire, quis vanum non esse dubitat? utinam esset. Si ergo hoc absque fuco contigit, futurorum temporum et Antistitum improbitatem declarat. Nam sicut innoxia aetas in pessimum exemplum transiit, ita qui praeesse debent religioni, in improbum sensum tradentur. Unde non solum execrandi explodentur, et irridebuntur, sed etiam damnabuntur. Haec Cardanus de rerum varietate libro 14 capite 76. In agro Bernensi apud Helvetios, Joannis Gislingeri concionatoris in Bernensium ditione, mihi à multis annis optime noti, uxor, cum anno nondum elapso gemellos edidisset, iterum secundo partu quinque simul peperit, filios videlicet tres ac duas foemellas. Quod si cui impossibile videatur esse, legat Francisci Pici Mirandulani in hymnum suum secundum commentaria doctissima, ac inveniet ex (page) 645 Germana quadam Dorothea nomine, in Italia gemino partu viginti filios, ab alia vero quatuor partubus triginta filios olim editos esse. Cujus rei supra suo loco mentionem fecimus Anno domini 1554 Stetini accidit ut infans in lucem editus noctu baptizaretur, qui diro modo, corporis gyratione, vociferationibus et gestibus variis adversatus est pastori baptizaturo, ut terrorem omnibus astantibus incuteret. Tandem pastor factis ad Deum ardentibus votis infantem baptizavit. Habuit ille in vertice massam carnis, imaginem praebens testudinis russae, in cervice caudam carnosam habuit instar muris, sed albescentem qualis erat cutis sine pilis, capite erat Thersitico, oculis extantibus, de quo scribit etiam Jobus Fincelius in miraculis post renatum Evangelium. In Misnia infans natus est absque capite, oculorum effigie in pectore expressa, de quo idem Fincelius. Basileae apud nos in Cinerum suburbio, apud fabrum ex gallina pullum ternis pedibus ac mirae in currendo velocitatis, vidimus. (page) 646 Anno domini 1555 Decimo Februarii Vinariae duo parelia visa sunt. Februarii 15 in pago Pfeffelbach ad Vinariam, ut Fincelius narrat, tale monstrum natum est. A conjuge pastoris pecudum, puellus fuit sine facie humana, loco ejus carnem habuit glabram, nisi quod duos oculos grossos et dissimiles extantes habuit, non collocatos in cavitatibus, tetro aspectu, in loco frontis cuspis carnea prominens, erecta stetit, mentum habuit pendulum, exiguum foramen loco oris, quo omnes videntes conterriti sunt, nec fuit baptizatus sed statim sepultus. Halberstadii 18 Februarii accidit, ut agnus natus esset, prorsus rotundo capite, tribus oculis, trigemino ore, gemino naso, auribus in tergo pendulis instar caninarum, sed quod maximi prodigii loco habendum est, in tertio ore magnum oculum habuit, majorem aliis, ibique linguam prolixam exeruit. vixit unum diem continuo clamore. Jobus Fincelius. (page) 647 Decimotertio Martii in Turingia, in coelo visus est gladius. Papilionum frequens multitudo circa Fribergum Misniae fuit mense Junio, qui plantas, arborum folia, et vestes lineas sanguineis maculis infecerunt. Quidam etiam sanguinem pluisse asseverant. Ut scribit Georgius Fabricius de Fribergo oppido. In Germania à circulatore quodam lucri gratia, capra circumducta est tria habens cornua, quorum duo suo quidem loco erant, tertium vero ex latere aut ventre potius eminebat. Dum comitia Imperialia Augustae Vindelicorum, à Serenissima (page) 648 Romanorum Regia Majestate Ferdinando celebrantur, septem milliaribus ab Augusta urbe nascitur vitulus Maii vigesimo primo die, in pago quodam Leder nomine, habens duas facies, oculos quatuor, duos quidem in fronte anteriori, in lateribus vero alteros, per omnia alioquin in membris quidem singulis vero vitulo persimilis, qui insuper quam primum in lucem aeditus est, animam actutum exhalavit. Haec scribit Marcus Frytschius in Mereologicis. Anno domini 1555 Sexto Junii Vinariae in fossa arcem cingente, sanguinis scaturigo ad tres integros dies conspecta est. Erfordiae fons in cruorem versus. Praeterea fonticulus quidam inter Vinariam ac Erdfordiam situs, qui anno 1524 ante bellum Rusticorum in sanguinem quoque diro portento conuersus fuerat, duodecimo ac decimo tertio Junii denuo cruentus apparuit, ut autor est Fincelius. Duodecimo Julii Nebrae in Thuringia hoc stupendum factum accidit, quod Fincelius nobis describit. Conjunx sutoris habitantis ibidem, triduum ingenti dolore sustinuit labores partus, ut obstetrices tres adhibere necesse fuerit, tandem foetum mortuum enixa est. In ipso autem enisu atque contentione, cum foetus dimidio corpore exiisset alvo materna, ingens fragor seu sonitus terribilis, qualis est bombardae, auditus est in alvo parturientis, (page) 649 et flammae ignis maximi cum infante eruperunt, eique in natibus pullas amplas inusit. Obstetrici Catharinae Hegenwaldis genas adussit, flammaeque in toto vaporario dissipatae fuerunt, sulphureo odore, implentes totam domum. Anno domini 1555 Vigesima septima die Decembri qui divo Stephano sacratus est, in pago Freywerck, non procul ab Adorssio Voitlandiae oppido, biceps infans, quatuor manibus, ac pedibus totidem, absque secreto sexum prodente ( cujus tamen loco umbilicum habebat ) à fabri cujusdam ferrarii uxore, natus est. Mense Decembri in Pomeraniae villa Rossow, quae unum tantum miliare à Pasewalck sita est, ex foemina monstrum natum est horrendum. Corpus autem erat vitulinum, caput glabrum ac rotundum instar globi, ad simiae similitudinem, mentum hirsutum, prominens lingua. Pedes autem anteriores erant sine ungulis, solis globulis rotundis, posteriores vero bovinae, cauda vero erat absque nodis, ossea ac plane per omnia immobilis. Vigesimo nono Decembris, intra horam decimam ac undecimam noctis, ex magna coeli irati inclementia orta tempestas, tonitruis atque crebrioribus fulminibus adeo saeviit, ut in Voitlandia, ac permultis aliis civitatibus, ecclesias, ac domorum alibi diversa aedificia penitus absumpserit. Eodem praeterea die aliquot pagi ac arces in Misnia fulmine tacti atque incensi (page) 650 sunt. In Bohemia ab oppido Braga per Silesiam fere totam ad miliaria circiter octodecim grando maximam cladem intulit. Anno domini 1555 In Marchia non procul à Rhegio monte monstrosus equus natus est, undique lacerata cute caligis dependentibus, et thorace scissis indutus. Hunc describit Jobus Fincelius de miraculis post renatum Evangelium. Genuae apud Allobroges monstrum, quale hic subjectum vides, ex Galla quadam muliere, Genevae tunc habitante, natum est: quod materiae redundantis indicium fuit. Id monstrum binas habuit (page) 651 facies, hoc est, bifrons erat, qualem lanum pinxit antiquitas. Quod utrinque pendet inflatum, intestina sunt ex dorso prodeuntia. Quod autem ex ventris inferiore parte pendet id jecur est, ex foeminae vulva prolapsum. Monstrum hoc utrumque habet sexum, ad dexteram mas est, ad laevam foemina. Crura quae jacere separatim vides, sic discerpta evulsaque ex ipsa matre dum eniteretur, fuerunt. Ad vivum expressit Gaspar Maserius pictor, qui cum ibidem cum multis aliis aderat. Anno domini 1556 Undecimo Januarii Augustae Vindelicorum versus montana, coelum sese aperuit, ac quasi findi visum est, unde multi extremum judicii diem jam prae foribus esse putantes, se divinae clementiae commiserunt. Eodem vero die circa horam noctis nonam, Mickhusiae in Bavaria, tam dira coeli tempestas ex aeris inclementia orta est, ut luminum jam hinc inde in domibus accensorum, splendorem extinxerit, ac unicus coeli splendor igneus, laborantibus ad tres fere horas lucem praebuerit. Augustae paulo post crudelia latrocinia in urbe secuta sunt. Machaero paei enim uxor, spe amplissimae praedae in suis aedibus, mercatoren quendam bombarda prostravit. Mox ancilla ferro sibi ipsi mortem conscivit. Praecedenti vero die iterum Augustae nuncius publicus praefectuum quendam ante urbis portas tormento bellico interfecit. Decimotertio mensis die alius gladio transfixit lanium, quo die etiam Holtzachium ac Wisinga incensa sunt. Die decimo quinto, S. Catharinae Sylvae custos bombardae ictu tactus interiit. Decimo septimo, aurifabri servus, in flumen se praecipitans, sibi ipsi manus intulit, ac ea ipsa nocte multi in urbe ad mortem usque vulnerati sunt. (page) 652 Anno domini 1556 In Algoia Sueviae regione non procul à Lowingen, sabbato post festum nativitatis Christi, ex magna coeli inclementia crebra fulgura visa, audita tonitrua, et in pago quodam domus fulmine tacta atque penitus consumpta est. Coelum scissum hora noctis nona, magnam ignis partem adeo evomuit, ut multi mortalium metu ac horrore ad aliquot horas, de vita periclitantes, linguae ac vocis usum amiserint. Eodem etiam die in Bohemia, atque Silesia, dira coeli tempestate, magna hominum pecorumque pars extincta est, aedificia aediun atque templorum multorum ad terram (page) 653 decussa atque prostrata sunt. Incensae in aliis regionibus Germaniae urbes, ac magna ex parte coelesti incendio absumptae. Sanguine pluit, ac camelorum imagines hominem armatum absumentes in coelo conspectae sunt. Non procul à Lipsia, biceps infans, quatuor manibus, totidemque pedibus, uno autem corpore tantum, natum est. Anno domini 1556 Pridie nonas Januarii in Germaniae pago quodam episcopatus Dilingensis, quem patria lingua Oberhawsen vocant, vitulus ex vacca, duobus tantum posterioribus pedibus natus est, tantae tamen velocitatis, ut corpore erecto currens, vitulos omnes facile superaret. In comitatu Boetz prope ejusdem nominis castrum, decimo nono Calendas Februarii ab hora quarta post meridiem ad septimam, dira fuit tempestas, crebra tonitrua ac fulmina, demum de coelo magno fragore in terram immensae magnitudinis ignis decidit, atque multa hinc inde combussit. Visi sunt etiam in nubibus coeli peditum equitumque utrinque dimicantium exercitus. Apparuit sub initio Martii anno 1556 Cometes stella, aequalis ferme lunae dimidio, cum crinibus non usque adeo longis, nec constantibus, sed velut in incendiis rutilantibus, ut in taedis dum ventus flat. Fusca erat, rubens ac turbida. Quinta die Martii erat juxta medium Librae, cum illam primum vidimus. Nona vero in ipso mundi polo, antea sexaginta partibus ab aequinoctii circulo declinabat. Mota igitur est toto quatriduo septuaginta quinque (page) 654 partibus ab Oriente in Occidentem, et triginta à Meridie in Septentrionem. Tum vero assidue pluit, et cum desiit pluvia, non apparebat. In Germania apparuit usque ad medium Aprilis. A fine Martii subsequuta est perpetua serenitas, usque ad vigesimam septimam Aprilis, et tantus calor, ut Junio mensi similis esset temporis constitutio. Significat autem Astrologorum judicio, dissidia circa leges, propter colorem, crines, et motum: et etiam morbos pestiferos, praesertim in Germania et Pannonia, Asiaque ac Graecia, apudque Boreales nationes. Hujus autem Cometae motum, cum circulorum ac stellarum fixarum obseruatione, ut, Viennae Austriae à Paulo Fabritio Laubensi ad duodecim dies visus atque descriptus est, in Astrologiae candidatorum gratiam adjicere placuit. Anno domini 1556 Tertio Martii in oppido Bergerdorff monstrum natum est, aliqua ratione vitulum referens. Sextipes erat, gemino capite, uno podice. Disjuncta autem erant capita in longitudine, quorum unum Orientem, aliud vero Occidentem spectare videbatur. Tres pedes huic, tres alteri inhaerebant. (page) 655 Anno domini 1556 Mense Aprili Rossana Astopiae civitas gravissimo terraemotu, magnaque inhabitantium clade concussa est, cujus quoque impetu multa in proximis regionibus ad triginta usque miliaria corruerunt aedificia. Decima vero hujus mensis die horrendus terraemotus Constantinopoli, ubi tres dies continuos durasse fertur, multas turres dejecit, templum S.Sophiae, portamque Hadrianopolitanam infestavit maxime. Tertia die vero post, qui fuit decimustertius ejusdem mensis, stella immensae magnitudinis prope lunam, quam fere attingere videbatur, conspecta est. Hunc terraemotum cum reliquis descripsit Valentinus Neuberius Norinbergensis. In Helvetiae diversis locis, in agro autem ac urbe Basiliensi duodecimo Maii, ac sequenti die in ditione Bernensium, non procul à Duno oppido, ros de coelo cecidit, qui sua dulcedine mel superabat, quod et saepe antea, potissimum tamen in Gallia anno Domini 1198 factum. Secuta animalium pestis quae plerunque illa comitatur. Decimoquarto Maii, prope Schaphusiam in vico Herblingen sanguine pluit, negabant id quidam factum esse, sed ab inquisitoribus res vera inventa est. Secundo Junii ingens locustarum agmen Germaniae inferioris aliquot partes vastavit. Fincelius. Basileae Rauracorum puellus natus est crudeli aspectu, corpore quidem satis bene compacto, sed capite hirsuto, canem, aut catum magis, vel simiam, quam hominem referente. vixit autem circiter horam dimidiam. Vicesimo quarto Julii deforme nonstrum vacca enixa est in pago Cleisdorff, distante tria miliaria à Pabenberga, quod (page) 656 Fincelius quoque descripsit, pedes habuit quatuor vitulinos, caput humanum virile, atra barba, geminis auribus humanis, et modicis capillis, pectus item humanum et mammosum. Natum est monstrum in praedio viduae nobilis. Sic Volateranus scribit, olim ex cane et muliere natum infantem, forma humana superiore parte, inferiore vero canina, atque expiationis causa ad pontificem delatum. Cujus rei Cardanus meminit libro decimoquarto, de rerum varietate, capite 64. Anno domini 1556 Aldenburgi Misniae oppidi nono Augusti, magna orta tempestas oppidanos in maximum vitae periculum conjecit. Quo die et infans natus ibidemque baptizatus, ut Fincelius annotavit, qui aliquoties antequam in lucem prodiret, in alvo materna claros omnium stupore ejulatus edidit. Die secunda Septembris hora ante meridiem quinta, apud Locarnenses ventus turbinis sive procella, ex australi parte veniens, parietem arcis quae est ad alteram Locarni partem, ita dejecit, ut ejus ruina vicinarum aedium pars sit dejecta. Eodem die sub horam à meridie secundam, nubibus atris ita obductum est coelum, ut dies erepta prorsus videretur. At paulo post tonitrua ac fulmina horrifica, tanti imbres consequuti sunt, ut nullus qui vixerit, se vidisse unquam meminerit, utpote, à quorum injuria nihil in (page) 657 aedibus relictum fuerit intactum. Duravit autem ab hora secunda usque ad sextam. Interea torrentes ac rivuli ex vicino monte decurrentes, magnorum fluminorum speciem referebant, quorum fragor adjectus imbrium ac procellarum horrifico strepitu omnium mentes adeo dejecerat, ut existimarent universa mox interitura. Quantum autem periculosa illa inundatio Locarnensibus simul ac vicinis damni intulerit, cum referre longum sit, ad historiam ab ipsis Locarnensibus, non minus docte quam copiose descriptam, lectorem remitto. (page) 658 Anno domini 1556 Quinto Septembris in Marchiae oppidulo Custerino, hora nona vespertina innumerae flammae undique coelo emicuerunt. In medio vero coelo trabes duae ignitae visae, ad extremum autem incerto authore vox de super audita est, VEH, VEH, ECCLESIAE. Jobus Fincelius de miraculis sui temporis. In Helvetia die Lunae post D. Galli festum, non procul ab oppido Winterthur in Theso fluvio, ferebant tres silices inventos, in quorum primo, crux Helvetica, gladius atque virga, in reliquis autem duobus crux atque insignia Burgundiaca depicta ac quasi a natura insculpta videbantur. In Hungariae civitate Babatscha 6 Octobris die ante solis exortum, visa est in aere duorum puerorum nudorum quidem, sed clypeis militaribus ac gladiis armatorum monomachia, in qua is qui scutum duplici aquila ornatum habebat, armatura Turcica munitum, adeo prostrare visus, ut corpus multis ictibus vulneratum è nubibus in terram cadere visum sit. Eodem etiam tempore ac loco, visus est arcus coelestis, naturalibus suis coloribus depictus, ac duo ex utraque ejus parte soles. Horum imaginem damus, ut à Wolffgango Straucho Norinbergensi cum descriptione urbis data est. Verum his non multum dissimilia sunt quae Fincelius in Hispaniis visa (page) 659 esse scripsit, anno Christi 1536 de quibus supra, in ejusdem anni prodigiis, diximus. Anno domini 1556 Basileae vidimus virum justae aetatis, qui in corpore suo adhuc aliud corpus hominis infixum veluti pectori, omnibus membris absolutis gestaret, solo capite in vero corpore abscondito. Ejus mentionem fecimus supra in anno 1525 quo, in Hirciniae sylvae pago natus est. In Decembri mense non procul ab Augusta Vindelicorum, Ursae cum Léone certamen, in caelo visum est. Sexto Decembris Wittenbergae Saxonum, parelia conspecta sunt. Nubes tortuosa distincta per intervallum, colore partim caeruleo, partim puniceo, instar iridis in arcum tensa, quasi aequali intervallo terram cinxit. Sol autem utrinque cinctus pareliis pallido atque subtristi vultu visus est. In oppido divi Galli apud Helvetios, Petrus Besslerus patria Rotmundensis, et civis non procul ab urbe S. Galli habitantis servus, adolescens impius, temerarius, ac ad vinolentiam in primis pronus, cum die Solis qui sanctae Trinitati à veteri ecclesia dedicatus est, vigesima prima videlicet Maii, oppidum cum suis consodalibus Sangallense intrasset, ut ibidem merendam fumerent, nimio vino dementatus (ut vulgo ejus fecis homines in conviviis facere solent) turbas excitavit, multis coaequales suos aspersit convitiis, ac demum post diversi generis in Deum blasphemias, illud insuper adjecit etiam: Si (page) 660 posthac domino meo serviero, diabolo corpus ac animam meam devoveo. Verum cum in urbe pernoctasset, mane decocta crapula, aliqua ex parte in memoriam revocavit, quae hesterno vesperi ac dicta simul ac facta à se forent. At cum nullas alias rationes inveniret quibus seipsum aleret, quam si ad domini sui labores ( quos antea tamen execrarat ) reverteretur. Urbem jam egressus, non procul ab aedibus domini sui, à viro quodam horrendo aspectu, ac atro vestitu induto, his verbis affatus est. Age bone vir, presto nunc sum, ut quod heri mihi devotum est, pro meo jure arripiam, quibus dictis, manu, hominem metu ac horrore attonitum, planeque obstupefactum, deprehendens, projecit in terram et aufugit. Verum paulo post miserrimus adolescens à vicinioribus inventus, cum manibus ac pedibus esset jam contractus, in hospitium delatus, ibidem post usum omnium membrorum ademptum, lecto defixus, vitae dies, dolore non minus animi, quam corporis miserrime transegit. (page) 661 Anno domini 1556 Basileae Rauracorum agricolam in utraque manu sex digitos justae magnitudinis ac aptae proportionis habentem, et gallinae pullum quatuor pedibus,vidimus. Calendis Novembris Tundorfii circiter quartam horam ante meridianam a figuli cujusdam uxore natum est monstrum horrendum. Erat autem à vertice ad hypochondria hominis figura, ore tamen prominente canino, facie torva, ab umbilico vero destitutum reliquis partibus corporis humani. Descendit in formam pyramidalem, in cuspide referens similitudinem caudae suis inflexae. In dorsi autem spina umbilici imago alia protensa erat, erecta tamen instar caudae. Sexus autem ejus monstri nequaquam apparebat, cum neque viri neque mulieris neque androgyni signa deprehenderentur. Quarto Decembris Basileae infans natus est virilis sexus carens auribus, quarum loco habuit duo tantum foramina, quae tamen ita clausa erant ut nihil inde audire potuerit. Vixit autem puellus valetudinarius usque mensem Augustum, in cujus principio multis doloribus obiit. Augustae Rauracorum inter Basileam ac Rinfeldam oppida, gallinae anserum pedibus inventae sunt. Anno domini 1557 (oublié et reconstitué) Basileae circa paschatis festum infans adeo scissis ac apertis naribus natus est, ut inde ejus cerebrum facillime sit conspectum. (page) 662 Quinto autem Calendas Maii circa horam noctis nonam coelo sereno, halo lunae apparuit, atque ad horas duas duravit. Quinto Calendas Augusti in Suntgoiae aliquot pagis, intra Ensheimum oppidum ac Basileam: duodecimo tertio autem Calendas ejusdem mensis tres simul soles coelo sudo conspecti sunt. Septimo Idus Augusti apud nos Basileae masculus natus est corpore satis quidem bene compacto, sed sine collo, monstrosa (page) 663 plane facie, oculis insolitae magnitudinis quasi in fronte sitis, ac superior capitis pars omnino deerat, in occipitio autem habebat foramen justae magnitudinis ex quo sanguis aliquantulum fluebat, unde statim postquam in lucem editus esset, diem suum obiit. Haec sunt prodigia atque ostenta studiose lector, quae hoc tempore brevissimis annotare placuit, additis quantum historiarum lectio suppeditabat, iis quae mox secuta sunt, quo apertius vicissitudinum, mutationum, ac calamitatum, prognostica certa, iratique numinis vera indicia esse intelligeres, ac unusquisque inde aliorum periculo cautior atque prudentior factus, Deum iratum mundo, ac ejus interitum minitantem, sibi poenitentia atque innocentia vitae placandi majorem occasionem haberet: Orandus est autem, et exorandus nobis est aeternus Dominus noster Jesus Christus, ut sua intercessione Patris iram mitiget, cor in nobis innovet novum, fidem augeat, atque suam Ecclesiam quam proprio sanguine redemit, ab omnibus satanae ac mundi immundissimi malis artibus, in aeternum conservet. Amen.